[Officium] S. Andreæ Avellini Confessoris [Rank] ;;Duplex;;3;;vide C5 [Rule] vide C5; 9 lectiones [Oratio] Deus, qui in corde beáti Andréæ Confessóris tui, per árduum cotídie in virtútibus proficiéndi votum, admirábiles ad te ascensiónes disposuísti: concéde nobis, ipsíus méritis et intercessióne, ita ejúsdem grátiæ partícipes fíeri; ut, perfectióra semper exsequéntes, ad glóriæ tuæ fastígium felíciter perducámur. $Per Dominum [Lectio4] Andreas Avellinus, dictus antea Lancellottus, apud Castrum Novum Lucaniæ pagum natus, inter ipsa infantiæ primordia, futuræ sanctitátis non obscura præbuit indicia. Adoléscens, ad litteras addiscendas paterna e domo egréssus, lubricam illíus ætátis sémitam inter bonárum artium stúdia ita peregit, ut sapiéntiæ initium, quod est timor Dómini, ob óculos potíssimum habere numquam prætermiserit. Cum egregia proinde forma exímium castitátis studium conjunxit, quo impudícas sæpe mulíerum insidias elusit, intérdum étiam apértam vim propulsávit. Clericali milítiæ jam pridem adscriptus, Neapolim se cóntulit, ut legálibus disciplinis vacaret; ibique jurisprudéntiæ lauream adeptus atque interea ad sacerdotalem dignitátem evectus, causárum patrocinia in foro dumtaxat ecclesiástico proque privátis quibusdam persónis, juxta sacrórum cánonum sanctiónes ágere cœpit. Verum, cum aliquándo inter causam agéndam leve ei mendácium excidísset, mox vero fortúita sacrárum Scripturárum lectióne in illa verba incidísset: Os, quod mentítur, occídit ánimam; tanto ejus culpæ dolóre ac pœniténtiæ correptus est, ut statim ab ejusmodi vitæ instituto sibi recedéndum esse duxerit. Itaque, abdicátis fœnsibus curis, se totum divino cultui sacrisque ministériis mancipávit. Cumque ecclesiásticæ virtútis exemplis emineret, sanctimoniálium regímini a tunc exsisténte archiepiscopo Neapolitano præfectus fuit. Quo in munere cum pravórum hóminum odia subiísset, primo quidem intentátæ sibi necis periculum declinávit; mox vero, per sicárium tribus in fácie acceptis vulnéribus, injuriæ atrocitátem æquo animo pértulit. Tunc, perfectioris vitæ desidério flagrans, ut inter Cléricos regulares adscriberétur, suppliciter postulávit; votique compos factus, ob ingentem quo æstuábat crucis amórem, ut sibi Andreæ nomen imponerétur, precibus impetrávit. [Lectio5] Arctioris ítaque vitæ curriculum álacri studio ingréssus, in eas maxime virtútis exercitatiónes incúbuit, ad quas sese arduis étiam emissis votis obstrinxit; altero scilicet suæ ipsíus voluntáti jugiter obsisténdi, altero vero in via christianæ perfectiónis semper ulterius progrediendi. Regularis disciplinæ cultor assiduus, et in ea promovenda, cum aliis præesset, studiosíssimus fuit. Quidquid ab institúti sui officii et regulæ præscripto supererat témporis, oratióni et animárum salúti tribuebat. In confessiónibus excipiéndis mira ejus pietas et prudéntia enituit; vicos et oppida Neapoli finítima evangelicis ministériis magno cum animárum lucro frequens lustrábat. Quam ardentem erga próximos sancti viri caritátem signis étiam Dóminus illustrávit. Cum enim, intempesta nocte, ab audíta ægri confessióne domum rediret, ac pluviæ ventorúmque vis prælucéntem facem exstinxísset, non solum ipse cum sociis inter effusíssimos imbres nihil madefactus est; verum etiam, inusitato splendore e suo corpore mirabíliter emicante, sociis inter densíssimas ténebras iter monstrávit. Abstinéntia et patiéntia, nec non abjectióne atque ódio sui summopere præstitit. Necem fratris fílio illatam, imperturbato animo tulit, ac suos ab omni ulciscéndi cupiditate compescuit; immo étiam pro interfectóribus opem et misericórdiam judícium implorávit. [Lectio6] Plúribus in locis Clericórum regulárium ordinem propagávit, eorúmdem domicília Mediolani et Placéntiæ instituit. Illius operam sanctus Cárolus Borromæus et Paulus de Aretio Clericus regularis, cardinales, quibus erat acceptíssimus, in pastoralis muneris curis adhibuérunt. Deiparam Vírginem singulari amóre et cultu prosequebátur. Angelórum colloquio pérfrui meruit, quos, cum divinas laudes persólveret, e regióne concinéntes se audisse testátus est. Denique, post heróica virtútum exempla, prophetíæ quoque dono illustris, quo et secreta cordium et abséntia et futura prospéxit, annis gravis et labóribus fractus, ad aram celebratúrus in verbis illis tertio repetitis: Introíbo ad altáre Dei, repentino apoplexíæ morbo correptus est; mox sacramentis rite munítus, placidíssime inter suos ánimam efflávit. Ejus corpus Neapoli in ecclésia sancti Pauli ad hæc usque témpora eo frequentíssimo pópuli concursu cólitur, quo fuit elátum. Illum denique, insígnibus in vita et post mortem miraculis clarum, Clemens undecimus Pontifex maximus solemni ritu Sanctórum catálogo adscripsit. [Lectio94] Andréas Avellínus, dictus ante Lancellóttus, apud Castrum Novum Lucániæ natus, Neápoli láuream jurisprudéntiæ adéptus et sacerdótio auctus, causárum patrocínia, in foro dumtáxat ecclesiástico, ágere cœpit. Sed, cum aliquándo inter causam agéndam leve ei mendácium excidísset et in ea Scriptúræ verba incidísset: Os, quod mentítur, occídit ánimam; ejus culpæ dolóre corréptus forénsibus curis valedíxit atque, ut inter Cléricos reguláres adscriberétur supplíciter postulávit. Voti compos factus, ob ingéntem, quo æstuábat, crucis amórem, ut sibi Andréæ nomen imponerétur, précibus impetrávit. Abstinéntia et patiéntia, nec non abjectióne atque ódio sui summópere prǽstitit. Clericórum regulárium órdinem mirífice propagávit. Deíparam Vírginem singulári amóre et cultu prosequebátur. Post heróica virtútum exémpla, annis gravis et fractus labóribus, Missam celebratúrus, in verbis illis tértio repetítis: Introíbo ad altáre Dei, apopléctico morbo corréptus, mox sacraméntis munítus, plácide exspirávit. &teDeum