[Rank] Sacratissimi Rosarii Beatæ Mariæ Virginis;;Duplex 2 classis;;5.1;;ex C11 [Rank] (rubrica 196) Beatæ Mariæ Virginis a Rosario;;Duplex 2 classis;;5;;ex C11 [Rank] (rubrica innovata) Sanctissimi Rosarii Beatæ Mariæ Virginis;;Duplex;;3;;ex C11 [Rule] ex C11; 9 lectiones Psalmi Dominica Antiphonas horas Doxology=Nat [Ant Vespera] Quæ est ista, * speciósa sicut colúmba, quasi rosa plantáta super rivos aquárum?;;109 Virgo potens, * sicut turris David: mille clípei pendent ex ea, omnis armatúra fórtium.;;112 Ave, María, * grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus.;;121 Benedíxit te Dóminus * in virtúte sua, quia per te ad níhilum redégit inimícos nostros.;;126 Vidérunt eam * fíliæ Sion vernántem in flóribus rosárum, et beatíssimam prædicavérunt.;;147 [Hymnus Vespera] v. Cæléstis aulæ Núntius, Arcána pandens Núminis, Plenam salútat grátia Dei Paréntem Vírginem. _ Virgo propínquam sánguine Matrem Joánnis vísitat, Qui, clausus alvo, géstiens Adésse Christum núntiat. _ Verbum, quod ante sǽcula E mente Patris pródiit, E Matris alvo Vírginis, Mortális Infans, náscitur. _ Templo puéllus sístitur, Legíque paret Légifer, Hic se Redémptor páupere Prétio redémptus ímmolat. _ Quem jam dolébat pérditum, Mox læta Mater ínvenit Ignóta doctis méntibus Edisseréntem Fílium. _ @Psalterium/Doxologies:Nat [HymnusM Vespera] @Sancti/10-07:Hymnus Vespera:s/Nat/NatT/s [Versum 1] V. Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis. R. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi. [Ant 1] Beáta es, * Virgo María, Dei Génetrix, quæ credidísti Dómino; perfécta sunt in te quæ dicta sunt tibi, intercéde pro nobis ad Dóminum, Deum nostrum. [Oratio] Deus, cujus Unigénitus per vitam, mortem et resurrectiónem suam nobis salútis ætérnæ prǽmia comparávit: concéde, quǽsumus; ut hæc mystéria sacratíssimo beátæ Maríæ Vírginis Rosário recoléntes, et imitémur quod cóntinent, et quod promíttunt, assequámur. $Per eumdem [Invit] Solemnitátem Rosárii Vírginis Maríæ celebrémus: * Christum ejus Fílium adorémus Dóminum. [Hymnus Matutinum_] v. In monte olívis cónsito Redémptor orans prócidit, Mæret, pavéscit, déficit, Sudóre manans sánguinis. _ A proditóre tráditus Raptátur in pœnas Deus, Durísque vinctus néxibus, Flagris cruéntis cǽditur. _ Intéxta acútis séntibus, Coróna contuméliæ, Squalénti amíctum púrpura, Regem corónat glóriæ. _ Molis crucem ter árduæ, Sudans, anhélans, cóncidens, Ad montis usque vérticem Gestáre vi compéllitur. _ Confíxus atro stípite Inter sceléstos ínnocens, Orándo pro tortóribus, Exsánguis efflat spíritum. _ @Psalterium/Doxologies:Nat [Hymnus Matutinum] @:Hymnus Matutinum_ [Hymnus Matutinum] (rubrica 196) @Sancti/10-07:Hymnus Vespera:s/\@Psalterium.*//s @Sancti/10-07:Hymnus Matutinum_:s/^v. // [HymnusM Matutinum] @Sancti/10-07:Hymnus Matutinum_:s/v. // s/Nat/NatT/ [HymnusM Matutinum] (rubrica 196) @Sancti/10-07:Hymnus Vespera: s/\@Psalterium.