[Officium] S. Raphaëlis Archangeli [Rank] ;;Duplex majus;;4;;ex Sancti/05-08 [Rule] ex Sancti/05-08 9 lectiones Psalmi Dominica Antiphonas horas Psalm5 Vespera=116 Psalm5 Vespera3=137 Horas1960 Feria [Ant Vespera] Missus est * Angelus Ráphaël ad Tobíam et Saram, ut curáret eos. Ingréssus Angelus * ad Tobíam, salutávit eum, et dixit: Gáudium sit tibi semper. Forti ánimo * esto, Tobía: in próximo enim est ut a Deo curéris. Benedícite Deum cæli, * et coram ómnibus vivéntibus confitémini illi, quia fecit vobíscum misericórdiam suam. Pax vobis, * nolíte timére: Deum benedícite, et cantáte illi. [Hymnus Vespera] v. Christe, sanctórum decus Angelórum, Gentis humánæ Sator et Redémptor, Cǽlitum nobis tríbuas beátas Scándere sedes. _ Angelus nostræ médicus salútis, Adsit e cælo Ráphaël, ut omnes Sanet ægrótos, dubiósque vitæ Dírigat actus. _ Virgo dux pacis Genetríxque lucis, Et sacer nobis chorus Angelórum Semper assístat, simul et micántis Régia cæli. _ Præstet hoc nobis Déitas beáta Patris, ac Nati, paritérque Sancti Spíritus, cujus résonat per omnem Glória mundum. Amen. [Ant 1] Ego sum Ráphaël Angelus, * qui asto ante Dóminum: vos autem benedícite Deum, et narráte ómnia mirabília ejus, allelúja. [Oratio] Deus, qui beátum Raphaélem Archángelum Tobíæ fámulo tuo cómitem dedísti in via: concéde nobis fámulis tuis; ut ejúsdem semper protegámur custódia et muniámur auxílio. $Per Dominum [Hymnus Matutinum] @Sancti/10-24:Hymnus Vespera [Ant Matutinum] Egréssus Tobías * invénit júvenem præcínctum, et quasi parátum ad ambulándum, et, ignórans quod Angelus esset, salutávit eum.;;8 Angelus Ráphaël * seípsum occúltans, ait: Ego sum Azarías, magni Ananíæ fílius.;;10 Sanum ducam * fílium tuum in regiónem Medórum, et sanum tibi redúcam, allelúja.;;14 V. Data sunt Angelo incénsa multa. R. Ut adoleret ea ante altáre áureum, quod est ante óculos Domini. Dixit autem Angelus: * Apprehénde bránchiam piscis, et trahe eum extra aquas.;;18 Obsecro te, * Azaría frater, ut dicas mihi, quod remédium habébunt ista, quæ de pisce serváre jussísti.;;23 Lúmina fel sanat, * sed virtus cordis et jécoris diáboli expéllit potestátem.;;33 V. Ascéndit fumus arómatum in conspéctu Dómini. R. De manu Angeli. Est hic Sara * Raguélis fília; quæ tibi conjúgio dábitur, et omnis substántia ejus.;;95 Septem viros hábuit, * quos dæmónium oppréssit; tímeo ne mihi símile contíngat.;;96 Per tres dies * oratióni cum uxóre tua vacábis, ut in sémine Abrahæ benedictiónem in fíliis consequáris.;;102 V. Apprehéndit Angelus Ráphaël dæmónium. R. Et religávit illud in desérto superióris Ægýpti. [Lectio1] De libro Tobíæ !Tob 12:1-4 1 Vocávit ad se Tobías fílium suum, dixítque ei: Quid póssumus dare viro isti sancto, qui venit tecum? 