[Officium] S. Josephi de Cupertino Confessoris [Rank] ;;Duplex;;3;;vide C5 [Rule] vide C5; 9 lectiones scriptura1960 [Ant 1] Mortuus sum, * et vita mea est abscóndita cum Christo in Deo. [Oratio] Deus, qui ad unigénitum Fílium tuum exaltátum a terra ómnia tráhere disposuísti: pérfice propítius; ut, méritis et exémplo seráphici Confessóris tui Joséphi, supra terrénas omnes cupiditátes eleváti, ad eum perveníre mereámur: $Qui tecum [Lectio1] De Epistola secunda beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios !2 Cor 4:6-11 6 Deus, qui dixit de ténebris lucem splendéscere, ipse illuxit in córdibus nostris ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei in fácie Christi Jesu. 7 Habémus autem thesáurum istum in vasis fictílibus, ut sublimitas sit virtútis Dei et non ex nobis. 8 In ómnibus tribulatiónem patimur, sed non angustiámur; aporiamur, sed non destitúimur; 9 persecutiónem patimur, sed non derelínquimur; dejícimur, sed non perímus; 10 semper mortificatiónem Jesu in corpore nostro circumferéntes, ut et vita Jesu manisfestétur in corpóribus nostris. 11 Semper enim nos, qui vívimus, in mortem trádimur propter Jesum, ut et vita Jesu manifestétur in carne nostra mortali. [Lectio2] !2 Cor 5:1-8 1 Scimus enim quóniam si terrestris domus nostra hujus habitatiónis dissolvátur, quod ædificatiónem ex Deo habemus, domum non manufactam, ætérnam in cælis. 2 Nam et in hoc ingemíscimus, habitatiónem nostram, quæ de cælo est, superíndui cupiéntes: 3 si tamen vestiti, non nudi inveniámur. 4 Nam et qui sumus in hoc tabernáculo, ingemíscimus graváti: eo quod nólumus exspoliári, sed supervestiri, ut absorbeátur quod mortale est, a vita. 5 Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus spíritus. 6 Audéntes ígitur semper, sciéntes quóniam dum sumus in corpore, peregrinámur a Dómino: 7 (per fidem enim ambulámus et non per spéciem) 8 audémus autem, et bonam voluntátem habémus magis peregrinari a corpore, et præséntes esse ad Dóminum. [Lectio3] !2 Cor 12:1-9 1 Si gloriari oportet (non éxpedit quidem) véniam autem ad visiónes, et revelatiónes Dómini. 2 Scio hóminem in Christo ante annos quatuordecim (sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit:) raptum hujusmodi usque ad tertium cælum. 3 Et scio hujusmodi hóminem, (sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit:) 4 quóniam raptus est in paradisum: et audívit arcana verba, quæ non licet hómini loqui. 5 Pro hujusmodi gloriábor: pro me autem nihil gloriábor nisi in infirmitátibus meis. 6 Nam, et si volúero gloriari, non ero insípiens: veritátem enim dicam: parco autem, ne quis me exsistimet supra id, quod videt in me, aut aliquid audit ex me. 7 Et ne magnitúdo revelatiónum extollat me, datus est mihi stímulus carnis meæ angelus sátanæ, qui me colaphízet. 8 Propter quod ter Dóminum rogávi, ut discederet a me: 9 et dixit mihi: Sufficit tibi grátia mea: nam virtus in infirmitáte perfícitur. Libenter ígitur gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi. [Lectio4] Josephus a Cupertino, oppido in Salentinis diœcesis Neritonénsis, anno reparátæ salútis millesimo sexcentésimo tertio, piis ibidem paréntibus ortus, Deique amóre præventus, puerítiam atque adolescéntiam summa cum simplicitate morúmque innocéntia molestoque morbo, patientíssime tolerato, Deiparæ Vírginis ope liberatus, se totum pietátis opéribus ac excoléndis virtútibus dedit; utque Deo ad majora vocanti se intimius conjungeret, ordini seraphico nomen dare constítuit. Post varios eventus voti tandem compos factus, apud Minores Conventuales in cœnobio Cryptulæ, inter laicos primum ob litterárum imperítiam, deínde inter clericos divina dispositióne connumerátus est. Sacerdotio post solemnia vota