*//s @Sancti/10-07:Hymnus Matutinum_:s/v. // s/Nat/NatT/ [Ant Matutinum] Angelus Gábriel * nuntiávit Maríæ: et concépit de Spíritu Sancto.;;8 Intrávit María * in domum Zacharíæ, et salutávit Elísabeth.;;18 Péperit Fílium suum * primogénitum, et reclinávit eum in præsépio.;;23 Cum indúcerent * Jesum paréntes ejus, ut sísterent eum Dómino, Símeon accépit eum in ulnas suas, et benedíxit Deum.;;44 Requiréntes Jesum * paréntes ejus, invenérunt illum post tríduum in médio doctórum.;;45 Cœpit contristári, * et factus est sudor ejus in horto sicut guttæ sánguinis.;;86 Apprehéndit * Pilátus Jesum, et flagellávit.;;95 Mílites plecténtes corónam * de spinis, imposuérunt super caput ejus.;;96 Crucis impérium * super húmerum ejus: regnávit a ligno Deus.;;97 [Nocturn 1 Versum] V. Sancta Dei Génetrix, semper Virgo María. R. Intercéde pro nobis ad Dóminum, Deum nostrum. [Nocturn 2 Versum] V. Post partum, Virgo, invioláta permansísti. R. Dei Génetrix, intercéde pro nobis. [Nocturn 3 Versum] V. Speciósa facta es et suávis. R. In delíciis tuis, sancta Dei Génetrix. [Lectio1] De Libro Ecclesiástici !Sir 24:11-16 11 In ómnibus réquiem quæsívi, et in hereditáte Dómini morábor. 12 Tunc præcépit, et dixit mihi Creátor ómnium: et, qui creávit me, requiévit in tabernáculo meo, 13 et dixit mihi: In Jacob inhábita, et in Israël hereditáre, et in eléctis meis mitte radíces. 14 Ab inítio et ante sǽcula creáta sum, et usque ad futúrum sǽculum non désinam, et in habitatióne sancta coram ipso ministrávi. 15 Et sic in Sion firmáta sum, et in civitáte sanctificáta simíliter requiévi, et in Jerúsalem potéstas mea. 16 Et radicávi in pópulo honorificáto, et in parte Dei mei heréditas illíus, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea. [Responsory1] R. Súmite psaltérium jucúndum in insígni die solemnitátis vestræ: * Et exsultáte Vírgini adjutríci nostræ. V. Cantáte ei cánticum novum: annuntiáte inter gentes glóriam ejus. R. Et exsultáte Vírgini adjutríci nostræ. [Lectio2] !Sir 24:17-22 17 Quasi cedrus exaltáta sum in Líbano, et quasi cypréssus in monte Sion: 18 quasi palma exaltáta sum in Cades, et quasi plantátio rosæ in Jericho: 19 quasi olíva speciósa in campis, et quasi plátanus exaltáta sum juxta aquam in platéis. 20 Sicut cinnamómum et bálsamum aromatízans odórem dedi: quasi myrrha elécta, dedi suavitátem odóris; 21 et quasi storax, et gálbanus, et úngula, et gutta, et quasi Líbanus non incísus vaporávi habitatiónem meam, et quasi bálsamum non mixtum odor meus. 22 Ego quasi terebínthus exténdi ramos meos, et rami mei honóris et grátiæ. [Responsory2] R. Vidi speciósam ascendéntem désuper rivos aquárum; cujus inæstimábilis odor erat nimis; * Et sicut dies verni circúmdabant eam flores rosárum et lília convállium. V. Astitit Regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte. R. Et sicut dies verni circúmdabant eam flores rosárum et lília convállium. [Lectio3] !Sir 24:24-31 24 Ego mater pulchræ dilectiónis, et timóris, et agnitiónis, et sanctæ spei. 25 In me grátia omnis viæ et veritátis, in me omnis spes vitæ et virtútis. 26 Transíte ad me, omnes qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini; 27 spíritus enim meus super mel dulcis, et heréditas mea super mel et favum. 28 Memória mea in generatiónes sæculórum. 29 Qui edunt me, adhuc esúrient, et qui bíbunt me, adhuc sítient. 30 Qui audit me non confundétur, et qui operántur in me non peccábunt. 31 Qui elúcidant me, vitam ætérnam habébunt. [Responsory3] R. Quæ est ista quæ procéssit sicut sol, et formósa tamquam Jerúsalem? Vidérunt eam fíliæ Sion, et beátam dixérunt, * Et regínæ laudavérunt eam. V. Et sicut dies verni circúmdabant eam flores rosárum et lília convállium. R. Et regínæ laudavérunt eam. &Gloria R. Et regínæ laudavérunt eam. [Lectio4] Cum Albigénsium hǽresis per Tolosátium regiónem ímpie grassarétur, atque áltius in dies radíces ágeret, sanctus Domínicus, qui nuper Prædicatórum órdinis