[Officium] Ss. Angelorum Custodum [Rank] ;;Duplex majus;;4;;vide C4 (sed rubrica 1963) ;;Duplex;;3;;vide C4 [Rule] vide C4; 9 lectiones Psalmi Dominica Antiphonas horas Psalm5 Vespera=116 Psalm5 Vespera3=137 Horas1960 feria [Ant Vespera] Angelis suis * Deus mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis. Laudémus Dóminum, * quem laudant Angeli, quem Chérubim et Séraphim, sanctus, sanctus, sanctus proclámant. Angeli eórum * semper vident fáciem Patris mei, qui est in cælis. Benedíctus Deus, * qui misit Angelum suum, et éruit servos suos qui credidérunt in eum. Laudáte Deum, * omnes Angeli ejus: laudáte eum, omnes Virtútes ejus. [Hymnus Vespera] v. Custódes hóminum psállimus Angelos, Natúræ frágili quos Pater áddidit Cæléstis cómites, insidiántibus Ne succúmberet hóstibus. _ Nam, quod corrúerit próditor ángelus, Concéssis mérito pulsus honóribus, Ardens invídia péllere nítitur Quos cælo Deus ádvocat. _ Huc, custos, ígitur pérvigil ádvola, Avértens pátria de tibi crédita Tam morbos ánimi quam requiéscere Quidquid non sinit íncolas. _ Sanctæ sit Tríadi laus pia júgiter, Cujus perpétuo númine máchina Triplex hæc régitur, cujus in ómnia Regnat glória sǽcula. Amen. [Versum 1] V. In conspéctu Angelórum psallam tibi, Deus meus. R. Adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo. [Ant 1] Omnes sunt administratórii * Spíritus, in ministérium missi propter eos, qui hereditátem capiunt salútis. [Oratio] Deus, qui ineffábili providéntia sanctos Angelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris: largíre supplícibus tuis; et eórum semper protectióne deféndi, et ætérna societáte gaudére. $Per Dominum [Invit] Regem Angelórum Dóminum, * Veníte, adorémus. [Hymnus Matutinum] @Sancti/10-02:Hymnus Vespera [Ant Matutinum] Dóminus, Deus * cæli et terræ, ipse mittet Angelum suum coram te.;;8 Deus meus * misit Angelum suum et conclúsit ora leónum, et non nocuérunt mihi.;;10 Bene ambulétis, * et Dóminus sit in itínere vestro, et Angelus ejus comitétur vobíscum.;;14 V. Stetit Angelus juxta aram templi. R. Habens thuríbulum aureum in manu sua. Cum essem vobíscum, * per voluntátem Dei eram: ipsum benedícite et cantáte ei.;;18 Tollens se Angelus Dómini, * qui præcedébat castra Israël, ábiit post eos.;;23 Immíttet Angelus Dómini * in circúitu timéntium eum, et erípiet eos.;;33 V. Ascéndit fumus arómatum in conspéctu Dómini. R. De manu Angeli. Misit Dóminus * Angelum suum, qui percússit omnem virum robústum et bellatórem, et príncipem exércitus regis Assyriórum.;;95 Adoráte Dóminum * omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion.;;96 Benedícite Dómino, * omnes Angeli ejus, poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.;;102 V. In conspéctu Angelórum psallam tibi, Deus meus. R. Adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo. [Lectio1] De libro Exodi !Exod 23:20-23 20 Ecce ego mittam Angelum meum, qui præcédat te et custódiat in via et introdúcat in locum quem parávi. 