[Officium] S. Callisti Papæ et Martyris [Rank] ;;Duplex;;3;;vide C2b (sed rubrica 1570) ;;Semiduplex;;2.2;;vide C2b (sed rubrica 1963) ;;Simplex;;1.1;;vide C2b (sed rubrica cisterciensis) ;;Commemoratio;;1;;vide C2b [Rule] vide C2b; 9 lectiones [Oratio] Deus, qui nos cónspicis ex nostra infirmitáte defícere: ad amórem tuum nos misericórditer per Sanctórum tuórum exémpla restáura. $Per Dominum [Lectio4] Callistus, Romanus, præfuit Ecclésiæ, Antonino Heliogábalo imperatóre. Constítuit quatuor anni Tempora, quibus jejunium, ex apostolica traditióne acceptum, ab ómnibus servarétur. Ædificávit basilicam sanctæ Maríæ trans Tíberim, et in via Appia vetus cœmetérium ampliávit, in quo multi sancti Sacerdótes et Mártyres sepúlti sunt; unde ab eo Callísti cœmetérium appellátur. [Lectio5] Ejusdem pietátis fuit, quod beáti Calepodii Presbýteri et Mártyris corpus, jactátum in Tíberim, conquiri diligenter curávit, et, invéntum, honorifice sepelívit. Palmatium consulari, Simplícium senatoria dignitate illustres, Felicem et Blandam, qui deínde omnes martyrium subíere, cum baptismo lustrasset, missus est in carcerem, ubi Privátum militem, ulcéribus plenum, admirabíliter sanitáti restitutum, Christo adjunxit; pro quo idem, recens adhuc a fide suscepta, plumbátis usque ad mortem cæsus occubuit. [Lectio6] Sedit Callistus annos quinque, mensem unum, dies duodecim. Ordinatiónibus quinque, mense Decembri, creávit presbyteros sexdecim, diaconos quatuor, episcopos octo. Post longam famem crebrasque verberatiónes præceps jactus in púteum, atque ita martyrio coronátus sub Alexandro imperatóre, illátus est in cœmetérium Calepodii, via Aurelia, tertio ab Urbe lápide, pridie Idus Octobris. Ejus postmodum corpus in basilicam sanctæ Maríæ trans Tiberim, ab ipso ædificatam, delátum, sub ara majori, maxima veneratióne cólitur. [Lectio94] Callístus, Románus, prǽfuit Ecclésiæ, Antoníno Heliogábalo imperatóre. Constítuit quátuor anni Témpora, quibus jejúnium, ex apostólica traditióne accéptum, ab ómnibus servarétur. Ædificávit basílicam sanctæ Maríæ trans Tíberim, et in via Appia vetus cœmetérium ampliávit, in quo multi sancti Sacerdótes et Mártyres sepúlti sunt; unde ab eo Callísti cœmetérium appellátur. Sedit annos quinque, mensem unum, dies duódecim. Post longam famem crebrásque verberatiónes præceps jactus in púteum, martýrio coronátus sub Alexándro imperatóre, et sepúltus est in cœmetério Calepódii, via Aurélia, tértio ab Urbe lápide, prídie idus octóbris. Ejus póstmodum corpus in basílicam sanctæ Maríæ trans Tíberim delátum, sub ara majóri, máxima veneratióne cólitur. &teDeum [Lectio7] (rubrica tridentina) @Sancti/02-22:Lectio7 [Lectio8] (rubrica tridentina) @Sancti/02-22:Lectio8 [Lectio9] (rubrica tridentina) @Sancti/02-22:Lectio9