[Officium] S. Francisci Borgiæ Confessoris [Rank] ;;Semiduplex;;2.2;;vide C5 [Rule] vide C5;mtv 9 lectiones [Oratio] Dómine Jesu Christe, veræ humilitátis et exémplar et prǽmium: quǽsumus; ut, sicut beátum Francíscum in terréni honóris contémptu imitatórem tui gloriósum effecísti, ita nos ejúsdem imitatiónis et glóriæ tríbuas esse consórtes: $Qui vivis [Lectio4] Franciscus, Gandiæ dux quartus, Joánne Borgia et Joánna Aragónia Ferdinándi Catholici nepte génitus, post puerílem ætátem inter domesticos mira innocéntia et pietáte transactam, in aula primum Cároli quinti Cæsaris, mox in Catalauniæ administratióne, admirabílior fuit christianæ virtútis et vitæ austerioris exemplis. Ad Granatense sepúlcrum Isabellam imperatricem cum detulísset, in ejus vultu, fœde commutato, mortalium ómnium caducitátem rélegens, voto se adstrinxit, rebus ómnibus, cum primum licéret, abjectis, regum Regi unice inserviéndi. Inde tantum virtútis increméntum fecit, ut, inter negotiórum turbas, religiosæ perfectiónis simillimam imáginem réferens, miraculum príncipum appellarétur. [Lectio5] Mortua Eleonora de Castro cónjuge ingréssus est societátem Jesu, ut in ea latéret securius et præcluderet dignitátibus áditum, interposita voti religióne; dignus, quem et viri príncipes complures in amplecténdo severiori instituto fúerint secuti, et Cárolus quintus ipse in abdicando imperio hortatórem sibi aut ducem exstitisse non diffiterétur. In eo arctioris vitæ studio Franciscus jejuniis, catenis férreis, asperrimo cilício, cruentis longisque verberatiónibus, somno brevíssimo, corpus ad extremam usque maciem redégit, nullis præterea parcens labóribus ad sui victoriam et ad salútem animárum. Tot ítaque instructus virtútibus, a sancto Ignátio primum generalis commissarius in Hispaniis, nec multo post præpositus generalis tertius a societáte universa, licet invítus, elígitur. Quo in munere princípibus ac summis Pontificibus prudéntia ac morum sanctitáte apprime carus, præter complura vel cóndita vel aucta ubíque domicília, socios in regnum Poloniæ, in insulas Oceani, in Mexicanam et Peruánam provincias invéxit; missis quoque in alias regiónes apostolicis viris, qui prædicatióne, sudóribus, sánguine fidem catholicam Romanam propagarunt. [Lectio6] De se ita demisse sentiebat, ut peccatóris nomen sibi proprium fáceret. Romanam purpuram, a summis Pontificibus sæpius oblatam, invicta humilitátis constántia recusávit. Vérrere sordes, emendicáre victum ostiatim, ægris ministrare in nosocomíis, mundi ac sui contemptor, in deliciis hábuit. Singulis diébus multas continenter horas, frequenter octo, quandoque decem, dabat cæléstium contemplatióni. Centies quotídie de genu Deum adorábat. Numquam a sacrificando abstinuit, prodebatque sese divinus quo æstuábat ardor, ejus vultu, sacram Hostiam offeréntis aut concionántis, intérdum radiante. Sanctíssimum Christi corpus in Eucharistia latens ubi asservarétur, instinctu cælésti sentiebat. Cardinali Alexandrino, ad conjungendos contra Turcas, christiános príncipes, legato comes additus a beato Pio quinto, arduum iter, fractis jam pene viribus, suscépit ex obediéntia; in qua et vitæ cursum Romæ, ut optarat, feliciter consummávit, anno ætátis suæ sexagesimo secundo, salútis vero millesimo quingentésimo septuagesimo secundo. A sancta Teresia, quæ ejus utebátur consíliis, vir sanctus, a Gregório décimo tertio fidélis adminíster appellátus; demum a Cleménte décimo, plúribus magnisque clarus miraculis, in Sanctórum númerum est adscriptus. [Lectio94] Francíscus, Gándiæ dux quartus, in aula Cároli quinti Cǽsaris, vitæ integritáte primum cláruit. Ad Granaténse vero sepúlcrum Isabéllam imperatrícem cum detulísset, in ejus vultu, fœde commutáto, mortálium ómnium caducitátem rélegens, voto se adstrínxit, rebus ómnibus abjéctis, regum Regi únice inserviéndi. Mórtua ígitur Eleonóra de Castro cónjuge, societáti Jesu nomen dedit. A sancto Ignátio generális commissárius in Hispániis factus, paulo post præpósitus generális tértius a societáte univérsa, licet invítus, elígitur. Cardináli Alexandríno, ad conjungéndos contra Turcas, christiános príncipes, legáto comes a beáto Pio Papa quinto ádditus, cum árduum iter, suscepísset ex obediéntia, vitæ tamen cursum Romæ, ut optárat, felíciter consummávit, anno salútis millésimo quingentésimo septuagésimo secúndo. A Cleménte décimo in Sanctórum númerum est adscríptus. &teDeum [Lectio7] @Commune/C1:Lectio7 [Lectio8] @Commune/C1:Lectio8 [Lectio9] @Commune/C1:Lectio9