21 Obsérva eum et audi vocem ejus, nec contemnéndum putes, quia non dimíttet, cum peccáveris, et est nomen meum in illo. 22 Quod, si audíeris vocem ejus et féceris ómnia quæ loquor, inimícus ero inimícis tuis et afflígam affligéntes te. 23 Præcedétque te Angelus meus. [Responsory1] R. Angelis suis Deus mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis: * In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum. V. Míllia míllium ministrábant ei, et décies míllies centéna míllia assistébant ei. R. In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum. [Lectio2] De Zacharía Prophéta !Zach 1:7-11 7 Factum est verbum Dómini ad Zacharíam, fílium Barachíæ fílii Addo, prophétam, dicens: 8 Vidi per noctem, et ecce Vir ascéndens super equum rufum, et ipse stabat inter myrtéta, quæ erant in profúndo, et post eum equi rufi, várii et albi, 9 et dixi: Quid sunt isti, Dómine mi? Et dixit ad me Angelus qui loquebátur in me; Ego osténdam tibi quid sint hæc. 10 Et respóndit vir qui stabat inter myrtéta et dixit: Isti sunt quos misit Dóminus ut perámbulent terram. 11 Et respondérunt Angelo Dómini, qui stabat inter myrtéta, et dixérunt: Perambulávimus terram, et ecce omnis terra habitátur et quiéscit. [Responsory2] R. Respóndit Angelus Dómini et dixit: Dómine exercituum, * Usquequo tu non miseréberis Jerúsalem et urbium Juda, quibus irátus es? V. Iste enim septuagésimus annus est. R. Usquequo tu non miseréberis Jerúsalem et urbium Juda, quibus irátus es? [Lectio3] !Zach 2:1-5 1 Et levávi óculos meos et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funículus mensórum; 2 et dixi: Quo tu vadis? Et dixit ad me: Ut métiar Jerúsalem et vídeam quanta sit latitúdo ejus, et quanta longitúdo ejus. 3 Et ecce Angelus qui loquebátur in me, egrediebátur, et Angelus álius egrediebátur in occúrsum ejus 4 et dixit ad eum: Curre, lóquere ad púerum istum dicens: Absque muro habitábitur Jerúsalem, præ multitúdine hóminum et jumentórum in médio ejus. 5 Et ego ero ei, ait Dóminus, murus ignis in circúitu, et in glória ero in médio ejus. [Responsory3] R. In conspéctu géntium nolíte timére; vos enim in córdibus vestris adoráte et timéte Dóminum; * Angelus enim ejus vobíscum est. V. Stetit Angelus juxta aram templi, habens thuríbulum áureum in manu sua. R. Angelus enim ejus vobíscum est. &Gloria R. Angelus enim ejus vobíscum est. [Lectio4] Sermo sancti Bernárdi Abbátis !In Psalmum Qui habitat Angelis suis mandávit de te. Mira dignátio, et vere magna diléctio caritátis. Quis enim? quibus? de quo? quid mandávit? Studióse considerémus, fratres, diligénter commendémus memóriæ hoc tam grande mandátum. Quis enim mandávit? cujus sunt Angeli? cujus mandátis obtémperant? cujus obédiunt voluntáti? Nempe Angelis suis mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis. Nec cunctántur quin étiam in mánibus tollant te. Summa ergo Majéstas mandávit Angelis, et Angelis suis mandávit. Illis útique sublímibus, tam beátis quam próximis sibi cohæréntibus et vere domésticis mandávit de te. Tu quis es? Quid est homo, quod memor es ejus? aut fílius hóminis, quóniam réputas eum? Quasi vero non sit homo putrédo, et fílius hóminis vermis! Sed quid putas mandávit de te? Ut custódiant te. [Responsory4] R. Vivit ipse Dóminus, * Quóniam custodívit me Angelus ejus et hinc euntem et ibi commorántem et inde huc revertentem. V. Et non permisit me Dóminus ancíllam suam coinquinari. R. Quóniam custodívit me Angelus ejus et hinc euntem et ibi commorántem et inde huc revertentem. [Lectio5] Quantum tibi debet hoc verbum inférre reveréntiam, afferre devotiónem, conferre fiduciam! Reveréntiam pro præséntia, devotiónem pro benevoléntia, fiduciam pro custódia. Caute ambula, ut videlicet cui