[Officium] S. Theresiæ a Jesu Infante Virginis [Rank] ;;Duplex;;3;;vide C6a (sed rubrica monastica) ;;Simplex;;1.1;;vide C6a [Rule] vide C6a; 9 lectiones [Oratio] Dómine, qui dixísti: Nisi efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælórum: da nobis, quǽsumus: ita sanctæ Terésiæ Vírginis in humilitáte et simplicitáte cordis vestígia sectári, ut prǽmia consequámur ætérna. $Qui vivis [Lectio4] Terésia a Jesu Infante, Alensonii in Gállia, honestis paréntibus, singulari et assidua erga Deum pietáte conspicuis, orta est. Inde a prima ætate, divino Spíritu prævénta, religiosam vitam ágere cupiebat. Serio autem promisit, se nihil Deo denegatúram, quod ipse ab ea petere viderétur: quam promissiónem fideliter usque ad mortem servare satégit. Quinto ætátis anno, matre amissa, Dei providéntiæ se totam commisit sub vigilanti custódia amantíssimi patris, sororúmque natu majórum: quibus magistris, Teresia ad curréndam perfectiónis viam ut gigas exsultávit. Novennis virgínibus ex Ordine sancti Benedicti Lexoviis excolenda traditur, ibique in rerum divinárum cognitióne excellere visa est. Décimo ætátis anno, arcanus et gravis morbus eam diu cruciávit, a quo prout ipsa enárrat, ope Beatíssimæ Vírginis, quæ eídem subrídens appáruit, et quam, sub titulo Dominæ nostræ a Victoria, per novendialia invocare studuit, divinitus fuit liberata. Tunc, angelico fervore repléta, ad sacrum convivium, in quo Christus sumitur, se diligentíssime præparáre curávit. [Lectio5] Ut prímitus eucharistico pane fuit refecta, insatiábilem cæléstis hujus cibi famem haurire visa est: unde velut inspirata, Jesum rogabat, ut omnem mundanam consolatiónem in amaritúdinem sibi verteret. Inde tenerrimo in Christum Dóminum et in Ecclésiam amóre exæstuans, nihil antiquius hábuit, quam Carmelitárum Excalceatórum Ordinem íngredi, ut sui abnegatióne, suisque sacrifíciis, sacerdótibus, missionariis, totique Ecclésiæ opem afferret, et innumeras ánimas Jesu Christo lucrifáceret: quod jam morti próxima, apud Deum se factúram pollícita est. Propter ætátis defectum, multas ad religiosam vitam amplecténdam nacta est difficultates, quibus tamen incredibili animi fortitúdine superatis, quindecim annos nata, Lexoviensem Carmelum feliciter ingressa est. Ibi mirábiles Deus in Teresiæ corde ascensiónes dispósuit, quæ, Maríæ Vírginis vitam abscónditam imitata, quasi hortus irriguus, flores ómnium virtútum germinávit, præcipue vero exímiæ in Deum et in próximum caritátis. [Lectio6] Quo magis Altíssimo placéret, quum in Sacris Scripturis mónitum illud legísset: Si quis est párvulus véniat ad me; párvula in spíritu esse vóluit, et inde filiali fiducia Deo, tamquam Patri amantíssimo, se perpetuo trádidit. Hanc, spiritualis infantiæ viam, secúndum Evangélii doctrinam, alios docuit, speciatim novítias, quas ex obediéntia ad religiosárum virtútum studium informandas suscépit, atque ita apostolico zelo repléta, mundo, supérbia inflato et vanitátes diligenti, evangelicæ simplicitátis iter patefécit. Sponsus autem Jesus eam patiéndi desidério, tam in anima, quam in corpore, pénitus inflammávit. Insuper Dei caritátem undequáque neglectam animadvertens, summo dolóre affecta, duobus ante óbitum annis, Dei miserentis amori se víctimam óbtulit. Tunc, ut ipsa refert, cæléstis ignis flamma vulneráta est: unde caritate consumpta, in écstasim rapta, ferventíssime ingéminans: Deus meus, te diligo; viginti quatuor annos nata, die trigesima Septembris, anno millesimo octingentésimo nonagesimo septimo, ad Sponsum evolávit. Quod autem móriens promiserat, se perennem rosárum plúviam in terram demissuram, hoc in cælum recepta, innumeris miraculis reapse adimplévit et in dies adimplet. Quam Pius undecimus, Pontifex maximus, Beátis Virgínibus adscriptam, et biennio post, jubilæo máximo recurrente, inter Sanctas relatam, peculiarem ómnium Missiónum Patronam constítuit ac declarávit. [Lectio94] Terésia a Jesu Infánte, Alensónii in Gállia, ex honéstis piísque paréntibus orta est. Quinto ætátis anno, matre amíssa, Dei providéntiæ se totam