[Rank] In Octava Assumptionis Beatæ Mariæ Virginis;;Duplex;;3.1;;vide Sancti/08-15 [Rule] vide Sancti/08-15; 9 lectiones [Lectio1] De Canticis canticorum !Cant 8:5-6 5 Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Sub arbore malo suscitavi te; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua. 6 Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio: lampades ejus lampades ignis atque flammarum. [Responsory1] @Sancti/08-15:Responsory1 [Lectio2] !Cant 8:7-9 7 Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. 8 Soror nostra parva, et ubera non habet; quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est? 9 Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis. [Responsory2] @Sancti/08-15:Responsory2 [Lectio3] !Cant 8:10-14 10 Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens. 11 Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos: tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu ejus mille argenteos. 12 Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus. 13 Quæ habitas in hortis, amici auscultant; fac me audire vocem tuam. 14 Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum. [Responsory3] @Sancti/08-15:Responsory3 [Lectio4] De Sermone sancti Bernardi Abbatis. !Serm. 4. de Assumptione, circa med. Non est equidem quod me magis delectet, sed nec est quod terreat magis, quam de gloria Virginis Mariæ habere sermonem. Ecce enim si in ea laudavero virginitatem, mihi multæ virgines post eam videntur offerri. Si humilitatem prædicavero, invenientur forte vel pauci, qui (docente Filio ejus) mites facti sunt et humiles corde. Si magnificare voluero misericordiæ ejus multitudinem, sunt aliqui misericordiæ viri, étiam et mulieres. Unum est in quo nec primam similem visa est, nec habere sequentem, gaudia matris habens cum virginitatis honore. Mariæ privilegium est, non dabitur alteri: singulare est, sed continuo étiam indicibile invenitur. [Responsory4] @Sancti/08-15:Responsory4 [Lectio5] Verumtamen non hoc tantum, si diligenter attendas, sed ceteras quoque virtutes singulares prorsus invenies in María, quæ videbantur esse communes. Quæ enim vel angelica puritas virginitati illi audeat comparari, quæ digna fuit Spiritus sancti sacrarium fieri, et habitaculum Filii Dei? Quanta vero, et quam pretiosa humilitatis virtus cum tanta puritate, cum innocentia tanta, cum conscientia prorsus absque delicto, imo cum tantæ gratiæ plenitudine? Unde tibi humilitas, et tanta humilitas, o beata? Digna plane quam respiceret Dominus, cujus decorem concupisceret Rex, cujus odore suavissimo ab æterno illo paterni sinus attraheretur accubitu. [Responsory5] @Sancti/08-15:Responsory5 [Lectio6] Ecce jam quibus potiumus votis ascendentem te ad Filium deduximus, et prosecuti sumus saltem a longe, Virgo benedicta. Sit pietatis tuæ, ipsam, quam apud Deum gratiam invenisti, notam facere mundo, reis veniam, medelam ægris, pusillis corde robur, afflictis consolationem, periclitantibus adjutorium, et liberationem sanctis tuis precibus obtinendo. In hac quoque die solemnitatis et lætitiæ dulcissimum Mariæ nomen cum laude invocantibus servulis, per te Regina clemens, gratiæ suæ munera largiatur Jesus Christus, Filius tuus, Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen. [Responsory6] @Sancti/08-15:Responsory6 [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 10:38-42 In illo témpore: Intravit Jesus in quoddam castellum: et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam. Et réliqua. _ Homilia sancti Bernardi Abbatis !Serm. 2. de Assumpt. B. M. V. Quid introisse eum dicimus in castellum? Etiam in angustissimum virginalis uteri diversorium introivit. Denique et mulier quædam excepit illum in domum suam. Felix mulier, cujus domus, Salvatore suscepto, inventa est munda quidem, sed plane non vacua. Quis enim vacuam dixerit, quam salutat Angelus gratia plenam? Neque hoc solum, sed adhuc quoque in eam superventurum asserit Spiritum sanctum. Ad quid, putas, nisi ut étiam superimpleat eam? Ad quid, nisi ut adveniente jam Spiritu plena sibi, eodem superveniente, nobis quoque superplena et supereffluens fiat? [Lectio8] Intret ergo domum Salvator, et frequenter visitet eam, quam pænitens Lazarus mundat, ornat Martha, et María replet internæ dedita contemplationi. Sed forte curiosus quisquam requirat cur in præsenti evangelica lectione nulla prorsus Lazari mentio fiat. Arbitror sane, ne id quidem a proposita similitudine dissidere. Virginalem etenim domum intelligi volens Spiritus, siluit non incongrue pænitentiam, quæ malum utique comitatur. Absit enim ut proprii quidquam inquinamenti domus hæc aliquando habuisse dicatur, ut in ea proinde scopa Lazari quæreretur. [Responsory8] @Sancti/08-15:Responsory8