[Officium] Sexta die infra Octavam Omnium Sanctorum [Rank] ;;Semiduplex;;2;;vide Sancti/11-01 [Rule] vide Sancti/11-01; 9 lectiones Quorum Festum (rubrica cisterciensis) Psalmi Feria (sed feria 5 et ad Vespera) Psalmi Dominica [Lectio4] Sermo sancti Bernardi Abbatis !Serm. 2 de Festo Omn. Sanct. Quia Sanctorum omnium festivam hodie, dilectissimi, omnique dignissimam devotione memoriam celebramus, operæ pretium puto, de communi eorum felicitate, in qua beata jam requie perfruuntur, et futura quam præstolantur consummatione adjuvante Spiritu sancto, sermonem facere caritati vestræ. Fidelis quippe sermo, et omni acceptione dignus: ut quos solemni veneratione prosequimur, étiam simili conversatione sequamur: quos beatissimos prædicamus, ad eorum beatitudinem tota aviditate curramus: quorum delectamur præconiis, sublevemur eorum patrociniis. [Lectio5] !Sermo 5. de eodem Festo, circa medium. Ad quid ergo Sanctis laus nostra? ad quid glorificatio nostra? ad quid nostra hæc ipsa solemnitas? Quo eis terrenos honores, quos juxta veracem Filii promissionem honorificat Pater cælestis? Quo eis præconia nostra? Pleni sunt. Prorsus ita est, dilectissimi: bonorum nostrorum Sancti non egent, nec quidquam eis nostra devotione præstatur. Plane, quod eorum memoriam veneramur, nostra interest, non ipsorum. Vultis scire quantum interest nostra? Ego in me (fateor) ex hac recordatione sentio desiderium vehemens inflammari, et desiderium triplex. [Lectio6] Vulgo dicitur: Quod non videt oculus, cor non dolet. Oculus meus, memoria mea: et cogitare de Sanctis, quodammodo eos videre est. Sic nempe portio nostra in terra viventium; nec modica sane portio, si tamen, ut decet, memoriam affectio comitetur: sic, inquam, conversatio nostra in cælis est. Verumtamen non sic nostra, sicut illorum. Ipsorum enim substantia ibi est, nostra autem desideria: ipsi per præsentiam, nos per memoriam ibi sumus. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 5:1-12 In illo témpore: Videns Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus. Et réliqua. _ De Homilia sancti Augustíni Epíscopi !Liber 1. de Sermone Domini in monte, Cap. 4. Quapropter, si gradatim tamquam ascendentes numeremus, primus ibi est timor Dei, secunda pietas, tertia scientia, quarta fortitudo, quintum consilium, sextus intellectus, septima sapientia. Timor Dei congruit humilibus, de quibus hic dicitur: Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cælorum; id est, non inflati, non superbi, de quibus Apostolus dicit: Noli altum sapere, sed time; id est, noli extolli. Pietas congruit mitibus. Qui enim pie quærit, honorat sanctam Scripturam, et non reprehendit quod nondum intelligit, et propterea non resistit; quod est mitem esse. Unde hic dicitur: Beati mites: quoniam ipsi hereditate possidebunt terram. [Lectio8] Scientia congruit lugentibus, qui jam cognoverunt in Scripturis, quibus malis vincti teneantur, quæ tamquam bona et utilia ignorantes appetierunt; de quibus hic dicitur: Beati qui lugent nunc. Fortitudo congruit esurientibus et sitientibus: laborant enim desiderantes gaudium de veris bonis, et amórem a terrenis et corporalibus avertere cupientes; de quibus hic dicitur: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam. Consilium congruit misericordibus: hoc enim unum remedium est de tantis malis evadendi, ut dimittamus, sicut nobis dimitti volumus: et adjuvemus, in quo possumus, alios, sicut et nos, in quo non possumus, cupimus adjuvari; de quibus hic dicitur: Beati misericordes: quoniam ipsorum miserebitur Deus. [Lectio9] Intellectus congruit mundis corde, tamquam purgato oculo, quo cerni possit, quod corporeus oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit; de quibus hic dicitur: Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. Sapientia congruit pacificis, in quibus jam ordinata sunt omnia, nullusque motus adversus rationem rebellis est, sed cuncta obtemperant spiritui hominis cum et ipse obtemperet Deo; de quibus hic dicitur: Beati pacifici. Unum autem præmium, quod est regnum cælorum, pro his gradibus varie nominatum est. &teDeum