[Rank] Quarta die infra Octavam Nativitatis Beatæ Mariæ Virginis;;Semiduplex;;2;;ex Sancti/09-08 [Rule] ex Sancti/09-08 9 lectiones Doxology=Nat [Lectio4] Sermo sancti Bernardi Abbatis. !Sermo in cap. 12. Apocalypsis, ante medium. Novum fecit Dominus super terram, ut mulier circumdaret virum, nec alium quam Christum, de quo dicitur: Ecce vir, Oriens nomen ejus. Novum quoque fecit in cælo, ut mulier sole appareret amicta. Denique et coronavit eum, et vicissim ab eo meruit coronari. Egredimini filiæ Sion, et videte regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua. Verum hoc alias. Interim sane ingredimini magis, et videte Reginam in diademate, quo coronavit eam filius suus. In capite, inquit, ejus corona stellarum duodecim. [Responsory4] @Sancti/09-08:Responsory4 [Lectio5] Dignum plane stellis coronari caput, quod et ipsis longe clarius micans, ornet eas potius quam ornetur ab eis. Quidni coronent sidera, quam sol vestit? Sicut dies verni, ait, circumdabant eam flores rosarum et lilia convallium. Nimirum læva sponsi sub capite ejus, et jam dextera illius amplexatur eam. Quis illas æstimet gemmas? Quis stellas nominet, quibus Mariæ regium diadema compactum est? [Responsory5] @Sancti/09-08:Responsory5 [Lectio6] Quid ergo sidereum micat in generatione Mariæ? Plane quod ex regibus orta, quod ex semine Abrahæ, quod generosa ex stirpe David. Si id parum videtur, adde quod generationi illi ob singulare privilegium sanctitatis divinitus noscitur esse concessa, quod longe ante eisdem patribus cælitus repromissa, quod mysticis præfigurata miraculis, quod oraculis prænuntiata propheticis. Hanc enim sacerdotalis virga dum sine radice fioruit: hanc Gedeonis vellus, dum in medio siccæ areæ maduit: hanc in Ezechielis visione Orientalis porta, quæ nulli umquam patuit, præsignabat. [Responsory6] @Sancti/09-08:Responsory6 [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum. !Matt 1:1-17 Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Et réliqua. _ Homilia sancti Hilarii Epíscopi. !Comment. in Matth. can. 1. Gressus quem Matthæus in ordine regiæ successionis ediderat, et quem Lucas per sacerdotalem ordinem dinumerat, uterque agnationem in Domino utriusque tribus significat, et rectæ generationis gradum ponit: quia sacerdotalis et regiæ tribus societas, per David ex conjugio inita, jam a Salathiel in Zorobabel confirmatur ex genere. Atque ita, dum Matthæus paternam originem, quæ ex Juda proficiscebatur, recenset; Lucas vero acceptum per Nathan ex tribu Levi genus edocet: suis uterque partibus Domino nostro Jesu Christo, qui est æternus et Rex et Sacerdos, étiam in carnali ortu utriusque generis gloriam probaverunt. [Responsory7] @Sancti/07-02:Responsory7 [Lectio8] Quod vero Joseph potius quam Mariæ nativitas recensetur, nihil refert: eadem enim est totius tribus atque una cognatio. Exemplum autem étiam Matthæus et Lucas dederunt, patres invicem appellantes, non tam genere, quam gente: quia ab una tribu cœpta, sub unius successionis et originis familia continetur. Cum enim filius David atque Abrahæ sit ostendendus, ita Matthæus cœpit: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. [Responsory8] @Sancti/07-02:Responsory8 [Ant 3] (rubrica cisterciensis) @Sancti/09-08:Ant 1