[Officium] S. Eduardi Regis Confessoris [Rank] ;;Semiduplex;;2.2;;vide C5 [Rule] vide C5;mtv 9 lectiones [Oratio] Deus, qui beátum regem Eduárdum Confessórem tuum æternitátis glória coronásti: fac nos, quǽsumus; ita eum venerári in terris, ut cum eo regnáre possímus in cælis. $Per Dominum [Lectio4] Eduardus, cognomento Confessor, nepos sancti Eduardi Regis et Mártyris, Anglo-Sáxonum regum ultimus, quem futurum regem Brithualdo viro sanctíssimo in mentis excéssu Dóminus demonstrávit, decennis a Danis Angliam vastántibus quæsítus ad necem, exsulare cogitur apud avúnculum, Normanniæ ducem. Ubi in mediis vitiórum illécebris talem se exhibuit integritate vitæ morúmque innocéntia, ut ómnibus admiratióni esset. Eluxit in eo vel tum mira pietas in Deum ac res divinas, fuitque ingenio mitíssimo atque ab omni dominándi cupiditate alieno. Cujus ea vox fertur, Malle se regno carére, quod sine cæde et sánguine obtineri non possit. [Lectio5] Exstinctis mox tyrannis, qui frátribus suis vitam et regnum eripúerant, revocátur in pátriam. Ubi, summis ómnium votis et gratulatióne, regno potítus, ad hostílium irárum delenda vestígia totum se convértit, a sacris exorsus ac Divórum templis, quorum alia a fundamentis eréxit, alia refécit auxitque redítibus ac privilegiis; in eam curam potíssimum intentus, ut refloresceret collapsa religio. Ab aulæ procéribus compulsum ad nuptias, constans est assertio scriptórum, cum vírgine sponsa virginitátem in matrimonio servasse. Tantus in eo fuit in Christum amor et fides, ut illum aliquándo inter Missárum solemnia vidére merúerit, blando vultu et divina luce fulgentem. Ob profusam caritátem, orphanórum et egenórum pater passim dicebátur, numquam lætior quam cum regios thesáuros exhausísset in páuperes. [Lectio6] Prophetíæ dono illustris, de Angliæ futuro statu multa cælitus prævidit; et illud in primis memorábile, quod Sweyni Danórum regis, in mare demersi, mortem, dum Angliam invadéndi animo classem conscenderet, eodem quo accidit momento, divinitus intelléxit. Joánnem Evangelistam mirifice coluit, nihil cuiquam, quod ejus nómine peterétur, negare sólitus. Cui olim sub lácera veste suo nómine stipem roganti, cum nummi deéssent, detractum ex dígito ánulum porréxit; quem Divus non ita multo post Eduardo remisit, una cum núntio secuturæ mortis. Quare rex, indictis pro se precibus, ipso ab Evangelista prædicto die piíssime obiit, Nonis videlicet Januarii, anno salútis millesimo sexagesimo sexto. quem sequénti sæculo Alexander Papa tertius, miraculis clarum, Sanctórum fastis adscripsit. At ejus memóriam Innocentius undecimus Officio publico per universam Ecclésiam eo die celebrari præcepit, quo annis ab óbitu sex et trigínta translátum ejus corpus, incorruptum et suavem spirans odórem repertum est. [Lectio94] Eduárdus, cognoménto Conféssor, nepos sancti Eduárdi Regis et Mártyris, Anglo-Sáxonum regum últimus, decénnis a Danis Angliam vastántibus quæsítus ad necem, exsuláre cógitur apud avúnculum, Normánniæ ducem. Ubi morum innocéntia ómnibus admiratióni fuit. Exstínctis mox tyránnis qui frátribus suis vitam et regnum eripúerant, revocátur in pátriam. Ubi ad hostílium irárum delénda vestígia totum se convértit, a sacris exórsus templis. Prophetíæ dono illústris, de Angliæ futúro statu multa cǽlitus prævídit. Joánnem Evangelístam mirífice cóluit. Ipso ab Evangelísta prædícto die piíssime óbiit, nonis vidélicet januárii, anno salútis millésimo sexagésimo sexto. Quem Alexánder Papa tértius Sanctórum fastis adscrípsit. &teDeum