[Officium] S. Petri de Alcantara Confessoris [Rank] ;;Duplex;;3;;vide C5-1 [Rule] vide C5-1;mtv 9 lectiones [Oratio] Deus, qui beátum Petrum Confessórem tuum admirábilis pœniténtiæ et altíssimæ contemplatiónis múnere illustráre dignátus es: da nobis, quǽsumus; ut, ejus suffragántibus méritis, carne mortificáti, facílius cæléstia capiámus. $Per Dominum [Lectio4] Petrus, Alcántaræ in Hispánia nobílibus paréntibus natus, a teneris annis futuræ sanctitátis indícia prǽbuit. Décimo sexto ætátis anno ordinem Minórum ingréssus, se ómnium virtutum exemplar exhibuit. Tum munus concionatoris ex obediéntia exercens, innumeros a vitiis ad veram pœniténtiam traduxit. Primævum sancti Francisci institutum exactíssime reparáre cupiens, ope divina fretus et apostolica munítus auctoritate, angustíssimum et pauperrimum cœnobium juxta Pedrósum fundávit; quod vitæ genus asperrimum, ibi feliciter cœptum, per diversas Hispaniæ provincias usque ad Indias mirifice propagátum fuit. Sanctæ Teresiæ, cujus probaverat spíritum, in promovenda Carmelitárum reformatióne adjútor fuit. Ipsa autem, a Deo edocta quod Petri nómine nihil quisquam péteret quin prótinus exaudirétur, ejus precibus se commendare et ipsum, adhuc viventem, sanctum appellare consuevit. [Lectio5] Principium obsequia, qui ipsum velut oraculum consulébant, summa humilitate declinans, Cárolo quinto imperatóri a confessiónibus esse recusávit. Paupertátis rigidíssimus custos, una tunia, qua nulla deterior esset, contentus erat. Puritátem ita coluit, ut a fratre in extremo morbo sibi inserviénte ne leviter quidem tangi passus sit. Corpus suum perpetuis vigiliis, jejuniis, flagellis, frigore, nuditate atque omni genere asperitátum in servitútem redégit; cum quo pactum iníerat ne ullam in hoc sæculo ei requiem præbéret. Caritas Dei et próximi, in ejus corde diffúsa, tantum quandoque excitábat incendium, ut e cellæ angustiis in apertum campum prosilire, aërisque refrigerio conceptum ardórem temperare cogerétur. [Lectio6] Gratia contemplatiónis admirábilis in eo fuit: qua cum assidue spíritus reficerétur, intérdum áccidit ut ab omni cibo et potu plúribus diébus abstinúerit. In áëra frequenter sublatus, miro fulgóre coruscare visus est. Rápidos flúvios sicco pede trajecit. Fratres in extrema penuria, cælitus deláta alimónia, cibávit. Báculus, ab ipso terræ defixus, mox in viridem ficulneam excrevit. Cum noctu iter ágeret, densa nive cadente, dírutam domum sine tecto ingréssus est, eique nix in áëre péndula pro tecto fuit, ne illíus copia suffocarétur. Dono prophetíæ ac discretiónis spirituum imbutum fuísse sancta Teresia testátur. Denique, annum agens sexagesimum tertium, hora qua prædixerat, migrávit ad Dóminum, mirábili visióne Sanctorúmque præséntia confortatus. Quem eodem momento in cælum ferri beáta Teresia procul distans vidit; cui póstea appárens dixit: O felix pœniténtia, quæ tantam mihi promeruit glóriam! Post mortem vero plurimis miraculis cláruit, et a Cleménte nono Sanctórum número adscriptus est. [Lectio94] Petrus Alcántaræ in Hispánia nobílibus paréntibus natus, décimo sexto ætátis anno órdinem Minórum ingréssus, se ómnium virtútum, præcípue paupertátis et castitátis, exémplar exhíbuit et innúmeros, verbi Dei prædicatióne, a vítiis ad pœniténtiam tradúxit. Primǽvum sancti Francísci institútum reparáre studens, in angustíssimo et paupérrimo cœnóbio, juxta Pedrósum exstrúcto, aspérrimum vitæ genus felíciter incépit, quod deínde mirífice propagátum est. Sanctæ Terésiæ, cujus probáverat spíritum et a qua sanctus vivens passim vocabátur, in promovénda Carmelitárum reformatióne adjútor fuit. Contemplatiónis et miraculórum grátia insígnem, dono prophetíæ ac discretiónis spirítuum imbútum fuísse éadem sancta Terésia testátur. Dénique, annum agens sexagésimum tértium, migrávit in cælum. Quem beáta Terésia mirábili glória renidéntem per visum conspéxit. &teDeum [Lectio7] @Commune/C5:Lectio7 in 2 loco [Lectio8] @Commune/C5:Lectio8 in 2 loco [Lectio9] @Commune/C5:Lectio9 in 2 loco