[Officium] Ss. Mart. Vitalis et Agricolæ [Rank] ;;Simplex;;1.1;;vide C3a [Rule] vide C3a; [Oratio] v. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui sanctórum Mártyrum tuórum Vitális et Agrícolæ solémnia cólimus, eórum apud te intercessiónibus adjuvémur. $Per Dominum [Lectio93] Vitalis et Agricola ejus dominus, in persecutióne Diocletiáni et Maximiáni, Bononiæ ob Jesu Christi prædicatiónem comprehénsi sunt. Cumque Vitalis, quo magis precibus et minis tentarétur ut senténtiam mutaret, eo magis se Christi cultórem ac servum profiterétur; vario tormentórum genere cruciatus, constanter ómnia pérferens, in oratióne spíritum Deo réddidit. Agricola vero, cum ejus supplícium dilátum esset, si forte, tormentis servi permotus, Christo vellet renuntiáre, ejus exemplo magis confirmátus est. Itaque, cruci affixus, Vitali servo consors et cosius fuit nobilis martyrii. Eórum corpora, ad Judæórum sepúlcra cum essent humata, a sancto Ambrosio invénta, in sacrum celebremque locum transláta sunt. &teDeum