2 Respóndens Tobías, dixit patri suo: Pater, quam mercédem dábimus ei? aut quid dignum póterit esse benefíciis ejus? 3 Me duxit et redúxit sanum, pecúniam a Gabélo ipse recépit, uxórem ipse me habére fecit, et dæmónium ab ea ipse compéscuit: gáudium paréntibus ejus fecit, meípsum a devoratióne piscis erípuit, te quoque vidére fecit lumen cæli, et bonis ómnibus per eum repléti sumus. Quid illi ad hæc potérimus dignum dare? 4 Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignábitur medietátem de ómnibus quæ alláta sunt, sibi assúmere. [Responsory1] R. In illo témpore exaudítæ sunt preces ambórum in conspéctu glóriæ summi Dei: * Et missus est Angelus Dómini sanctus Ráphaël, ut curáret eos ambos, quorum uno témpore sunt oratiónes in conspéctu Dómini recitátæ. V. Tobías et Sara in tribulatióne pósiti cum lácrimis oráre cœpérunt. R. Et missus est Angelus Dómini sanctus Ráphaël, ut curáret eos ambos, quorum uno témpore sunt oratiónes in conspéctu Dómini recitátæ. [Lectio2] !Tob 12:5-13 5 Et vocántes eum, pater scílicet et fílius, tulérunt eum in partem; et rogáre cœpérunt ut dignarétur dimídiam partem ómnium quæ attúlerant, accéptam habére. 6 Tunc dixit eis occúlte: Benedícite Deum cæli, et coram ómnibus vivéntibus confitémini ei, quia fecit vobíscum misericórdiam suam. 7 Etenim sacraméntum regis abscóndere bonum est, ópera autem Dei reveláre et confitéri honoríficum est. 8 Bona est orátio cum jejúnio, et eleemósyna magis quam thesáuros auri recóndere; 9 quóniam eleemósyna a morte líberat, et ipsa est quæ purgat peccáta, et facit inveníre misericórdiam et vitam ætérnam. 10 Qui autem fáciunt peccátum et iniquitátem, hostes sunt ánimæ suæ. 11 Manifésto ergo vobis veritátem et non abscóndam a vobis occúltum sermónem. 12 Quando orábas cum lácrimis, et sepeliébas mórtuos, et derelinquébas prándium tuum, et mórtuos abscondébas per diem in domo tua, et nocte sepeliébas eos, ego óbtuli oratiónem tuam Dómino. 13 Et quia accéptus eras Deo, necésse fuit ut tentátio probáret te. [Responsory2] R. Egréssus Tobías invénit júvenem spléndidum stantem præcínctum, et quasi parátum ad ambulándum, et salutávit eum, et dixit: * Unde te habémus, bone júvenis? V. Et, ignórans quod Dómini Angelus esset, salutávit eum, et dixit. R. Unde te habémus, bone júvenis? [Lectio3] @:Lectio3DA (rubrica 1960 omittitur) [Lectio3DA] !Tob 12:14-22 14 Et nunc misit me Dóminus ut curárem te, et Saram uxórem fílii tui a dæmónio liberárem; 15 ego enim sum Ráphaël Angelus, unus ex septem qui astámus ante Dóminum. 16 Cumque hæc audíssent, turbáti sunt, et treméntes cecidérunt super terram in fáciem suam. 17 Dixítque eis Angelus: Pax vobis, nolíte timére. 18 Etenim cum essem vobíscum, per voluntátem Dei eram: ipsum benedícite, et cantáte illi. 19 Vidébar quidem vobíscum manducáre, et bíbere: sed ego cibo invisíbili, et potu, qui ab homínibus vidéri non potest, utor. 20 Tempus est ergo ut revértar ad eum, qui me misit: vos autem benedícite Deum, et narráte ómnia mirabília ejus. 21 Et cum hæc dixísset, ab aspéctu eórum ablátus est, et ultra eum vidére non potuérunt. 22 Tunc prostráti per horas tres in fáciem, benedixérunt Deum: et exsurgéntes narravérunt ómnia mirabília ejus. [Responsory3] @:Responsory3DA (sed rubrica 1960) @:Responsory2 [Responsory3DA] R. Ingréssus Angelus ad Tobíam, salutávit eum, et dixit: Gaudium sit tibi semper: * Forti animo esto, in próximo enim est, ut a Deo cureris. V. Et respondens Tobías, ait: Quale gáudium mihi erit, qui in ténebris sedeo, et lumen cæli non video? R. Forti animo esto, in próximo enim est, ut a Deo cureris. &Gloria