[Officium] S. Joachim Confessoris, Patris B. M. V. [Rank] ;;Duplex II classis;;5.1;;ex C5 (sed rubrica 196) ;;Duplex II classis;;5;;ex C5 [Rule] ex C5;mtv 9 lectiones [Versum 1] V. Potens in terra erit semen ejus. R. Generátio rectórum benedicétur. [Ant 1] Laudémus * virum gloriósum in generatióne sua, quia benedictiónem ómnium géntium dedit illi Dóminus, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. [Oratio] Deus, qui præ ómnibus Sanctis tuis beátum Jóachim Genetrícis Fílii tui patrem esse voluísti: concéde, quǽsumus; ut, cujus festa venerámur, ejus quoque perpétuo patrocínia sentiámus. $Per eumdem [Lectio4] Sermo sancti Epiphánii Epíscopi !Orat. de Laud. Virg. sub init. De radíce Jesse ortus est rex David, et de tribu regis David sancta Virgo: sancta, inquam, et sanctórum virórum fília, cujus paréntes fuérunt Jóachim et Anna; qui quidem in vita sua Deo placuérunt, atque étiam fructum ejúsmodi germinavérunt, sanctam Vírginem Maríam, templum simul et matrem Dei. Jóachim porro, Anna et María, hi tres Trinitáti palam sacrifícium laudis offerébant. Jóachim enim interpretátur Præparátio Dómini, eo quod ex illo præparátum sit templum Dómini, nempe Virgo. Anna rursus simíliter Grátia interpretátur, proptérea quod Jóachim et Anna grátiam accepérunt, ut accedéntibus précibus, talem fructum germinárent, sanctam Vírginem adépti; Jóachim síquidem precabátur in monte, et Anna in horto suo. [Lectio5] Sermo sancti Joánnis Damascéni !Oratio 1 de Virg. Mariæ Nativit., circa principium Quóniam futúrum erat ut Dei Génetrix et Virgo ex Anna orirétur, natúra grátiæ fœtum antevértere mínime ausa est; verum tantísper exspectávit, dum grátia fructum suum produxísset. Síquidem oportébat eam primogénitam in lucem edi, quæ rerum ómnium conditárum Primogénitum, in quo ómnia coagmentáta sunt, paritúra erat. O par beátum Jóachim et Anna! vobis omnis creatúra obstrícta est. Per vos enim donum, ómnium donórum præstantíssimum, Creatóri óbtulit, nempe castam matrem, quæ sola Creatóre digna erat. [Lectio6] Exsúlta, Jóachim, quóniam ex fília tua Fílius natus est nobis; et vocátur nomen ejus magni consílii, hoc est, salútis totíus mundi Angelus. Pudóre afficiátur Nestórius, ac manum ori impónat. Puer hic Deus est. Quonam ígitur modo ea Dei Génetrix non sit, quæ péperit? Si quis sanctam Dei Genetrícem non confitétur, a Deitáte remótus est. Mea non est hæc orátio, quamquam alióqui mea; hanc enim diviníssimam hereditátem a theólogo patre Gregório accépi. O beátum par Jóachim et Anna! Ac profécto ex ventris vestri fructu immaculáti agnoscímini, quemádmodum Christus quodam loco dixit: Ex frúctibus eórum cognoscétis eos. Ut Deo gratum erat ac dignum ea quæ a vobis orta est, vitæ vestræ ratiónes instituístis. Caste enim ac sancte múnere vestro functi, virginitátis thesáurum produxístis. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 1:1-16 Liber generatiónis Jesu Christi, fílii David, fílii Abraham. Abraham génuit Isaac, Isaac autem génuit Jacob. Et réliqua. _ Homilía sancti Joánnis Damascéni !Lib. 4 de Fide orthodoxa, cap. 15 de Domini genealogia et sanctae Dei Genetricis Quod Joseph ex davídica tribu oríginem dúxerit, sanctíssimi Evangelístæ Matthǽus et Lucas líquido demonstrárunt. Verum, hoc inter eos discríminis est, quod Matthǽus ex Davíde per Salomónem Joséphum dedúcit; Lucas autem per Nathan. At vero sanctæ Vírginis ortum utérque siléntio prætériit. Quocírca scire óperæ prétium est, nec apud Hebrǽos nec apud Scriptúram sacram hoc in more pósitum fuísse, ut mulíerum genus recenserétur. Verum, hoc demum lege cautum erat ne tribus ulla uxóres ex áltera tribu accérseret. Ac proínde Joseph, qui ex tribu davídica ortum trahébat justitiámque colébat (hanc enim laudem ei tríbuit divínum Evangélium), sanctam Vírginem haudquáquam præter legis præscríptum despondísset, nisi ex eódem sceptro genus duxísset. Ob idque satis hábuit Evangelísta demonstrásse, unde Joseph ortum tráxerit. [Lectio8] Igitur ex stirpe Nathan, fílii David, Levi génuit Melchi et Panthérem. Panther autem génuit Barpanthérem (namque ita vocabátur). Barpánther rursus génuit Jóachim. Jóachim dénique génuit sanctam Dei Genetrícem. Rursus, ex stirpe Salomónis, fílii David, Mathan ex uxóre sua génuit Jacob. Mórtuo autem Mathan, Melchi ex tribu Nathan, fílius Levi ac frater Panthéris, uxórem ipsíus Mathan, quæ étiam Jacóbi mater erat, matrimónio sibi copulávit, atque ex ea génuit Heli. Ita uteríni fratres erant Jacob et Heli; ille nimírum ex tribu Salomónis, hic ex tribu Nathan oriúndus. [Lectio9] Porro Heli, qui ex tribu Nathan erat, nullis líberis suscéptis, e vita migrávit; eáque de causa Jacob ipsíus frater, qui ex tribu Salomónis flúxerat, ipsíus uxórem accépit, fratríque suo semen excitávit ac Joséphum progénuit. Joseph ítaque natúra quidem fílius Jacob erat, a Salomóne oriúndus; legis autem ratióne patrem habébat Heli, ex Nathan oriúndum. Quæ cum ita sint, Jóachim lectíssimam illam ac summis láudibus dignam mulíerem Annam matrimónio sibi copulávit. Verum, quemádmodum prisca illa Anna, cum sterilitátis morbo laboráret, per oratiónem ac promissiónem, Samuélem procreávit; eódem modo hæc étiam, per obsecratiónem et promissiónem, Dei Genetrícem a Deo accépit, ut ne hic quoque cuíquam ex illústribus matrónis céderet. Itaque grátia (nam hoc sonat Annæ vocábulum) Dóminam parit (id enim Maríæ nómine significátur). Vere étenim rerum ómnium conditárum Dómina facta est, cum Creatóris Mater éxstitit. &teDeum [Versum 2] @:Versum 1 [Ant 2] @:Ant 1 [Versum 3] @:Versum 1 [Ant 3] @:Ant 1