[Officium] Quarta die infra Octavam S. Laurentii Martyris [Rank] ;;Semiduplex;;2;;vide Sancti/08-10 [Rule] vide Sancti/08-10; 9 lectiones [Lectio4] Ex libro Officiorum S. Ambrósii Epíscopi. !Lib. 1., cap. 41., in medio. Non prætereamus sanctum Laurentium, qui cum videret episcopum suum ad martyrium duci, flere cœpit non passionem illius, sed suam remansionem. Itaque his verbis appellare cœpit: Quo progrederis sine filio pater? quo sacerdos sancte sine diacono properas? Numquam sacrificium sine ministro offerre consueveras. Quid in me ergo displicuit pater? Num degenerem me probasti? Experire certe utrum idoneum ministrum elegeris. Cui commisisti Dominici sanguinis dispensationem, cui consumandorum consortium sacramentorum huic consortium tui sanguinis negas? [Responsory4] @Sancti/08-10:Responsory4 [Lectio5] !Lib. 2., cap. 28., post medium. A quo cum quærerantur thesauri Ecclesiæ, promisit se demonstraturum. Sequenti die pauperes duxit. Interrogatus ubi essent thesauri quos promiserat, ostendit pauperes, dicens: Hi sunt thesauri Ecclesiæ. Et vere thesauri, in quibus Christus est, in quibus Christi fides est. Denique Apostolus ait: Habemus thesaurum in vasis fictilibus. Quos meliores thesauros habet Christus, quam eos in quibus se esse dixit? Sic enim scriptum est: Esurivi, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me. Et infra: Quod enim uni horum fecistis, mihi fecistis. Hos thesauros demonstravit Laurentius, et vicit, quod eos nec persecutor potuit auferre. [Responsory5] @Sancti/08-10:Responsory5 [Lectio6] Numquid dictum est sancto Laurentio: Non debuisti erogare thesauros Ecclesiæ, vasa sacramentorum vendere? Opus est, ut quis fide sincera et perspicaci providentia munus hoc impleat. Sane si in sua quis derivat emolumenta, crimen est: sin vero pauperibus erogat, captivum redimit, misericordia est. Nemo enim potest dicere: Cur pauper vivit? Nemo potest queri, quia captivi redempti sunt. Nemo potest accusare, quia templum Dei ædificatum est. Nemo potest indignari, quia humanis fidelium reliquiis spatia laxata sunt: nemo potest dolere, quia in sepulturis Christianorum requies defunctorum est. In his tribus generibus vasa Ecclesiæ étiam initiata confringere, conflare, vendere licet. [Responsory6] @Sancti/08-10:Responsory6 [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem. !Joannes 12:25-27 In illo témpore: Dixit Jesus discipulis suis: Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit; ipsum solum manet. Et réliqua. _ De Homilia sancti Augustíni Epíscopi. !Ex Tract. 51 in Joánnem, prope finem. Minister est Christi usque ad illud opus magnæ caritatis, quod est animam suam pro fratribus ponere: hoc est enim et pro Christo ponere, quia et hoc propter sua membra dicturus est: Cum pro istis fecistis, pro me fecistis. De tali quippe opere étiam se ministrum facere et appellare dignatus est, ubi ait: Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et animam suam ponere pro multis. Hinc est ergo unusquisque minister Christi, unde est minister et Christus. Sic ministrantem Christo honorificabit Pater ejus honore illo magno, ut sit cum Filio ejus, nec umquam deficiat felicitas ejus. [Responsory7] @Sancti/08-10:Responsory7 [Lectio8] Cum ergo auditis, fratres, Dominum dicentem: Ubi ego sum, illic et minister meus erit, nolite tantummodo bonos episcopos et clericos cogitare: étiam vos pro modulo vestro ministrate Christo, bene vivendo, eleemosynas faciendo, nomen doctrinamque ejus quibus potueritis, prædicando: ut unusquisque etiam paterfamilias hoc nomine agnoscat paternum affectum suæ familias se debere. Pro Christo, et pro vita æterna suos omnes admoneat, doceat, hortetur, corripiat, impendat benevolentiam, exerceat disciplinam: ita in domo sua ecclesiasticum, et quodammodo episcopale implebit officium, ministrans Christo, ut in æternum sit cum ipso. [Responsory8] @Sancti/08-10:Responsory8