R. Forti animo esto, in próximo enim est, ut a Deo cureris. [Lectio4] @:Lectio4DA (sed rubrica 1960) @:Lectio3DA [Lectio4DA] Sermo Sancti Bonaventuræ Epíscopi !De Sanctis Angelis Sermo 5, sub fine Ráphaël interpretátur medicina Dei. Et debémus notare quod eductio a malo est per tria beneficia, a Raphaéle nobis colláta medicante nos. Educit ergo nos Ráphaël médicus ab infirmitáte animi, inducéndo nos ad amaritúdinem contritiónis; unde in Tobía dicit Ráphaël: Ubi introíeris domum tuam, lini super óculos ejus ex felle. Sic fecit, et vidit. Quare Ráphaël non pótuit ipse fácere? Quia Angelus non dat compunctiónem, sed osténdit viam. Per fel intellígitur amaritúdo contritiónis, quæ sanat óculos interioris mentis; Psalmus: Qui sanat contritos corde. Hoc est optimum collyrium. In Júdicum secundo dícitur quod Angelus ascéndit ad locum fléntium, et dixit pópulo: Eduxi vos de terra Ægypti, feci vobis tot et tanta bona; et flevit omnis pópulus, ita ut locus ille appellarétur locus fléntium. Caríssimi, Angeli tota die narrant nobis benefícia Dei, et reducunt ea nobis ad memóriam: Quis est qui te creávit, qui te redémit? Quid fecísti, quem offendísti? Hoc si consideráveris, nullum habes remédium nisi flere. [Responsory4] R. Interrogávit Tobías Angelum: De qua domo, aut de qua tribu es tu? Qui respondens, ait: * Ego sum Azarías, Ananíæ magni fílius. V. Genus quæris mercenarii, an ipsum mercenárium, qui cum fílio tuo eat? Sed ne forte sollícitus sis. R. Ego sum Azarías, Ananíæ magni fílius. [Lectio5] Secundo Ráphaël edúcit de servitute diaboli, persuadéndo nobis memóriam passiónis Christi; in cujus figuram dictum est Tobíæ sexto: Cordis ejus particulam si super carbónes ponas, fumus ejus éxtricat omne genus dæmoniórum. Dícitur Tobíæ octavo quod pósuit Tobías particulam cordis super carbónes, et Ráphaël religávit dæmónium in desérto superioris Ægypti. Quid est hoc? Non poterat Ráphaël religare dæmónium nisi ponerétur cor super carbónes? Numquid cor piscis dabat Angelo tantam virtútem? Nequaquam! Nihil posset, nisi ibi mystérium esset. In hoc enim nobis datur intelligi quod nihil est quod ita nos líberet hódie a servitute diaboli sicut passio Christi, quæ processit ex radíce cordis sive caritátis. Cor enim fons est caloris cunctæ vitæ. Si ergo Cor Christi, hoc est passiónem quam sustinuit, procedéntem ex radíce caritátis et fonte caloris, ponas super carbónes, hoc est super inflammatam memóriam; statim dæmon religábitur, ut tibi nocére non possit. [Responsory5] R. Exívit Tobías ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exívit ad devorándum eum: qui expavéscens, clamávit voce magna, dicens: Dómine, invadit me. Et dixit ei Angelus: Apprehénde branchiam ejus, et trahe eum ad te. * Exéntera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repóne tibi: sunt enim necessaria ad medicaménta utíliter. V. Attraxit autem Tobías piscem in siccum, et palpitare cœpit ante pedes ejus; et ait Angelus ei. R. Exéntera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repóne tibi: sunt enim necessaria ad medicaménta utíliter. [Lectio6] Tertio liberat nos a contrarietáte Dei, quam incurrimus per offensam