[Officium] S. Gorgonii Martyris [Rank] ;;Simplex;;1.1;;vide C2a-1 (sed rubrica cisterciensis) ;;Commemoratio;;1;;vide C2a-1 [Rule] vide C2a-1 [Oratio] Sanctus tuus, Dómine, Gorgónius sua nos intercessióne lætíficet: et pia fáciat solemnitáte gaudére. $Per Dominum [Lectio93] !Commemoratio S. Gorgonii Martyris Gorgonius, Nicomedíæ natus, Diocletiáni imperatóris cubicularius, Dorothéo colléga suo adjutore, réliquos omnes cubículi minístros ad Christi fidem perdúxit. Uterque autem, cum vidísset quodam die Mártyrem coram Diocletiáno acerbíssime cruciari, ejus exemplo martyrii amóre incénsus est. Itaque ambórum hæc vox erupit: Quid est, imperátor, quod hujus condemnáta senténtia, quæ nobis cum eo communis est, unum illum punis? istius nostra étiam est fides, idem propositum. Eos ígitur vinctos imperátor flagellis cóncidi jubet, ita ut toto corpore cutis dirumperétur, et in plagas acetum infundi sale permixtum; mox revinctis in cratícula súbjici ímperat vim candéntium carbónum. Denique, varie torti, suspendio necáti sunt. Ac sancti Gorgonii corpus aliquándo Romam portátum, inter duas Lauros via Latina sepúltum, póstea a Gregório quarto summo Pontifice in basilicam Principis Apostolórum translátum est. &teDeum