adsunt Angeli, sicut eis mandátum est, in ómnibus viis tuis. In quovis diversorio, in quovis angulo, Angelo tuo reveréntiam habe. Tu ne audeas illo præsente, quod vidénte me non audéres. An præsentem esse dubitas, quem non vides? Quid si audíres? quid si tángeres? quid si olfáceres? Vide, quia non solo visu, rerum præséntia comprobétur. [Responsory5] R. Angelus Dómini descéndit cum Azaría et sociis ejus in fornacem, et excussit flammam ignis de fornace; * Et non tétigit eos omnino ignis neque contristávit. V. Benedíctus Deus eórum, qui misit Angelum suum, et eruit servos suos qui credidérunt in eum. R. Et non tétigit eos omnino ignis neque contristávit. [Lectio6] In ipso ítaque, fratres, affectuóse diligámus Angelos ejus, tamquam futuros aliquándo coheredes nostros, interim vero actores et tutores, a Patre pósitos et præpósitos nobis. Quid sub tantis custodibus timeamus? Nec superari nec sedúci, minus autem sedúcere possunt, qui custódiunt nos in ómnibus viis nostris. Fideles sunt, prudéntes sunt, poténtes sunt: quid trepidamus? Tantum sequámur eos, adhæreámus eis, et in protectióne Dei cæli commóremur. Quóties ergo gravíssima cernitur urgére tentátio et tribulátio véhemens imminére, ínvoca custodem tuum, ductórem tuum, adjutórem tuum in opportunitátibus, in tribulatióne; inclama eum et dic: Dómine, salva nos, perímus. [Responsory6] R. In omni tribulatióne eórum non est tribulátus, * Et Angelus faciéi ejus salvávit eos. V. In dilectióne sua et indulgéntia sua ipse redémit eos, et portávit eos, et elevávit eos cunctis diébus sæculi. R. Et Angelus faciéi ejus salvávit eos. &Gloria R. Et Angelus faciéi ejus salvávit eos. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 18:1-10 In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno cælórum? Et réliqua. _ Homilía sancti Hilarii Epíscopi !Comment. in Matth. can. 18, post initium Nónnisi reversos in natúram puerórum introíre regnum cælórum Dóminus docet: id est, per simplicitátem puerílem vítia córporum nostrórum animæque revocanda. Pueros autem, credéntes omnes per audiéntiæ fidem nuncupávit. Hi enim patrem sequúntur, matrem amant, próximo velle malum nesciunt, curam opum negligunt; non insolescunt, non odérunt, non mentiúntur, dictis credunt, et quod audiunt, verum habent. Reverténdum ígitur est ad simplicitátem infántium; quia, in ea collocati, spéciem humilitátis Dominicæ circumferemus. [Responsory7] R. Machabæus et qui cum eo erant cognovérunt expúgnari præsidia; * Cum fletu et lácrimis rogábant Dóminum et omnis turba simul, ut bonum Angelum mitteret ad salútem Israël. V. Cum páriter prompto animo procéderent, Jerosolymis appáruit præcédens eos eques in veste cándida. R. Cum fletu et lácrimis rogábant Dóminum et omnis turba simul, ut bonum Angelum mitteret ad salútem Israël. [Lectio8] Væ huic mundo ab scandalis. Humilitas passiónis scándalum mundo est. In hoc enim maxime ignorántia detinétur humana, quod sub deformitate crucis, ætérnæ glóriæ Dóminum nóluit accípere. Et quid mundo tam periculosum, quam non recepisse Christum? Ideo vere necesse esse ait veníre scandala; quia, ad sacraméntum reddendæ nobis æternitátis, omnis in eo passiónis humilitas esset explenda. [Responsory8] R. Tu, Dómine, qui misísti Angelum tuum sub Ezechía rege Juda et interfecísti de castris Sennácherib centum octogínta quinque millia, * Et