[Officium] Ss. Xysti II Papæ, Felicissimi et Agapiti Martyrum [Rank] ;;Simplex;;1.1;;vide C3a [Name] Xysti, Felicíssimi et Agapíti Postcommunio=Xysto, Felicíssimo et Agapíto [Lectio93] Xystus secúndus, Atheniénsis, ex philósopho Christi discípulus, in persecutióne Valeriáni accusátus quod públice Christum prædicáret, comprehénsus tráhitur in templum Martis, propósita ei capitáli pœna, nisi illi simulácro sacrificáret. Qua impietáte constantíssime recusáta, cum ad martýrium ducerétur, occurrénti sancto Lauréntio et dolénter in hunc modum interrogánti, Quo progréderis sine fílio, pater? quo, sacérdos sancte, sine minístro próperas? respóndit: Non ego te désero, fili, majóra te manent pro Christi fide certámina: post tríduum me sequéris, sacerdótem levíta; intérea, si quid in thesáuris habes, paupéribus distríbue. Eódem ígitur die interféctus est una cum Felicíssimo et Agapíto diáconis, Januário, Magno, Vincéntio et Stéphano subdiáconis; et in cœmetério Callísti sepúltus octávo Idus Augústi, céteri vero in cœmetério Prætextáti. Sedit menses úndecim, dies duódecim. Quo témpore hábuit ordinatiónem mense Decémbri, creátis presbýteris quátuor, diáconis septem, epíscopis duóbus.