[Officium] S. Francisci Confessoris [Rank] ;;Duplex majus;;4;;vide C5 (sed rubrica 1963) ;;Duplex;;3;;vide C5 (sed rubrica cisterciensis) ;;Semiduplex;;2.2;;vide C5 [Rule] vide C5; 9 lectiones (rubrica cisterciensis) Psalmi Dominica [Oratio] Deus, qui Ecclésiam tuam beáti Francísci méritis fœtu novæ prolis amplíficas: tríbue nobis; ex ejus imitatióne, terréna despícere, et cæléstium donórum semper participatióne gaudére. $Per Dominum [Lectio4] Francíscus, Assísii in Umbria natus, patris exémplum secútus, a prima ætáte mercatúram fecit. Qui, quodam die, páuperem, pro Christi amóre flagitántem pecúniam, cum præter consuetúdinem repulísset, repénte eo facto commótus, large ei misericórdiam impertívit; et ex eo die Deo promísit se némini umquam poscénti eleemósynam negatúrum. Cum vero post in gravem morbum incidísset, ex eo aliquándo confirmátus, cœpit ardéntius cólere offícia caritátis; qua in exercitatióne tantum profécit, ut, evangélicæ perfectiónis cúpidus, quidquid habéret, paupéribus largirétur. Quod ferens iníquius pater, eum ad Assisinátem epíscopum duxit, ut coram illo bonis céderet patérnis; qui, rejéctis étiam véstibus, patri concéssit ómnia, illud subjúngens, sibi in pósterum majórem facultátem fore dicéndi: Pater noster, qui es in cælis. [Lectio5] Cum autem illud ex Evangélio audísset: Nolíte possidére aurum, neque argéntum, neque pecúniam in zonis vestris, non peram in via, neque duas túnicas, neque calceaménta; sibi eam régulam servándam propósuit. Itaque, detráctis cálceis et una conténtus túnica, cum duódecim sócios adhibuísset, órdinem Minórum instítuit. Quare Romam venit anno salútis millésimo ducentésimo nono, ut sui órdinis régula ab apostolica Sede confirmarétur. Quem cum accedéntem ad se summus Póntifex Innocéntius tértius rejecísset; quod in somnis póstea sibi ille, quem repúlerat, collabéntem Lateranénsem basílicam suis húmeris sustinére visus esset, conquisítum accérsi jussit, benignéque accípiens, omnem ejus institutórum ratiónem confirmávit. Francíscus ígitur, dimíssis in omnes orbis terræ partes frátribus ad prædicándum Christi Evangélium, ipse cúpiens sibi áliquam dari martyrii occasiónem, navigávit in Syriam; ubi, a rege soldáno liberalíssime tractátus, cum nihil profíceret, rédiit in Itáliam. [Lectio6] Multis ígitur exstrúctis suæ famíliæ domicíliis, se in solitúdinem montis Alvérni cóntulit; ubi quadragínta diérum, propter honórem sancti Michaélis Archángeli, jejúnio inchoáto, festo die Exaltatiónis sanctæ Crucis, ei Séraphim crucifíxi effígiem inter alas cóntinens appáruit; qui ejus et mánibus, et pédibus, et láteri vestígia clavórum impréssit. Quæ sanctus Bonaventúra, cum Alexándri quarti summi Pontíficis prædicatióni interésset, narrásse Pontíficem a se visa esse, lítteris commendávit. His insígnibus summi in eum Christi amóris, máximam habébat ómnium admiratiónem. Ac biénnio post, gráviter ægrótans, deférri vóluit in ecclésiam sanctæ Maríæ Angelórum; ut, ubi grátiæ spíritum a Deo accéperat, ibi spíritum vitæ rédderet. Eo in loco fratres ad paupertátem ac patiéntiam, et sanctæ Románæ Ecclésiæ fidem servándam cohortátus, Psalmum illum pronúntians, Voce mea ad Dóminum clamávi; in eo versículo, Me exspéctant justi, donec retríbuas mihi, efflávit ánimam quarto Nonas Octóbris. Quem, miráculis clarum, Gregórius nonus Póntifex máximus in Sanctórum númerum adscrípsit. [Lectio94] Francíscus, Assísii in Umbria natus, patris exémplum secútus, a prima ætáte mercatúram fecit. Gravi morbo corréptus, cum convaluísset, cœpit ardéntius cólere caritátis offícia, et patri id indígne ferénti, bona ómnia cessit, subjúngens sibi in pósterum majórem facultátem fore dicéndi: Pater noster, qui es in cælis. Cum autem ex Evangélio apostólicæ paupertátis mónita audísset, detráctis cálceis et una conténtus túnica, cum duódecim sócios adhibuísset, órdinem Minórum instítuit; quem, a summo Pontífice Innocéntio tértio, cǽlitus admónito, confirmátum, mirífice propagávit. Mox in solitúdinem montis Alvérni se cóntulit, ibíque, die Exaltatiónis sanctæ Crucis a Séraphim crucifíxi effígiem inter alas præ se ferénte, sacra accépit stígmata; in ejus mánibus, pédibus et látere clavórum et lánceæ vestígiis apparéntibus. Biénnio post gráviter ægrótans, in ecclésia sanctæ Maríæ Angelórum, ubi grátiæ spíritum a Deo accéperat, fratres ad paupertátem, patiéntiam et sanctæ Románæ Ecclésiæ fidem servándam hortátus, piíssime ánimam efflávit quarto nonas octóbris. &teDeum [Lectio7] @Sancti/02-24:Lectio7 [Lectio8] @Sancti/02-24:Lectio8 [Lectio9] @Sancti/02-24:Lectio9 [Versum 0] @Commune/C2a::s/N\./Pater Francísce/