[Officium] Ss. Tiburtii et Susannæ Virginis, Martyrum [Rank] ;;Simplex;;1.1;;vide C3a-1 [Rule] vide C3; Quorum Festum [Oratio] Sanctórum Mártyrum tuórum Tibúrtii et Susánnæ nos, Dómine, fóveant continuáta præsídia: quia non désinis propítius intuéri; quos tálibus auxíliis concésseris adjuvári. $Per Dominum [Lectio93] Tiburtius, Chromátii præfecti Urbis fílius, sancti Sebastiáni ópera Christianus, cum ob eam causam ad Fabianum judicem adductus esset múltaque apud illum de Christi fide prædicáret, excandéscens judex paviméntum candéntibus carbónibus sterni jubet. Mox, Tiburti, inquit, vel diis nostris sacrífices oportet, vel per istos carbónes nudis pédibus tibi incedéndum est. At ille, crucis signo se muniens fidentérque ámbulans in pruna, Disce, inquit, ex hoc solum esse Deum, quem Christiáni colunt; prunæ enim mihi flores vidéntur. Quod cum magicis artibus tribuerétur, extra Urbem ductus Tiburtius, ac via Lavicana tertio ab Urbe lápide gládio percússus, ibi a Christiánis sepelítur. Quo die Susanna virgo nobilíssima, quod Galerii Maximiáni, fílii Diocletiáni imperatóris, conjúgium recusaret, ut quæ virginitátem Deo vóverat; post multa tormentórum genera, quibus varie tentátum est sanctum Vírginis propositum, domi suæ, jussu imperatóris, gládio percússa, ad duplex virginitátis et martyrii præmium migrávit in cælum. &teDeum