commisit sub vigilántia amantíssimi patris et sorórum natu majórum: quibus magístris, ad curréndam perfectiónis viam ut gigas exsultávit. Novénnis virgínibus ex órdine sancti Benedícti Lexóviis excolénda tráditur. Décimo ætátis anno, arcáno et gravi morbo diu cruciáta, ope Dóminæ nostræ a Victória, divínitus fuit liberáta. Angélico fervóre repléta, ad sacrum convívium prímitus accédens, insatiábilem hujus cibi famem hauríre visa est. Carmelitárum excalciatórum órdinem íngredi cúpiens, ob ætátis deféctum, multas ad religiósam vitam amplecténdam nacta est difficultátes, quibus fórtiter superátis, Lexoviénsem Carmélum, quíndecim annos nata, felíciter ingréssa est. Ibíque erga Deum et próximum exímia caritáte flagrávit. Spirituálem infántiæ viam, secúndum Evangélii doctrínam, secúta, álios, speciátim novítias, eándem edócuit. Patiéndi desidério inflammáta, duóbus ante óbitum annis Dei miseréntis amóri se víctimam óbtulit. Vigínti quátuor annos nata, die trigésima septémbris, anno millésimo octingentésimo nonagésimo séptimo, ad Sponsum evolávit. Quam Pius undécimus, Póntifex máximus, Beátis Virgínibus adscríptam, et biénnio post, jubilǽo máximo recurrénte, solémniter inter Sanctas relátam, peculiárem ómnium Missiónum Patrónam constítuit atque declarávit. &teDeum [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 18:1-4 In illo témpore accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno cælórum? Et réliqua. _ Homilía sancti Leónis Papæ !Sermo 37, in Epiph. solemn. 7, cap. 3-4 Tota, dilectíssimi, christianæ sapiéntiæ disciplína, non in abundántia verbi, non in astutia disputándi, neque in appetitu laudis et glóriæ, sed in vera et voluntária humilitate consistit, quam Dóminus Jesus Christus ab útero Matris usque ad supplícium Crucis pro omni fortitúdine et elégit et docuit. Nam, cum discípuli ejus inter se, ut ait Evangelista, disquírerent quis eórum major esset in regno cælórum, vocávit párvulum, et státuit eum in médio eórum, et dixit: Amen, dico vobis, nisi convérsi fuéritis et efficiámini sicut párvuli, non intrabitis in regnum cælórum. Quicúmque ergo humiliaverit se sicut puer iste, hic major erit in regno cælórum. Amat Christus infantiam, quam primum et animo suscépit et corpore. Amat Christus infantiam, humilitátis magistram, innocéntiæ regulam, mansuetúdinis formam. Amat Christus infantiam, ad quam majórum dirigit mores, ad quam senum redúcit ætates; et eos ad suum inclínat exemplum, quos ad regnum sublimat ætérnum. [Lectio8] Ut autem plene valeámus agnóscere quómodo apprehéndi possit tam mira conversio et in puerílem gradum qua nobis mutatióne redeundum sit, doceat nos beátus Paulus et dicat: Nolíte púeri effici sensibus, sed malítia párvuli estote. Non ergo ad lúdicra infantiæ et imperfécta nobis primordia reverténdum est, sed aliquid, quod étiam graves annos déceat, inde suméndum, ut velox sit commótium tránsitus, citus ad pacem recursus: nulla sit memória offensiónis, nulla cupiditas dignitátis; amor sociæ communiónis, æqualitas naturalis. Magnum enim bonum est nocére non nosse et maligna non sápere; quia inférre ac referre injúriam, mundi hujus prudéntia est; némini autem malum pro malo reddere, christianæ est æquanimitátis infantia. [Lectio9] Ad hanc vos, dilectíssimi, similtúdinem parvulórum mystérium hodiérnæ festivitátis invitat; et hanc vobis humilitátis formam adorátus a Magis puer Salvátor insinuat: qui, ut imitatóribus suis quid glóriæ paráret, osténderet, ortus sui témpore éditos martyrio consecrávit; ut in Bethlehem, ubi Christus natus est, geniti, per communiónem ætátis consortes fíerent passiónis. Amétur ígitur humilitas, et omnis a fidelibus vitétur elátio. Alter álterum sibi præferat, et nemo quod suum est quærat, sed quod alterius; ut, cum in ómnibus abundaverit afféctus benevoléntiæ, in nullo virus inveniátur invidiæ: quóniam qui se exáltat humiliábitur, et qui se humíliat exaltábitur, eodem ipso testante Jesu Christo Dómino nostro, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat Deus in sǽcula sæculórum. Amen. &teDeum