fundaménta jécerat, ad eam convelléndam totus incúbuit. Id ut præstáret valídius, auxílium beátæ Vírginis, cujus dígnitas illis erróribus impudentíssime petebátur, cuíque datum est cunctas hǽreses interímere in univérso mundo, eníxis précibus implorávit. A qua (ut memóriæ próditum est) cum mónitus esset ut Rosárium pópulis prædicáret, velut singuláre advérsus hǽreses ac vítia præsídium; mirum est quanto mentis fervóre et quam felíci succéssu injúnctum sibi munus sit exsecútus. Est autem Rosárium certa precándi fórmula, qua quíndecim angelicárum salutatiónum décades, oratióne Domínica interjécta, distínguimus, et ad eárum síngulas tótidem nostræ reparatiónis mystéria, pia meditatióne recólimus. Ex eo ergo témpore pius hic orándi modus mirabíliter per sanctum Domínicum promulgári augeríque cœpit. Quem ejúsdem institutórem auctorémque fuísse, summi Pontífices apostólicis lítteris passim affirmárunt. [Responsory4] R. Tu glória Jerúsalem, tu lætítia Israël, tu honorificéntia pópuli nostri, fecísti viríliter: * Quia cunctas hǽreses sola interemísti. V. Pulchra es et decóra, terríbilis ut castrórum ácies ordináta. R. Quia cunctas hǽreses sola interemísti. [Lectio5] Innumerábiles porro fructus ex hac tam salutári institutióne in christiánam rempúblicam dimanárunt. Inter quos victória illa mérito numerátur, quam sanctíssimus Póntifex Pius quintus et ab eo inflammáti christiáni príncipes apud Echínadas ínsulas de Turcárum tyránno potentíssimo reportárunt. Nam, cum illa ipsa die ea victória reláta sit, qua die sacratíssimi Rosárii sodalitátes per univérsum orbem consuétas supplicatiónes perágerent statutásque preces de more fúnderent, iis précibus haud immérito refértur accépta. Quod quidem cum étiam Gregórius tértius décimus testátus esset; ut pro tam singulári benefício beátæ Vírgini sub appellatióne Rosárii perénnes grátiæ ubíque terrárum haberéntur, in ecclésiis ómnibus, in quibus altáre Rosárii foret, Offícium, ritu dúplici majóri, perpétuo de eo celebrándum indíxit; aliíque Pontífices Rosárium recitántibus ejusdémque Rosárii sodalitátibus indulgéntias pene innúmeras concessére. [Responsory5] R. Déxtera tua magnificáta est in fortitúdine, déxtera tua confrégit inimícos: * Submérsi sunt in aquis veheméntibus, et opéruit eos mare. V. Benedíxit te Dóminus in virtúte sua, quia per te ad níhilum redégit inimícos nostros. R. Submérsi sunt in aquis veheméntibus, et opéruit eos mare. [Lectio6] Clemens vero undécimus, ánimo réputans insígnem páriter victóriam, anno millésimo septingentésimo décimo sexto in Hungáriæ regno a Cárolo sexto in imperatórem Romanórum elécto de innúmeris Turcárum cópiis relátam, eo die contigísse quo festum Dedicatiónis sanctæ Maríæ ad Nives celebrarétur, atque eódem ferme témpore quo sacratíssimi Rosárii confrátres públicam solemnémque supplicatiónem in alma Urbe, ingénti pópuli concúrsu magnáque religióne, peragéntes, férvidas ad Deum preces pro Turcárum depressióne fúnderent ac poténtem opem Deíparæ Vírginis in auxílium Christianórum humíliter implorárent; eam ob rem, victóriam illam, nec non liberátam paulo post eorúndem Turcárum obsidióne Corcyrénsem ínsulam, ejúsdem beátæ Vírginis patrocínio pie cénsuit adscribéndam. Quam ob rem ut hujus quoque tam insígnis benefícii perénnis semper et memória exstáret et grátia, sacratíssimi Rosárii festum eódem ritu celebrándum ad Ecclésiam univérsam exténdit. Hæc ómnia Benedíctus décimus tértius