[Rank] Quinta die infra Octavam Nativitatis Beatæ Mariæ Virginis;;Semiduplex;;2;;ex Sancti/09-08 [Rule] ex Sancti/09-08; 9 lectiones Doxology=Nat [Lectio4] Sermo Sancti Joánnis Chrysóstomi. !Apud Metaphrast. Dei Fílius non díuitem, aut locuplétem áliquam féminam sibi matrem elégit, sed beátam vírginem illa, cujus ánima virtútibus ornáta erat. Cum enim beáta María supra omnem humánam natúram castitátem seruáret, proptérea Christum Dóminum in ventre concépit. Ad hanc ígitur sanctíssimam vírginem et Dei matrem accurréntes, ejus patrocíniis utilitátem assequámur. Ítaque quacúmque estis vírgines, ad matrem Dómini confúgite. Illa enim pulchérrimam, pretiosíssimam, et incorruptíbilem possessiónem patrocínio suo vobis conservábit. [Lectio5] Magnum reuéra miráculum, fratres dilectíssimi, fuit beáta semper virgo María. Quid namque illa majus aut illústrius ullo umquam témpore inuéntum est, seu aliquándo inveníri póterit? Hæc sola cælum ac terram amplitúdine superávit. Quidnam illa sánctius? Non Prophétæ, non Apóstoli, non Mártyres, non Patriárchæ, non Ángeli, non Throni, non Dominatiónes, no Séraphim, non Chérubim, non dénique áliud quídpiam inter creátas res visíbiles aut inuisíbiles, majus aut excelléntius inveníri potest. Eadem ancílla Dei est et mater: éadem virgo et génitrix. [Lectio6] Hac ejus mater est, qui a Patre ante omne princípium génitus suit, que Ángeli et hómines agnóscunt Dóminum rerum ómnium. Vis ne cognóscere, quanto virgo hæc præstántior fit cæléstibus poténtis? Illæ cum timóre et tremóre assistunt, fáciem velántes suam: hæc humánum genus illi offert quem génuit. Per hanc et peccatórum véniam conséquimur. Ave ígitur mater, cælum, puélla, virgo, thronus, Ecclésiæ nostræ decus, glória et firmaméntum, assídue pro nobis precáre Jesum fílium tuum et Dóminum nostrum: ut per te misericórdiam inveníre in die judícij, et quæ repósita sunt iis qui díligunt Deum, bona cónsequi possímus, grátia et benignitáte Dómini nostri Jesu Christi: cum quo Patri simul et sancto Spirítui glória, honor, et impérium nunc et semper in sǽcula sæculórum, Amen. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum. !Matt 1:1-17 Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Et réliqua. _ De Homilia sancti Hilarii Epíscopi. !Comment. in Matthaei, cap. 1. Non refert quis in originis numero atque ordine collocetur, dummodo universorum familia cœpta esse intelligatur ab uno. Itaque cum ejusdem tribus sit Joseph et Maria, dum profectus esse ex Abrahæ genere Joseph ostenditur, profecta quoque docetur et Maria. Hæc enim in lege ratio servata est, ut si mortuus sine filiis familiæ princeps esset, defuncti uxorem posterior frater ejusdem cognationis acciperet, susceptosque filios in familiam ejus qui mortuus esset, referret: maneretque ita in primogenitis successionis ordo, cum patres eorum qui post se nati essent, aut nomine haberentur, aut genere. [Responsory7] @Sancti/07-02:Responsory7 [Lectio8] Sequens illud est, ut quia diximus secundum rerum fidem generationis istius ordinem nec numero sibi nec successione constare, hujus quoque rei ratio afferatur. Non enim levis causa est, ut aliud in narratione sit, aliud fuerit in gestis: et aliud referatur in summa, aliud vero teneatur in numero. Namque ab Abraham usque ad David quatuordecim generationes numeratæ sunt: et a David usque ad transmigrationem Babylonis in quibusdam libris decem et septem deprehenduntur. Sed in hoc non mendacii aut negligentiæ vitium est. Tres enim generationes præteritæ sunt. Nam Joras genuit Ochoziam, Ochozias vero genuit Joam, Joas deínde Amasiam, Amasias autem Oziam: et in Matthæo Joras Oziam genuisse scribitur, cum quartus ab eo sit. Hoc ita, quia ex Gentili femina Joras Ochoziam genuit, ex Achab scilicet, qui Jezabel habuit uxorem. [Responsory8] @Sancti/07-02:Responsory8 [Lectio9] Denique per prophetam non nisi quarta generatione in throno regio Israëlis quemquam de domo Achab esse sessurum dicitur. Purgata igitur labe familiæ Gentilis, tribusque præteritis jam regulis, in quarto generationum consequentium ordine numeratur, et usque ad Mariam generationes quatuordecim esse scribuntur, cum in numero decem et septem reperiantur, nullus error esse poterit scientibus non eam solum esse Domino nostro Jesu Christo originem, quæ cœpit ex Maria: sed in procreatione corporea, nativitatis æternæ significantiam comprehendi. &teDeum [Ant 3] (rubrica cisterciensis) @Sancti/09-08:Ant 1