[Rank] Quinta die infra Octavam S. Assumptionis Beatæ Mariæ Virginis;;Semiduplex;;2;;vide sancti/08-15 [Rule] vide sancti/08-15; 9 lectiones [Ant Vespera] (rubrica cisterciensis) @Sancti/08-15t::s/;;.*//g [Ant 1] (rubrica cisterciensis) @Sancti/08-16bmv [Ant 2] (rubrica cisterciensis) @Sancti/08-16bmv [Versum 1] (rubrica cisterciensis) @SanctiM/08-15 [Versum 2] (rubrica cisterciensis) @:Versum 1 [Lectio1] !Cant 5:8-12 8 Adjuro vos, filiæ Jerúsalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amóre langueo. 9 (Chorus) Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos? 10 (Sponsa) Dilectus meus candidus et rubicundus; electus ex millibus. 11 Caput ejus aurum optimum; comæ ejus sicut elatæ palmarum, nigræ quasi corvus. 12 Oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum, quæ lacte sunt lotæ, et resident juxta fluenta plenissima. [Responsory1] @Sancti/08-15:Responsory1 [Lectio2] !Cant 6:1-5 1 (Sponsa) Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat. 2 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. 3 (Sponsus) Pulchra es, amica mea; suavis, et decora sicut Jerúsalem; terribilis ut castrorum acies ordinata. 4 Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad. 5 Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis. [Responsory2] @Sancti/08-15:Responsory2 [Lectio3] !Cant 6:8-12 8 Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam. 9 Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? 10 (Sponsa) Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica. 11 Nescivi: anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab. 12 (Chorus) Revertere, revertere, Sulamitis! revertere, revertere ut intueamur te. [Responsory3] @Sancti/08-15:Responsory3 [Lectio4] Sermo sancti Bernardi Abbatis !Serm. 1. de Assumpt. B. M. V. Ergo hodie gloriosa cælos ascendens, supernorum gaudia civium copiosis sine dubio cumulavit augmentis. Hæc est enim cujus salutati(5nis vox et ipsos exsultare facit in gaudio, quos materna adhuc viscera claudunt. Quod si parvuli necdum nati anima liquefacta est, ut Maria locuta est, quid putamus quænam illa fuerit cælestium exsultatio, étiam et vocem audire, et videre faciem, et beata ejus frui præsentia meruerunt. [Lectio4] (rubrica 1570) De Sermone sancti Joannis Damasceni. !Orat. 2. de Dormitione Deiparæ, sub finem. Ex antiqua accepimus traditione, quod tempore gloriosæ dormitionis beatæ Virginis, universi quidem sancti Apostoli, qui orbem terræ ad salutem Gentium peragrabant, momento temporis in sublime elati, convenerunt Jerosolymis: cumque illic essent, eis visio apparuit angelica, et audita est psalmodia cælestium Potestatum; et sic cum divina gloria in manus Dei sanctam tradidit animam. Ejus autem corpus, quod Deum ineffabili quadam ratione suscepit, cura angelica et apostolica hymnodia elatum, in loculo fuit depositum Gethsemane: quo in loco Angelorum cantus mansit tres dies continuos. [Responsory4] @Sancti/08-15:Responsory4 [Lectio5] Sed et illud quis cogitare sufficiat, quam gloriosa hodie mundi Regina processerit: et quanto devotionis aflFectu tota in ejus occursum cælestium legionum prodierit multitudo: quibus ad thronum gloriæ canticis sit deducta: quam placido vultu, quam serena facie, quam divinis amplexibus suscepta a Filio, et super omnem exaltata creaturam, cum eo honore, quo tanta Mater digna fuit; cum ea gloria quæ tantum decuit Filium? [Lectio5] (rubrica 1570) Post tres autem dies angelico cantu cessante, qui aderant Apostoli cum unus Thomas, qui abfuerat, post tertiura diera venisset, et quod Deum