[Officium] Secunda die infra Octavam S. Laurentii Martyris [Rank] ;;Semiduplex;;2;;vide Sancti/08-10 [Rule] vide Sancti/08-10; 9 lectiones No prima Vespera [Lectio4] Sermo sancti Augustíni Epíscopi. !Serm. 30. de Sanctis. Beatissimi Laurentii Martyris, cujus natalem hodie celebramus, passionem nosse vos credo: et quanta in persecutione pertulerit, dilectionem vestram scire posse non dubito. Tanta enim ejus martyrii gloria exstitit, ut passione sua mundum illuminaverit universum. Illuminavit mundum plane Laurentius eo lumine, quo ipse accensus est, et flammis quas ipse pertulit, omnium Christianorum corda calefecit. [Responsory4] @Sancti/08-10:Responsory4 [Lectio5] Quis nolit ad horam uri Laurentii igne, ut æternum gehennæ non patiatur incendium? Beati igitur Laurentii exemplo provocamur ad martyrium, et accendimur ad fidem, incalescimus ad devotionem: et si in nobis persecutoris flamma deest, fidei tamen flamma non deest. Non ardemus quidem corpore pro Christo, sed ardemus affectu: non subjicit mihi persecutor ignem: sed suggerit mihi ignem desiderium Salvatoris. [Responsory5] @Sancti/08-10:Responsory5 [Lectio6] Esse autem Salvatoris ignem legimus in Evangelio, dicente eodem Domino: Nescitis quia veni ignem mittere in terram? Et quid volo, nisi ut accendatur? Quo igne succensi illi duo discipuli dixerunt: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? Hoc igitur igne beatus Laurentius accensus, flammarum non sentit incendium: et dum Christi ardet desiderio, persecutoris pœnam non sentit. [Responsory6] @Sancti/08-10:Responsory6 [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem. !Joannes 12:25-27 In illo témpore: Dixit Jesus discipulis suis: Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit; ipsum solum manet. Et réliqua. _ De Homilía sancti Augustíni Epíscopi. !Ex Tract. 51. in Joann., post supra. Cum ergo causæ articulus venerit, ut hæc conditio proponatur, aut faciendum esse contra Dei præceptum, aut ex hac vita emigrandum; quorum duorum homo si cogatur alterum eligere, comminante mortem persecutore, ibi eligat Deo dilecto emori, quam offenso vivere. Ibi oderit in hoc mundo animam suam, ut in vitam ætérnam custodiat eam. Si quis mihi ministrat, me sequatur. Quid est, Me sequatur, nisi, Me imitetur? Christus enim pro nobis passus est, ait Apostolus Petrus, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus. [Responsory7] @Sancti/08-10:Responsory7 [Lectio8] Ecce quod dictum est: Si quis mihi ministrat, me sequatur. Quo fructu? qua mercede? quo præmio? Et ubi sum, inquit, ego, illic et minister meus erit. Gratis ametur, ut operis, quo ministratur illi, pretium sit esse cum illo. Ubi enim bene erit sine illo, aut quando esse male poterit cum illo? Audi evidentius: Si quis mihi, ministraverit, honorificabit eum Pater meus. Quo honore, nisi ut sit cum Filio ejus? Quod enim superius ait: Ubi ego sum, illic et minister meus erit hoc intelligitur exposuisse, cum dicit: Honorificabit eum Pater meus. Nam quem majorem honorem accipere poterit adoptatus, quam ut sit ubi est unicus, non æqualis factus divinitati, sed consociatus æternitati? [Responsory8] @Sancti/08-10:Responsory8