initiatus, perfectius sibi vitæ institutum propósuit. Quam ob rem, mundanis quibuscúmque afféctibus terrenisque rebus pene ad vitam necessariis illico a se abdicatis, ciliciis, flagellis, catenis, omni demum asperitátum ac pœnárum genere corpus afflixit; spíritum vero sanctæ oratiónis altissimǽque contemplatiónis assiduitate dulciter enutrívit. Hinc factum est, ut caritas Dei, quæ jam erat in ejus corde a prima ætate diffúsa, miro planeque singulari modo in dies coruscáverit. [Lectio5] Eluxit præcipue ardentíssima ejus caritas in extasibus ad Deum suavíssimis stupendisque raptibus, quibus frequenter afficiebátur. Mirum autem, quod, alienato a sensibus animo, statim ab éxtasi eum revocábat sola obediéntia. Hanc quippe virtútem exímio studio prosequebátur, dicere sólitus, se ab ea véluti cæcum circumduci, et mori potius velle, quam non obedire. Paupertátem vero seraphici Patriárchæ ita æmulátus est, ut, morti próximus, prælato suo assérere vere potúerit se nihil habere, quod more religiosórum resignaret. Itaque, mundo sibique mórtuus, vitam Jesu manifestábat in carne sua, quæ dum in aliquibus ex turpitúdine obscœnum flagitium sentiebat, prodigiósum de se efflábat odórem, indícium nitidíssimæ illíus puritátis, quam, immundo spíritu vehementíssimis tentatiónibus frustra obnubilare diu conante, servávit illæsam, tum arcta sensuum custódia, tum jugi corporis maceratióne, tum denique speciali protectióne puríssimæ Vírginis Maríæ, quam matrem suam appellare consuevit, ac véluti matrem dulcíssimam íntimo cordis afféctu venerabátur, eamque ab aliis venerari exoptabat, ut cum ejusdem patrocinio, sicut ipse ajebat, ómnia bona consequerentur. [Lectio6] Hæc beáti Josephi sollicitúdo a sua erga próximos caritate prodíbat; tanto enim animárum zelo exardebat, ut ómnium salútem modis ómnibus instantíssime procuraret. Exténdens páriter caritátem suam in próximum, sive páuperem, sive infirmum, sive quacúmque alia tribulatióne vexátum, quantum in ipso erat, illum recreábat. Nec aliéni erant ab ejus caritate, qui objurgatiónibus, probris omnisque generis injuriis ipsum appéterent; nam eadem patiéntia, mansuetúdine, vultusque hilaritate talia excipiebat, qua tot inter ac tantas vicissitúdines replenduit, dum vel moderatórum ordinis vel sacræ Inquisitiónis jussu hac illac errare versaríque coactus est. Quamquam vero pópuli non solum, sed viri príncipes exímiam ejus sanctitátem et superna charísmata admiraréntur, ea nihilóminus erat humilitate, ut, magnum se peccatórem réputans, Deum enixe deprecarétur; ut sua ab eo illustria dona removéret, hómines vero exoraret ut in eum locum mortuum ejus corpus injícerent, ubi memória sui esset prorsus oblitterata. At Deus, qui ponit húmiles in sublíme quique servum suum, dum viveret, cælésti sapiéntia, prophetía, cordium perscrutatióne, curatiónum grátia ceterisque donis cumulatíssime exornaverat, ejus quoque mortem iis, quibus ipse antea prædixerat, loco ac témpore, anno ætátis suæ sexagesimo primo, Auxími in Piceno pretiósam réddidit sepulcrúmque gloriosum. Illum denique, étiam post óbitum miraculis coruscántem, Benedíctus quartus décimus Beatórum, Clemens tertius décimus Sanctórum fastis adscripsit. Ejus autem Offícium et Missam Clemens quartus décimus, ejusdem ordinis, ad universam Ecclésiam extendit. [Lectio94] Joséphus a Cupertíno, piis paréntibus ortus, adoléscens castis móribus insígnis, apud Minóres Conventuáles in cœnóbio Crýptulæ inter láicos primum, ob litterárum imperítiam, deínde inter cléricos divína dispositióne connumerátus est. Sacerdótio initiátus, cilíciis, flagéllis omníque asperitátum génere corpus afflíxit; spíritum vero sanctæ oratiónis assíduo pábulo enutrívit, quo factum est, ut ad altíssimæ contemplatiónis