[Rank] Tertia die infra Octavam S. Nativitatis Beatæ Mariæ Virginis;;Semiduplex;;2;;ex Sancti/09-08 [Rule] ex Sancti/09-08; 9 lectiones Doxology=Nat [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum. !Matt 1:1-17 Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Et réliqua. _ De Homilia S. Hierónymi Presbýteri _ Et post transmigrationem Babylonis Jechonias genuit Salathiel. Si uoluerimus Jechoniam in fine primæ tessaradecadis ponere, in sequenti non erunt quattuordecim, sed tredecim. Sciamus igitur Jechoniam priorem ipsum esse quem et Joacim, secundum autem filium non patrem. Quorum prior describitur; quod scriptorum uitio et longitudine temporum apud Græcos Latinosque confusus est. [Lectio8] Jacob autem genuit Joseph. Hunc locum objecit nobis Julianus Augustus dissonantiæ evangelistarum, cur evangelista Matthæus Joseph dixerit filium Jacob, et Lucas eum filium appellarit Heli, non intelligens consuetudinem scripturarum, quod alter secundum naturam, alter secundum legem ei pater sit. Scimus enim hoc per Moysem deo jubente præceptum, ut si frater aut propinquus absque liberis mortuus fuerit, alius ejus frater accipiat uxorem ad suscitandum semen fratris, uel propinqui sui. Joseph uirum Mariæ, cum utrum audieris, suspitio tibi non subeat nuptiarum, sed recordare consuetudinis scripturarum, quod sponsi uiri, et sponsæ uocentur uxores. [Lectio9] Et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim. Numera a Jechonia usque ad Joseph, et inuenies generationes tredecim. Quartadecima ergo generatio in ipsum Christum reputabitur. Christi autem generatio sic erit. Quærat diligens lector, et dicat: Cum Joseph non sit pater domini salvatoris, quid pertinet ad dominum generationis ordo deductus usque ad Joseph? Cui respondebimus primum, non esse consuetudinis scripturarum, ut mulierum in generationis ordo texatur: deínde, ex una tribu fuísse Joseph et Mariam, unde ex lege eam accipere cogebatur ut propinquam: &teDeum [Ant 3] (rubrica cisterciensis) @Sancti/09-08:Ant 1