[Officium] Ss. Felicis et Adaucti Martyrum [Rank] ;;Simplex;;1.1;;vide C3a (sed rubrica cisterciensis) ;;Commemoratio et M.;;1;;vide C3a [Rule] vide C3a; [Oratio] Majestátem tuam, Dómine, súpplices exorámus: ut, sicut nos júgiter Sanctórum tuórum commemoratióne lætíficas; ita semper supplicatióne deféndas. $Per Dominum [Lectio93] Felix, Diocletiano et Maximiano imperatoribus, propter susceptam Christi religionem comprehensus, in Serapidis templum adductus est. Cui sacrificare cum juberetur, os simulacri conspuit. Quo facto, statim serea statua corruit. Quod cum iterum ac tertio in sede Mercurii Dianæque factum esset, impietatis et magicæ artis accusatus, equuleo torquetur. Mox ad secundum ab Urbe lapidem via Ostiensi ducitur, ut securi feriretur. Cui inter viam oblatus quidam Christianus, cum Felicem agnoscens ad martyrium duci videret, Ego quoque, clara voce inquit, eadem, qua iste, lege vivo ego eumdem Jesum Christum colo. Itaque Felicem osculatus, cum eo securi percutitur, tertio Kalendas Septembris. Cujus nomen cum ignotum esset Christianis, is Adaucti nomine nobilitatus est, quod sancto Martyri Felici adauctus sit ad coronam &teDeum