[Officium] In Vigilia S. Laurentii Mart. [Rank] ;;Vigilia Simplex;;1.5 (sed rubrica 196) ;;Vigilia;;3 [Rule] Responsory Feria Preces feriales Versum Feria no Te Deum Laudes 2 [Oratio] Adésto, Dómine, supplicatiónibus nostris: et intercessióne beáti Lauréntii Mártyris tui, cujus prævenímus festivitátem; perpétuam nobis misericórdiam benígnus impénde. $Per Dominum [Lectio1] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 16:24-27 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me. Et réliqua. _ Homilía sancti Gregórii Papæ !Homilia 32 in Evangelia Quia Dóminus ac Redémptor noster novus homo veni in mundum, nova præcépta dedit mundo. Vitæ étenim nostræ véteri, in vítiis enutrítæ, contrarietátem oppósuit novitátis suæ. Quid enim vetus, quid carnális homo nóverat, nisi sua retinére, aliéna rápere, si posset; concupíscere, si non posset? Sed cæléstis médicus síngulis quibúsque vítiis obviántia ádhibet medicaménta. Nam, sicut arte medicínæ cálida frígidis, frígida cálidis curántur; ita Dóminus noster contrária oppósuit medicaménta peccátis, ut lúbricis continéntiam, tenácibus largitátem, iracúndis mansuetúdinem, elátis præcíperet humilitátem. [Lectio2] Certe, cum se sequéntibus nova mandáta propóneret, dixit: Nisi quis renuntiáverit ómnibus quæ póssidet, non potest meus esse discípulus. Ac si apérte dicat: Qui per vitam véterem aliéna concupíscitis, per novæ conversatiónis stúdium et vestra largímini. Quid vero in hac lectióne dicat, audiámus: Qui vult post me veníre, ábneget semetípsum. Ibi dícitur ut abnegémus nostra: hic dícitur ut abnegémus nos. Et fortásse laboriósum non est hómini relínquere sua; sed valde laboriósum est relínquere semetípsum. Minus quippe est abnegáre quod habet; valde autem multum est abnegáre quod est. [Lectio3] Ad se autem nobis veniéntibus Dóminus præcépit, ut renuntiémus nostris: quia, quicúmque ad fídei agónem venímus, luctámen contra malígnos spíritus súmimus. Nihil autem malígni spíritus in hoc mundo próprium póssident: nudi ergo cum nudis luctári debémus. Nam si vestítus quisque cum nudo luctátur, cítius ad terram deícitur, quia habet unde teneátur. Quid enim sunt terréna ómnia, nisi quædam córporis induménta? Qui ergo contra diábolum ad certámen próperat, vestiménta abíciat, ne succúmbat.