in Breviário Románo appóni jussit. Leo autem tértius décimus in turbulentíssimis Ecclésiæ tempóribus, diúque preméntium malórum sæva tempestáte, cunctos in orbe fidéles, iterátis apostólicis lítteris ad Mariális Rosárii, præsértim per octóbrem mensem, frequéntiam veheménter incéndit, aucto quoque ánnui festi solemnitátis ritu, additáque litaníis Lauretánis Regínæ sacratíssimi Rosárii invocatióne, et Offício de eádem solemnitáte próprio Ecclésiæ univérsæ concésso. Sanctíssimam ergo Dei Genetrícem cultu hoc eídem gratíssimo júgiter venerémur; ut, quæ tóties Christi fidélibus, Rosárii précibus exoráta, terrénos hostes profligáre dedit ac pérdere, inférnos páriter superáre concédat. [Responsory6] R. Signum magnum appáruit in cælo: Múlier amícta sole, et luna sub pédibus ejus, * Et in cápite ejus coróna stellárum duódecim. V. Dábitur cápiti tuo augméntum gratiárum et coróna ínclita próteget te. R. Et in cápite ejus coróna stellárum duódecim. &Gloria R. Et in cápite ejus coróna stellárum duódecim. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 1:26-38 In illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galilǽæ, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et réliqua. _ Homilía sancti Bernárdi Abbátis !Sermo de S. Maria Ad commendatiónem grátiæ suæ et ad destructiónem humánæ sapiéntiæ, Deus de fémina sed vírgine dignátus est carnem assúmere, ut símilem símili rédderet, contrárium contrário curáret, pestíferam spinam evélleret, peccáti chirógraphum potentíssime deléret. Heva spina fuit; María rosa éxstitit. Heva spina, vulnerándo; María rosa, ómnium afféctus mulcéndo. Heva spina, infígens ómnibus mortem; María rosa, reddens salutíferam ómnibus sortem. María rosa fuit cándida per virginitátem, rubicúnda per caritátem; cándida carne, rubicúnda mente; cándida virtútem sectándo, rubicúnda vítia calcándo; cándida afféctum purificándo, rubicúnda carnem mortificándo; cándida Deum diligéndo, rubicúnda próximo compatiéndo. [Responsory7] R. Ego quasi vitis fructificávi suavitátem odóris, * Et flores mei fructus honóris et honestátis. V. Ego mater pulchræ dilectiónis, et timóris, et agnitiónis, et sanctæ spei. R. Et flores mei fructus honóris et honestátis. [Lectio8_1] !Sermo de Aquæductu Verbum caro factum est, et hábitat jam in nobis. Hábitat in memória nostra, hábitat in cogitatióne, quia usque ad ipsam descéndit imaginatiónem. Quonam modo, inquis? Nimírum jacens in præsépio, in virgináli grémio cubans, in monte prǽdicans, in oratióne pernóctans, in cruce pendens, in morte pallens, liber inter mórtuos et in inférno ímperans, seu étiam tértia die resúrgens, et Apóstolis loca clavórum, victóriæ signa, demónstrans, novíssime coram eis cæli secréta conscéndens. Quid horum non vere, non pie, non sancte cogitátur? [Lectio8_2] Quidquid horum cógito, Deum cógito; et per ómnia est Deus meus. Hæc ego meditári dixi sapiéntiam, et prudéntiam judicávi eructáre memóriam suavitátis; quóniam in hujuscémodi núcleis virga sacerdotális copiósa prodúxit, quam, in supérnis háuriens, ubérius nobis María refúdit. In supérnis plane et ultra Angelos, quæ Verbum ex ipso Patris corde suscépit. [Lectio8] @:Lectio8_1: s/$/~/ @:Lectio8_2 [Lectio8] (rubrica 196) @:Lectio8_1 [Responsory8] R. Surge, própera, amíca mea; jam enim hiems tránsiit, imber ábiit et recéssit, * Flores apparuérunt in terra nostra. V. Dóminus dabit benignitátem, et terra nostra dabit fructum