[Officium] S. Dionysii Epíscopi, Rustici et Eleutherii Martyrum [Rank] ;;Semiduplex;;2.2;;vide C3a (sed rubrica 196 aut rubrica cisterciensis) ;;Simplex;;1.1;;vide C3a [Rule] vide C3a; 9 lectiones [Oratio] Deus, qui hodiérna die beátum Dionysium, Mártyrem tuum atque Pontificem, virtúte constantiæ in passióne roborásti, quique illi, ad prædicándum géntibus glóriam tuam, Rusticum et Eleuthérium sociare dignátus es: tríbue nobis, quǽsumus: eórum imitatióne, pro amóre tuo prospera mundi despícere, et nulla ejus adversa formidare. $Per Dominum [Lectio4] Dionysius Atheniensis, unus ex Areopagitis judicibus, vir fuit omni doctrinæ genere instinctus. Qui cum adhuc in Gentilitatis errore versaretur, eo die quo Christus Dominus cruci affixus est, solem præter naturam defecisse animadvertens, exclamasse traditur: Aut Deus naturæ patitur, aut mundi machina dissolvetur. Sed cum Paulus Apostolus veniens Athenas, et in Areopagum ductus, rationem reddidisset ejus doctrinæ quam prædicabat, affirmans Christum Dominum resurrexisse, et mortuos omnes in vitam redituros esse: cum alii multi, tum ipse Dionysius in Christum credidit. [Lectio5] Itaque et baptizatus est ab Apostolo, et Atheniensium ecclesiæ præfectus. Qui cum postea Romam venisset, a Clemente Pontifice missus est in Galliam prædicandi Evangelii causa. Quem Lutétiam usque Parisiorum Rusticus presbyter, et Eleutherius diaconus prosecuti sunt: ubi a Fescennio præfecto, quod multos ad christianam religionem convertisset, ipse cum sociis virgis cæsus est: cumque in prædicatione christianæ fidei constantissime perseveraret, in craticulam subjecto igne injicitur, multisque præterea suppliciis una cum sociis cruciatur. [Lectio6] Sed ea tormentorum genera omnibus forti ac libenti animo perferentibus Dionysius annum agens supra centesimum, cum reliquis securi percutitur septimo Idus Octobris. De quo illud memoriæ proditum est, abscissum suum caput sustulisse, et progressum ad duo millia passuum in manibus gestasse. Libros scripsit admirabiles, ac plane cælestes, de divinis nominibus, de cælesti et ecclesiastica hierarchia, de mystica theologia, et alios quosdam. [Lectio94] Dionysius Atheniénsis, unus ex Areopagítis judícibus, cum adhuc in gentilitátis erróre versarétur, eo die, quo Christus Dóminus Cruci affixus est, solem præter natúram defécisse animadvertens, exclamasse tráditur: Aut Deus natúræ pátitur, aut mundi máchina dissolvitur. Cum autem Paulus Apóstolus in Areopágo Christum annuntiásset, Dionysius fidem christianam amplexus, ab eodem Apóstolo Atheniensium ecclésiæ præfectus est. Postea, ut traditur, Romam veniens, et a Cleménte Pontifice missus in Gálliam, Lutétiam usque Parisiórum, cum Rustico presbytero et Eleutherio diacono, Evangélium prædicávit. Ibi omnes, quod Christum prædicarent, a Fescennio præfecto apprehénsi, variis tormentis cruciántur, et demum secúri feriúntur septimo Idus Octobris.