Dei, et hoc inducéndo nos ad instantiam oratiónis; et hoc est quod dixit angelus Ráphaël Tobíæ duodecimo: Quando orabas cum lácrimis, ego óbtuli oratiónem tuam Dómino. Ipsi enim Angeli reconciliant nos Deo, quantum possunt. Accusatores nostri coram Deo sunt dæmones. Angeli autem excusant nos, quando ófferunt oratiónes nostras, ad quas devote faciendas nos inducunt; Apocalypsis octavo: Ascéndit fumus arómatum in conspéctu Dómini de manu Angeli. Arómata ista suáviter redoléntia sunt oratiónes Sanctórum. Vis placare Deum, quem offendísti? Ora devote. Offérunt Deo oratiónem tuam, ut te Deo reconcilient. Dícitur in Luca quod Christus, factus in agonía, prolixius orabat, et appáruit Angelus Dómini confortans eum. Et hoc totum factum est propter nos, quia non indiguit confortatióne sua, sed ut ostenderétur quod libenter assistunt devote orántibus, et libenter juvant eos et ipsos confortant, et oratiónes eórum Deo ófferunt. - Festum sancti Raphaëlis Archangeli Benedíctus Papa décimus quintus ad universam Ecclésiam extendit. [Responsory6] R. Ubi introíeris domum tuam, dixit Angelus Ráphaël ad Tobíam, statim adora Dóminum Deum tuum, et, grátias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum: * Statimque lini super óculos ejus ex felle isto piscis, quem portas tecum; sicas enim quóniam mox aperiéntur óculi ejus, et vidébit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudébit. V. Tolle tecum ex felle isto piscis; erit enim necessárium. R. Statimque lini super óculos ejus ex felle isto piscis, quem portas tecum; sicas enim quóniam mox aperiéntur óculi ejus, et vidébit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudébit. &Gloria R. Statimque lini super óculos ejus ex felle isto piscis, quem portas tecum; sicas enim quóniam mox aperiéntur óculi ejus, et vidébit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudébit. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 5:1-4 In illo témpore: Erat dies festus Judæórum, et ascéndit Jesus Jerosolymam. Et réliqua. _ Homilía sancti Joánnis Chrysóstomi !Homilia 36, alias 35, in Joánnem, num. 1 Quis hic curatiónis modus? quale mystérium subindicátur? Neque enim sine causa hæc scripta sunt; sed futura nobis quasi in figura et imagine describit, ne, si res stupenda accideret inexspéctata, auditórum multórum fidem aliquátenus labefactáret. Quænam ígitur hæc descriptio? Futurum baptisma dandum erat, plenum virtúte et grátia maxima, baptisma, quod peccáta ómnia ablúeret, quod ex mórtuis vivos redderet. Hæc ergo ut in imagine depingúntur in piscina et in aliis multis. Et primo quidem aquam dedit, quæ córporum máculas ablúeret, sordesque non veras, sed tales existimátas, ex funere nempe, ex lepra, et similes; multaque vidére est eádem de causa in veteri lege per aquam mundata. [Responsory7] R. Benedícite Deum cæli, dixit Angelus Ráphaël et coram ómnibus vivéntibus confitémini ei: * Quia fecit vobíscum misericórdiam suam. V. Ipsum benedícite, et cantáte illi, et narráte ómnia mirabília ejus. R. Quia fecit vobíscum misericórdiam suam. [Lectio8] Sed ad propositum jam redeamus. Primo ítaque, ut diximus, córporum maculas, deínde varias infirmitátes