[Officium] Secunda die infra Octavam Omnium Sanctorum [Rank] ;;Semiduplex;;2;;vide Sancti/11-01 [Rule] vide Sancti/11-01 9 lectiones Matutinum et Laudes Defunctorum (sed feria 1) Vespera Defunctorum No prima Vespera [Lectio4] De Sermone Venerabilis Bedæ Presbýteri. !Ex Sermone 18. de Sanctis. Quam laxo sinu de prælio revertentes civitas cælestis excipit, de hoste prostrato trophæa ferentibus occurrit. Cum triumphantibus viris et feminæ veniunt, quæ cum sæculo sexum quoque vicerunt, et geminata gloria militiæ, virgines cum pueris teneros annos virtutibus transeuntes: sed et cetera fidelium turba aulæ perpetuæ regiam intrabit, qui sinceritatem fidei inconcussis præceptorum cælestium disciplinis unita pace observaverunt. [Lectio5] Ergo agite nunc fratres, aggrediamur iter vitæ, revertamur ad civitatem cælestem, in qua scripti sumus, et cives decreti. Non sumus hospites, sed cives Sanctorum et domestici Dei, étiam illius hæredes, cohæredes autem Christi. Hujus nobis urbis januas aperiet fortitudo, et fiducia latum præbebit ingressum. Consideremus ergo inclytam urbis illius felicitatem, in quantum considerare possibile est: ut enim vere est, comprehendere nullus sermo sufficiet. [Lectio6] Dicitur de ea in quodam loco sic: Quod aufugiet ibi dolor, et tristitia, et gemitus. Quid hac vita beatius, ubi non est paupertatis metus, non ægritudinis imbecillitas? Nemo lædetur, irascetur nemo, nemo invidet, cupiditas nulla exardescit: nullum ibi desiderium honoris pulsat, aut potestatis ambitio. Nullus ibi diaboli metus, insidiæ dæmonum nullæ, terror gehennæ procul: mors neque corporis neque animæ erit, sed immortalitatis munere vita jucunda. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum. !Matt 5:1-12 In illo témpore: Videns Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus. Et réliqua. _ De Homilia sancti Augustíni Epíscopi. !Ex Lib. 1. de Serm. Domini in monte. Cap. 1. et 2. Nec aliunde omnino incipere oportuit beatitudinem, quam a paupertate spiritus, siquidem perventura est ad summam sapientiam. Initium autem sapientiæ timor Domini: quoniam et e contrario, Initium omnis peccati superbia scribitur. Superbi autem appetunt et diligunt regna terrarum. Beati mites: quoniam ipsi hæreditate possidebunt terram: illam credo terram, de qua in Psalmo dicitur: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium. Significat enim quamdam soliditatem et stabilitatem hæreditatis perpetuæ, ubi anima per bonum affectum, tamquam loco suo requiescit, sicut corpus in terra: et inde cibo suo alitur, sicut corpus ex terra: ipsa est requies et vita Sanctorum. Mites autem sunt, qui cedunt improbitatibus, et non resistunt malo, sed vincunt in bono malum. [Lectio8] Beati lugentes quoniam ipsi consolabuntur. Luctus est tristitia de amissione carorum: conversi autem ad Deum, ea, quæ in hoc mundo cara amplectebantur, amittunt. Non enim gaudent his rebus, quibus ante gaudebant: et donec fiat in illis amor æternorum, nonnulla mæstitia sauciantur. Consolabuntur ergo Spiritu sancto, qui maxime propterea Paraclitus nominatur, id est, Consolator: ut temporalia amittentes, æterna lætitia perfruantur. [Lectio9] Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur. Jam istos amatores dicit veri et inconcussi boni. Illo ergo cibo saturabuntur, de quo ipse Dominus dicit: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei, quod est justitia: et illa aqua, de qua quisquis biberit, ut idem dicit, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam ætérnam. Beati misericordes: quoniam ipsorum miserebitur Deus. Beatos esse dicit, qui subveniunt miseris: quod eis ita rependitur, ut de miseria liberentur.