gradum a Deo vocátus sit. Obediéntia et paupertáte insígnis, castitátem summópere cóluit, eámque, magnis tentatiónibus devíctis, servávit illǽsam. Mira dilectióne Vírginem Maríam prosecútus est, et magna caritáte in páuperes resplénduit. Tanta erat humilitáte, ut, magnum peccatórem se réputans, Deum eníxe deprecarétur, ut sua ab eo illústria dona removéret. Ordinis moderatórum vel sacræ Inquisitiónis jussu multas peragrávit regiónes; demum, Auxími in Picéno, anno ætátis suæ sexagésimo primo, ad cælum evolávit. &teDeum [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 22:1-14 In illo témpore: Loquebátur Jesus princípibus sacerdotum et pharisæis in parábolis dicens: Simile factum est regnum cælórum hómini regi, qui fecit nuptias fílio suo. Et réliqua. _ Homilía sancti Gregórii Papæ !Liber 2 Homiliar. Hom. 38, circa medium Quia jam, largiénte Dómino, nuptiárum domum, id est, sanctam Ecclésiam intrastis, solerter, fratres, aspicite, ne aliquid de mentis vestræ habitu rex ingrédiens reprehéndat. Cum magno enim cordis timóre pensándum est quod prótinus subditur: Intrávit autem rex, ut vidéret discumbéntes, et vidit ibi hóminem non vestítum veste nuptiali. Quid, fratres caríssimi, éxprimi per nuptialem vestem putamus? Si enim vestem nuptialem baptisma vel fidem dicimus, quis sine baptismate et fide has nuptias intrávit? Eo enim ipso foris est, qui necdum credidit. Quid ergo debémus intellígere per nuptialem vestem, nisi caritátem? Intrat enim ad nuptias, sed cum nuptiali veste non intrat, qui, in sancta Ecclésia assistens, fidem habet, sed caritátem non habet. Recte enim caritas, nuptialis vestis vocátur, quia hanc in se conditor noster hábuit, dum ad sociandæ sibi Ecclésiæ nuptias venit. [Lectio8] Sola quippe dilectióne Dei actum est, ut ejus Unigénitus mentes sibi electórum hóminum uníret. Unde et Joánnes dicit: Sic enim diléxit Deus mundum, ut Fílium suum unigénitum daret pro nobis. Qui ergo per caritátem venit ad hómines, eamdem caritátem innotuit vestem esse nuptialem. Omnis ergo vestrum, qui in Ecclésia positus Deo credidit, jam ad nuptias intrávit; sed cum nuptiali veste non venit, si caritátis grátiam non custódit. Et certe, fratres, si quis ad carnales nuptias esset invitatus, vestem mutaret, congaudere se sponso et sponsæ ex ipso sui habitus decore osténderet, inter gaudéntes et festa celebrántes despectis vestibus apparére erubésceret. Nos ad Dei nuptias venímus, et cordis vestem mutare dissimulamus. Congaudent Angeli, cum ad cælum assumúntur electi. Qua ergo mente hæc spiritualia festa conspícimus, qui nuptialem vestem, id est, caritátem, quæ sola nos speciósos éxhibet, non habemus? [Lectio9] Sciéndum vero est quia, sicut in duobus lignis, superiore vidélicet et inferióre, vestis téxitur: ita in duobus præceptis caritas habétur, in dilectióne scilicet Dei et próximi. Scriptum quippe est: Diliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota ánima tua, et próximum tuum sicut teípsum. Qua in re notándum est, quia in dilectióne próximi mensúra amoris pónitur, cum dícitur: Diliges próximum tuum sicut teípsum. Dei autem diléctio nulla mensúra constringitur, cum dícitur: Diliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, ex tota ánima tua, ex tota virtúte tua. Non enim jubétur quisque quantum diligat, sed ex quanto, cum dícitur, Ex toto; quia ille veraciter Deum díligit, qui sibi de se nihil relinquit. Duo ergo necesse est ut caritátis præcepta custódiat, quisquis habere in nuptiis vestem nuptialem curat. &teDeum [Ant 2] Osténdit mihi * Dóminus flúvium aquæ vivæ, spléndidum tamquam crystállum, procedéntem de sede Dei et Agni. [Ant 3] Exístimo * ómnia detriméntum esse propter eminéntem sciéntiam Jesu Christi Dómini mei.