[Rank] Sexta die infra Octavam Nativitatis Beatæ Mariæ Virginis;;Semiduplex;;2;;ex Sancti/09-08 [Rule] ex Sancti/09-08 9 lectiones Doxology=Nat [Lectio4] Ex libro sancti Epiphanii Epíscopi adversus hæreses !Lib. 3. hæresi 78. post medium. Beata Mater Dei Maria per Hevam significatur, quæ per ænigma accepit, ut mater viventium vocetur. Illa etenim mater viventium vocata est, étiam postquam audivit: Terra es, et in terram reverteris, post transgressionem. Et mirum est, quod post transgressionem hoc magnum cognomen habuit. Et quod quidem pertinet ad rem sensibilem, ab illa Heva omnis hominum generatio deducta est in terra: hic autem vere a Maria hæc vita mundo genita est, ut viventem gigneret, et fieret Maria mater viventium. Per ænigma igitur Maria mater viventium appellata est. [Responsory4] @Sancti/09-08 [Lectio5] Hevæ datum est operire corpus sensibile propter nuditatem sensibilem: Mariæ vero datum est a Deo, ut pareret nobis Agnum et ovem, et ex gloria ipsius Agni et ovis fieret nobis velut a vellere in sapientia per virtutem ipsius indumentum incorruptibilitatis. Heva étiam mortis causa facta est hominibus: per ipsam enim mors ingressa est in mundum: Maria vero causa vitæ, per quam genita est nobis vita, et per hanc Filius Dei advenit in mundum: et ubi abundavit peccatum, ibi superabundavit et gratia: et unde illata est mors, illinc processit et vita, ut vita pro morte fieret: et qui per mulierem nobis vita factus est, mortem ex muliere inductam excluderet. Et quoniam illic Heva, cum adhuc esset virgo, per inobedientiam transgressa est: e contrario per Virginem obedientia gratiæ facta est, annuntiato adventu in carne de cælo, et vita æterna. [Responsory5] @Sancti/09-08 [Lectio6] De Maria accipitur (liceat mihi hoc dicere) quod scriptum est de Ecclesia: Relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhærebit uxori suæ: et erunt duo in carne una. Sanctus autem Apostolus dicit: Mysterium hoc magnum est, ego autem dico in Christo et Ecclesia. Et vide Scripturarum accuratam dicendi proprietatem, quod de Adam quidem dixit, formavit: de Heva vero non formatam esse, sed ædificatam. Accepit enim, inquit, unam de costis ejus, et ædificavit ipsi in uxorem. Quo ostendat, Dominum quidem de Maria efformasse sibi ipsi corpus, ab ipsa vero costa ædificatam esse Ecclesiam, in eo quod punctum et apertum est ipsius latus, et mysteria sanguinis et aquæ, pretia redemptionis facta sunt. [Responsory6] @Sancti/09-08 [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum. !Matt 1:1-17 Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Et réliqua. _ Homilia S. Augustíni Epíscopi. !Lib. 2. de consensu Evangelist. Cap. 1. Matthæus Evangelista sic orsus est: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. Quo exordio suo satis ostendit generationem Christi secundum carnem se suscepisse narrandam. Secundum hanc enim Christus filius hominis est: quod étiam se ipse sæpissime appellat, commendans nobis quid misericorditer dignatus sit esse pro nobis. Nam illa superna et æterna generatio, secundum quam Filius Dei unigenitus est ante omnem creaturam, quia omnia per ipsum facta sunt, ita ineffabilis est, ut de illa dictum a propheta intelligatur: Generationem ejus quis enarrabit? [Responsory7] @Sancti/07-02 [Lectio8] Exsequitur ergo humanam generationem Christi Matthæus, ab Abraham generatores commemorans, quos perducit ad Joseph virum Mariæ, de qua natus est Jesus. Neque enim fas erat, ut ob hoc eum a conjugio Mariæ separandum putaret, quod non ex ejus concubitu, sed virgo peperit Christum. Hoc enim exemplo magnifice insinuatur fidelibus conjugatis, étiam servata pari consensu continentia, posse permanere vocarique conjugium, non permixto corporis sexu, sed custodito mentis affectu: præsertim quia nasci eis étiam filius potuit sine ullo complexu carnali, qui propter solos gignendos filios adhibendus est [Responsory8] @Sancti/07-02 [Lectio9] !Cap. 2. Cum autem evidenter dicat Apostolus Paulus ex semine David secundum carnem Christum; ipsam quoque Mariam de stirpe David aliquam consanguinitatem duxisse, dubitare utique non debemus. Cujus feminæ quoniam nec sacerdotale genus tacetur, insinuante Luca quod cognata ejus esset Elisabeth, quam dicit de filiabus Aaron: firmissime tenendum est, carnem Christi ex utroque genere propagatam, et regum scilicet, et sacerdotum; in quibus personis apud illum populum Hebræorum étiam mystica unctio figurabatur, id est, chrisma, unde Christi nomen elucet, tanto ante étiam ista evidentissima significatione prænuntiatum. &teDeum [Ant 3] (rubrica cisterciensis) @Sancti/09-08:Ant 1