[Officium] Ss. Eustachii et Sociorum Martyrum [Rank] ;;Duplex;;3;;vide C3a (sed rubrica 1960 aut rubrica 1570 aut rubrica 1617) ;;Simplex;;1.1;;vide C3a (sed rubrica cisterciensis) ;;Commemoratio;;1;;vide C3a [Rule] vide C3a; 9 lectiones (sed rubrica 1960 aut rubrica 1570 omittitur) Quorum Festum [Name] Eustáchii et Sociórum ejus [Lectio4] Eustachius, qui et Placidus, genere, opibus et militari glória inter Romanos insígnis, sub Trajano imperatóre magistri militum titulum meruit. Cum vero sese aliquándo in venatióne exercéret ac fugiéntem miræ magnitúdinis cervum insequerétur, vidit repénte inter consistentis feræ córnua excélsam atque fulgentem Christi Dómini e cruce pendentis imáginem. Cujus voce ad immortalis vitæ prædam invitatus, una cum uxore Theopista ac duobus párvulis fíliis Agapito et Theopisto, christianæ milítiæ nomen dedit. [Lectio5] Mox ad visiónis prístinæ locum, sicut ei Dóminus præceperat, regréssus, illum prænuntiántem audívit quanta sibi deinceps, pro ejus gloria, perferenda essent. Quocirca incredibiles calamitátes mira patiéntia perpéssus, brevi in summam egestátem redáctus est. Cumque clam se subducere cogerétur, in itinere cónjugem primum, deínde étiam líberos sibi miserabíliter ereptos ingemuit. Tantis obvolutus ærumnis, in regióne longinqua villicum agens longo témpore delituit, donec, cælésti voce recreátus ac nova occasióne a Trajano conquisítus, íterum bello præfícitur. [Lectio6] Illa in expeditióne, liberis simul cum uxore insperato receptis, victor Urbem ingénti ómnium gratulatióne ingréditur. Sed paulo post inánibus diis pro parta victoria sacrificáre jussus, constantíssime rénuit. Cumque variis artibus ad Christi fidem ejurandam frustra tentarétur, una cum uxore et liberis, leónibus objícitur. Horum mansuetúdine concitátus imperátor, æneum in taurum subjectis flammis candéntem eos immítti jubet, ubi divinis in laudibus consummato martyrio, duodecimo Kalendas Octobris ad sempitérnam felicitátem convolárunt. Quorum illæsa córpora, religióse a fidélibus sepúlta, póstmodum ad ecclésiam eórum nómine erectam honorofice transláta sunt. [Lectio7] @Commune/C3:Lectio7 in 2 loco [Lectio8] @Commune/C3:Lectio8 in 2 loco