suum. R. Flores apparuérunt in terra nostra. &Gloria R. Flores apparuérunt in terra nostra. [Lectio9] (rubrica 196) @:Lectio8_2 [Versum 0] @:Versum 1 [Ant Laudes] Lætáre, * Virgo Mater; surréxit Christus de sepúlcro. Ascéndit Deus * in jubilatióne, et Dóminus in voce tubæ. Spíritus Dómini * replévit orbem terrárum. Assúmpta est * María in cælum: gaudent Angeli, laudántes benedícunt Dóminum, allelúja. Exaltáta est * Virgo María super choros Angelórum, et in cápite ejus coróna stellárum duódecim. [Capitulum Laudes] !Sir 24:25; 39:17 v. In me grátia omnis viæ et veritátis, in me omnis spes vitæ et virtútis. Ego, quasi rosa plantáta super rivos aquárum, fructificávi. $Deo gratias [Hymnus Laudes] v. Jam morte, victor, óbruta, Ab ínferis Christus redit, Fractísque culpæ vínculis, Cæli reclúdit límina. _ Visus satis mortálibus Ascéndit ad cæléstia, Dextrǽque Patris ássidet Consors patérnæ glóriæ. _ Quem jam suis promíserat, Sanctum datúrus Spíritum, Linguis amóris ígneis Mæstis alúmnis ímpluit. _ Solúta carnis póndere Ad astra Virgo tóllitur, Excépta cæli júbilo Et Angelórum cánticis. _ Bis sena cingunt sídera Almæ paréntis vérticem: Throno propínqua Fílii Cunctis creátis ímperat. _ @Psalterium/Doxologies:Nat [Versum 2] V. Elégit eam Deus, et præelégit eam. R. Et habitáre eam fecit in tabernáculo suo. [Ant 2] Solemnitátem hodiérnam * sacratíssimi Rosárii Genetrícis Dei Maríæ devóte celebrémus, ut ipsa pro nobis intercédat ad Dóminum Jesum Christum. [Lectio Prima] !Sir 24:17-18 v. Quasi cedrus exaltáta sum in Líbano, et quasi cypréssus in monte Sion: quasi palma exaltáta sum in Cades, et quasi plantátio rosæ in Jéricho. [Responsory Breve Tertia] R.br. Sancta Dei Génetrix, * Semper Virgo María. R. Sancta Dei Génetrix, * Semper Virgo María. V. Intercéde pro nobis ad Dóminum, Deum nostrum. R. Semper Virgo María. &Gloria R. Sancta Dei Génetrix, * Semper Virgo María. [Versum Tertia] @:Nocturn 2 Versum [Capitulum Sexta] !Sir 39:19 v. Floréte flores quasi lílium et date odórem et frondéte in grátiam; collaudáte cánticum et benedícite Dóminum in opéribus suis. $Deo gratias [Responsory Breve Sexta] R.br. Post partum, Virgo, * Invioláta permansísti. R. Post partum, Virgo, * Invioláta permansísti. V. Dei Génetrix, intercéde pro nobis. R. Invioláta permansísti. &Gloria R. Post partum, Virgo, * Invioláta permansísti. [Versum Sexta] @:Nocturn 3 Versum [Capitulum Nona] @:Lectio Prima $Deo gratias [Responsory Breve Nona] R.br. Speciósa facta es * Et suávis. R. Speciósa facta es * Et suávis. V. In delíciis tuis, sancta Dei Génetrix. R. Et suávis. &Gloria R. Speciósa facta es * Et suávis. [Versum Nona] @:Versum 2 [Hymnus Vespera 3] v. Te gestiéntem gáudiis, Te sáuciam dolóribus, Te jugi amíctam glória, O Virgo Mater, pángimus. _ Ave, redúndans gáudio Dum cóncipis, dum vísitas; Et edis, offers, ínvenis, Mater beáta, Fílium. _ Ave, dolens, et íntimo In corde agónem, vérbera, Spinas crucémque Fílii Perpéssa, princeps mártyrum. _ Ave, in triúmphis Fílii, In ígnibus Parácliti, In regni honóre et lúmine, Regína fulgens glória. _ Veníte, gentes, cárpite Ex his rosas mystériis, Et pulchri amóris ínclitæ Matri corónas néctite. _ @Psalterium/Doxologies:Nat [HymnusM Vespera 3] @Sancti/10-07:Hymnus Vespera 3:s/Nat/NatT/s [Versum 3] @:Versum 1 [Ant 3] Beáta Mater * et intácta Virgo, gloriósa Regína mundi, séntiant omnes tuum juvámen, quicúmque célebrant tuam sacratíssimi Rosárii solemnitátem.