per aquam solvi curat. Ut enim nos Deus ad baptismi grátiam propius reduceret, non jam maculas solum, sed et morbos sanat. Imagines enim quæ propius ad veritátem accedunt, et in baptismate, et in passióne, et in aliis magis conspicuæ sunt quam vetustiores. Quemádmodum enim qui prope regem sunt satéllites, remotióribus sunt honoratiores; ita et in figuris factum est. Et Angelus descéndens turbábat aquam, et sanándi vim indebat ipsi, ut discerent Judæi, Angelórum Dóminum multo magis posse ánimæ morbos omnes curare. Sed, quemádmodum hic aquárum natúra non simpliciter curábat (alioquin enim semper id fáceret), sed Angeli operatióne id fiebat; sic in nobis non aqua simpliciter operátur, sed, postquam Spíritus grátiam accéperit, tunc ómnia solvit peccáta. [Responsory8] R. Tempus est ut revértar ad eum, qui me misit, dixit Angelus Ráphaël; * Vos autem benedícite Dóminum, et narráte ómnia mirabília ejus. V. Confitémini ei coram ómnibus vivéntibus, quia fecit vobíscum misericórdiam suam. R. Vos autem benedícite Dóminum, et narráte ómnia mirabília ejus. &Gloria R. Vos autem benedícite Dóminum, et narráte ómnia mirabília ejus. [Lectio9] Circa hanc piscinam jacebat multitúdo magna infirmórum, cæcórum, claudórum, aridórum, aquæ motum exspectántium. Sed tunc infirmitas impediménto erat quóminus is qui vellet, sanarétur; nunc autem unusquísque potestátem accedéndi habet. Non enim Angelus est qui aquam movet, sed Angelórum Dóminus ómnia éfficit. Nec dicere póssumus: Dum ego accedo, alius ante me descéndit. Sed, si totus orbis venerit, grátia non consúmitur, neque vis vel operátio déficit, sed semper éadem manet. Ac, quemádmodum solares radii quotídie illúminant, nec absumúntur, neque, quod multis subministréntur, lucis quídpiam amittunt; sic, immo multo minus, Spíritus operátio minúitur a multitúdine accipiéntium. Hoc autem factum est ut qui díscerent in aqua curándos esse corporis morbos, et hac in re diu exercitáti essent, facílius crederent étiam morbos animi posse curari. &teDeum [Ant Laudes] @:Ant Vespera [Capitulum Laudes] !Tob 12:12 v. Quando orábas cum lácrimis, et sepeliébas mórtuos, et derelinquébas prándium tuum, et mórtuos abscondébas per diem in domo tua, et nocte sepeliébas eos, ego óbtuli oratiónem tuam Dómino. $Deo gratias [Hymnus Laudes] @Sancti/03-24::s/Robor Dei qui dénotas:/Dei medélam dénotans:/ s/Vires adáuge lánguidis,/Morbos repélle córporum,/ s/Confer levámen trístibus./Affer salútem méntibus./ [Versum 2] @Sancti/05-08:Versum 3 [Ant 2] @:Ant 1 [Lectio Prima] !Tob 12:20 v. Tempus est ut revértar ad eum qui me misit: vos autem benedícite Deum, et narráte ómnia mirabília ejus. [Responsory Tertia] @Sancti/05-08 [Capitulum Sexta] !Tob 12:14-15 v. Et nunc misit me Dóminus, ut curárem te, et Saram, uxórem fílii tui, a dæmónio liberárem. Ego enim sum Ráphaël Angelus: unus ex septem, qui astámus ante Dóminum. $Deo gratias [Responsory Sexta] @Sancti/05-08 [Capitulum Nona] @:Lectio Prima $Deo gratias [Responsory Nona] @Sancti/05-08 [Versum 3] @Sancti/05-08:Versum 2 [Ant 3] Princeps gloriosíssime, * Ráphaël Archángele, esto memor nostri; hic et ubíque semper precáre pro nobis Fílium Dei.