[Officium] Quinta die infra Octavam Omnium Sanctorum [Rank] ;;Semiduplex;;2;;vide Sancti/11-01 [Rule] vide Sancti/11-01; 9 lectiones Quorum Festum (ad laudes et rubrica cisterciensis) Psalmi Feria [Lectio4] De Sermone sancti Bedæ Venerabilis Presbýteri !Ex Sermone 18 de Sanctis Ad hanc igitur operum salutarium delectet nos pervenire palmam. Libenter ac prompte certemus, omnes in agone justitiæ Deo et Christo spectante curramus; et qui sæculo et mundo majores esse jam cœpimus, cursum nostrum nulla sæculi cupiditate tardemus. Si expeditos, si celeres in operis agone currentes dies nos ultimus invenerit, nusquam Dominus meritis nostris deerit remunerator. [Lectio5] Qui coronam in persecutione purpuream pro passione donabit, ipse in pace vincentibus pro justitiæ meritis dabit et candidam. Nam nec Abraham, nec Isaac, nec Jacob occisi sunt; et tamen fidei et justitiæ meritis honorati inter patriarchas primi esse meruerunt: ad quorum congregatur convivium quisquis fidelis, et justus, et laudabilis invenitur. Memores esse debemus, voluntatem non nostram, sed Dei facere debere: quia qui fecerit ejus voluntatem, manet in æternum, quomodo et ille manet in æternum. [Lectio6] Quapropter, carissimi, mente integra, fide firma, virtute robusta, caritate perfecta, parati ad omnem voluntatem Dei simus, conservantes fortiter Dominica mandata, in simplicitate innocentiam, in caritate concordiam, modestiam in humilitate, diligentiam in administratione, vigilantiam in adjuvandis laborantibus, misericordiam in fovendis pauperibus, in defendenda veritate constantiam, in disciplinæ severitate censuram, ne aliquid ad exemplum bonorum factorum desit in nobis. Hæc sunt enim vestigia quæ nobis Sancti quique revertentes in patriam reliquerunt, ut illorum semitis inhærentes, sequeremur et gaudia. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 5:1-12 In illo témpore: Videns Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus. Et réliqua. _ De Homilia sancti Augustíni Epíscopi !Liber 1 de Sermone Domini in monte, cap. 3 et 4 Itaque in hoc tertio gradu, in quo scientia est, lugetur amissio summi boni, quia inhæretur extremis. In quarto autem gradu labor est: ubi vehementer incumbitur, ut sese animus avellat ab eis quibus pestifera dulcedine innexus est. Hic ergo esuritur et sititur justitia, et multum necessaria est fortitudo: quia non relinquitur sine dolore, quod cum delectatione retinetur. Quinto autem gradu perseverantibus in labore datur evadendi consilium: quia, nisi quisque adjuvetur a superiore, nullo modo sibi est idoneus, ut sese tantis miseriarum implicamentis expediat. Est autem justum consilium, ut qui se a potentiori adjuvari vult, adjuvet et infirmiorem, in quo est ipse potentior. Itaque, Beati misericordes: quia ipsorum miserebitur Deus. [Lectio8] Sexto gradu est cordis munditia de bona conscientia bonorum operum, valens ad contemplandum summum illud bonum, quod solo puro et sereno intellectu cerni potest. Postremo est septima ipsa sapientia, id est, contemplatio veritatis, pacificans totum hominem, et suscipiens similitudinem Dei, quæ ita concluditur: Beati pacifici: quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. Octava tamquam ad caput redit, quia consummatum perfectumque ostendit et probat. Itaque in prima et in octava nominatum est regnum cælorum: Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cælorum; et, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum. [Lectio9] Cum jam dicitur: Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? Septem sunt ergo, quæ perficiunt: nam octava clarificat, et quod perfectum est, demonstrat, ut per hos gradus perficiantur et ceteri, tamquam a capite rursum exordiens. Videtur ergo mihi étiam septiformis operatio Spiritus sancti, de qua Isaias loquitur, his gradibus sententiisque congruere. Sed interest ordinis: nam ibi enumeratio ab excellentioribus cœpit, hic vero ab inferioribus. Ibi namque incipit a sapientia Dei, et desinit ad timorem Dei: sed initium sapientiæ timor Domini est. &teDeum