nunc, Dominator cælórum, mitte Angelum tuum bonum ante nos, in timóre et tremóre magnitúdinis brácchii tui. V. Ut métuant qui cum blasphémia veniunt advérsus sanctum pópulum tuum. R. Et nunc, Dominator cælórum, mitte Angelum tuum bonum ante nos, in timóre et tremóre magnitúdinis brácchii tui. &Gloria R. Et nunc, Dominator cælórum, mitte Angelum tuum bonum ante nos, in timóre et tremóre magnitúdinis brácchii tui. [Lectio9] Vidéte ne contemnátis unum de pusillis istis, qui credunt in me. Aptíssimus vinculum mútui amoris impósuit, ad eos præcipue qui vere in Dómino credidissent. Pusillórum enim Angeli quotídie Deum vident: quia Fílius hóminis venit salvare quæ pérdita sunt. Ergo et Fílius hóminis salvat, et Deum Angeli vident, et Angeli pusillórum præsunt fidelium oratiónibus. Præesse Angelos absoluta auctoritas est. Salvatórum ígitur per Christum oratiónes Angeli quotídie Deo ófferunt. Ergo periculose ille contemnitur, cujus desidéria ac postulatiónes ad ætérnum et invisibilem Deum, ambitióso Angelórum famulatu ac ministerio, pervehúntur. &teDeum [Versum 0] V. Muro tuo inexpugnábili tuæ custódi nos, Angele Dei. R. Et armis tuæ poténtiæ prótege nos semper. [Ant Laudes] @:Ant Vespera [Capitulum Laudes] !Exod. 23:20-21 v. Ecce ego mittam Angelum meum, qui præcédat te, et custódiat in via, et introdúcat in locum, quem parávi. Obsérva eum et audi vocem ejus. $Deo gratias [Hymnus Laudes] v. Ætérne Rector síderum Qui, quidquid est, poténtia Magna creásti, nec regis Minóre providéntia: _ Adésto supplicántium Tibi reórum cœ́tui, Lucísque sub crepúsculum Lucem novam da méntibus. _ Tuúsque nobis Angelus Eléctus ad custódiam, Hic adsit; a contágio Ut críminum nos prótegat. _ Nobis dracónis ǽmuli Versútias extérminet; Ne rete frauduléntiæ Incáuta nectat péctora. _ Metum repéllat hóstium Nostris procul de fínibus; Pacem procúret cívium, Fugétque pestiléntiam. _ Deo Patri sit glória, Qui, quos redémit Fílius Et Sanctus unxit Spíritus, Per Angelos custódiant. Amen. [HymnusM Laudes] v. Orbis Patrátor óptime, Qui quidquid est poténtia Magna creásti, nec regis Minóre providéntia: _ Adésto supplicántium Tibi reórum cœ́tui, Lucísque sub crepúsculum Lucem novam da méntibus. _ Tuúsque nobis Angelus Signátus ad custódiam, Hic adsit, a contágio Qui críminum nos prótegat. _ Serpéntis nobis ǽmuli Calúmnias extérminet, Ne rete frauduléntiæ Incáuta nectat péctora. _ Metum propéllat hóstium Nostris procul de fínibus: Pacem procúret cívium, Fugétque pestiléntiam. _ Deo Patri sit glória, Qui quos redémit Fílius, Et Sanctus unxit Spíritus, Per Angelos custódiat. Amen. [Versum 2] @:Versum 1 [Ant 2] Revérsus est * Angelus qui loquebátur in me, et suscitávit me; quasi virum qui suscitátur a somno suo. [Lectio Prima] !Exod 23:22-23 v. Quod, si audíeris vocem ejus et féceris ómnia quæ loquor, inimícus ero inimícis tuis et afflígam affligéntes te. Præcedétque te Angelus meus. [Responsory Tertia] @Sancti/05-08 [Capitulum Sexta] !Exod. 23:21 v. Nec contemnéndum putes, quia non dimíttet cum peccáveris, et est nomen meum in illo. $Deo gratias [Responsory Sexta] @Sancti/05-08 [Capitulum Nona] @:Lectio Prima $Deo gratias [Responsory Nona] @Sancti/05-08 [Ant Vespera 3] @:Ant Vespera [Versum 3] @:Versum 1 [Ant 3] Sancti Angeli, * custódes nostri, deféndite nos in prǽlio, ut non pereámus in treméndo judício.