susceperat, corpus adorare voluisset, tumulum aperuerunt; sed orani ex parte sacrum ejus corpus nequaquam invenire potuerunt. Cum ea autem tantum invenissent, in quibus fuerat compositura, et ineffabili, qui ex iis proficiscebatur, essent odore repleti, loculum clauserunt. Ejus mysterii obstupefacti miraculo hoc solum cogitare potuerunt, quod cui placuit ex Maria Virgine carnem suniere, et hominera fieri et nasci, cura esset Deus Verbum, et Dominus gloriæ: quique post partura incoruptam servavit ejus virginitatem, eidem étiam placuit et ipsius, postquara migravit, iramaculatum corpus, incorruptum servatum, translatione honorare ante communem et universalem resurrectionem. [Responsory5] @Sancti/08-15:Responsory5 [Lectio6] Felicia prorsus oscula labiis impressa lactentis, cui virgineo mater applaudebat in gremio. Verum numquid non feliciora censebimus, quæ ab ore sedentis in dextera Patris hodie in beata salutatione suscepit, cum ascenderet ad thronum gloriæ, epithalamium canens, et dicens: Osculetur me osculo oris sui? Christi generationem et Mariæ assumptionem quis enarrabit? Quantum enim gratiæ in terris adepta est præ ceteris, tantum et in cælis obtinet gloriæ singularis. [Lectio6] (rubrica 1570) Aderant tunc cum Apostolis sanctissimus Timotheus, primus episcopus Ephesiorum, et Dionysius Areopagita, sicut ipse testatur in iis, quæ de beato Hierotheo, qui ipse quoque tunc aderat, scripsit ad prædictum Timotheum, sic dicens: Nam étiam apud ipsos a Deo afflatos sacrorum antistites, quando nos quoque, ut nosti, et multi ex sanctis nostris fratribus, ad contuendum corpus, quod vitæ principium dedit, et Deum suscepit, convenissemus (aderat autem et Domini frater Jacobus, et Petrus, suprema et antiquissima theologorum summitas): et viso sacro corpore, placuit omnibus, prout quisque poterat, hymnis celebrare infinitam bonitatem divinæ potentiæ. [Responsory6] @Sancti/08-15:Responsory6 [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam. !Luc 10:38-42 In illo témpore: Intravit Jesus in quoddam castellum: et mulier quædam, Martha nomine, excopit illum in domum suam. Et réliqua. _ De Homilia sancti Augustíni Epíscopi. !Ex Serm. 27. de Verbis Dom. Transit labor multitudinis, et remanet caritas unitatis. Ergo quod elegit Maria, non auferetur ab ea: a te autem Martha, quod elegisti; utique hoc sequitur, utique hoc subintelhgitur; a te, quod elegisti, auferetur: sed bono tuo auferetur, ut, quod melius est, detur. Auferetur enim a te labor, ut requies detur. Tu navigas, illa jam in portu est [Responsory7] @Sancti/08-15:Responsory7 [Lectio8] Videtis ergo, carissimi, et quantum arbitror, jam intelligitis in his duabus mulieribus, quæ ambse fuerunt Domino gratæ, ambæ amabiles, ambæ discipulæ: videtis ergo, et magnum aliquid intelligitis, quicumque intelligitis, quod audire et scire debetis étiam qui non intelligitis, in his duabus mulieribus duas vitas esse figuratas, præsentem et futuram, laboriosam et quietam, ærumnosam et beatam, temporalem et ætérnam. [Responsory8] @Sancti/08-15:Responsory8 [Lectio9] Duæ sunt vitæ: de illis vos copiosius cogitate. Quid habeat hæc vita, non dico mala, non iniqua, non nefaria, non luxuriosa, non impia; sed laboriosa, et ærumnis plena, timoribus castigata, tentationibus sollicita: hanc ipsam innocentem vitam dico, qualem decebat habere Martham. Hanc ergo, quantum potestis, inspicite: et de hac, ut dixi, copiosius quam loquimur, cogitate. Vita vero iniqua deerat ab illa domo, nec cum Martha erat, nec cum Maria: et si aliquando fuit, Domino intrante fugit. &teDeum