[Rank] In Transfiguratione Domini Nostri Jesu Christi;;Duplex II classis;;5.1;; [Rank] (rubrica 196) In Transfiguratione Domini Nostri Jesu Christi;;Duplex II classis;;5;; [Rank] (rubrica tridentina) In Transfiguratione Domini Nostri Jesu Christi;;Duplex majus;;4.1;; [Rule] proper Festum Domini 9 lectiones Psalmi Dominica Antiphonas horas Psalm5 Vespera=116 Doxology=Epi [Ant Vespera] Assúmpsit Jesus * Petrum, et Jacóbum, et Joánnem fratrem ejus, et duxit eos in montem excélsum seórsum, et transfigurátus est ante eos. Resplénduit * fácies ejus sicut sol, vestiménta autem ejus facta sunt alba sicut nix, allelúja. Et ecce * apparuérunt eis Móyses et Elías loquéntes cum Jesu. Respóndens autem Petrus, * dixit ad Jesum: Dómine, bonum est nos hic esse. Adhuc eo loquénte, * ecce nubes lúcida obumbrávit eos. [Responsory Vespera] (rubrica cisterciensis) @Commune/C2:Responsory Breve Tertia [Hymnus Vespera] v. Quicúmque Christum quǽritis, Oculos in altum tóllite: Illic licébit vísere Signum perénnis glóriæ. _ Illústre quiddam cérnimus, Quod nésciat finem pati, Sublíme, celsum, intérminum, Antíquius cælo et chao. _ Hic ille Rex est géntium Populíque Rex judáici, Promíssus Abrahæ patri Ejúsque in ævum sémini. _ Hunc, et prophétis téstibus Iisdémque signatóribus, Testátor et Pater jubet Audíre nos et crédere. _ * Jesu, tibi sit glória, Qui te revélas párvulis, Cum Patre, et almo Spíritu, In sempitérna sǽcula. Amen. [Doxology] Jesu, tibi sit glória, Qui te revélas párvulis, Cum Patre, et almo Spíritu, In sempitérna sǽcula. Amen. [Doxology] (rubrica monastica aut rubrica 1570) @Psalterium/Doxologies:EpiT [Versum 1] V. Gloriósus apparuísti in conspéctu Dómini. R. Proptérea decórem índuit te Dóminus. [Ant 1] Christus Jesus, * splendor Patris et figúra substántiæ ejus, portans ómnia verbo virtútis suæ, purgatiónem peccatórum fáciens, in monte excélso gloriósus apparére hódie dignátus est. [Oratio] Deus, qui fídei sacraménta in Unigéniti tui gloriósa Transfiguratióne patrum testimónio roborásti, et adoptiónem filiórum perféctam, voce delápsa in nube lúcida, mirabíliter præsignásti: concéde propítius; ut ipsíus Regis glóriæ nos coherédes effícias, et ejúsdem glóriæ tríbuas esse consórtes. $Per eumdem [Invit] Summum Regem glóriæ, * Christum adorémus. [Hymnus Matutinum] @Sancti/08-06:Hymnus Vespera [Ant Matutinum] Paulo minus * ab Angelis minorátus, glória et honóre coronátus est, et constitútus super ópera mánuum Dei.;;8 Revelávit Dóminus * condénsa, et in templo ejus omnes dicent glóriam.;;28 Speciósus forma * præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis.;;44 V. Gloriósus apparuísti in conspéctu Dómini. R. Proptérea decórem índuit te Dóminus. Illúminans * tu mirabíliter a móntibus ætérnis: turbáti sunt omnes insipiéntes corde.;;75 Mélior est * dies una in átriis tuis, super míllia.;;83 Gloriósa * dicta sunt de te, cívitas Dei.;;86 V. Glória et honóre coronásti eum, Dómine. R. Et constituísti eum super ópera mánuum tuárum. Thabor et Hermon * in nómine tuo exsultábunt: tuum brácchium cum poténtia.;;88 (sed rubrica 1960) Thabor et Hermon * in nómine tuo exsultábunt: tuum brácchium cum poténtia.;;88(2-19) Lux orta est * justo, et rectis corde lætítia.;;96 Confessiónem * et decórem índuit, amíctus lúmine sicut vestiménto.;;103 V. Magna est glória ejus in salutári tuo. R. Glóriam et magnum decórem impónes super eum. [Lectio1] De Epístola secúnda beáti Petri Apóstoli !2 Pet 1:10-14 10 Fratres: Magis satágite, ut per bona ópera certam vestram vocatiónem et electiónem faciátis: hæc enim faciéntes, non peccábitis aliquándo. 11 Sic enim abundánter ministrábitur vobis intróitus in ætérnum regnum Dómini nostri, et Salvatóris Jesu Christi. 12 Propter quod incípiam vos semper commonére de his: et quidem sciéntes et confirmátos vos in præsénti veritáte. 13 Justum autem árbitror, quámdiu sum in hoc tabernáculo, suscitáre vos in commonitióne: 14 certus quod velox est deposítio tabernáculi mei secúndum quod et Dóminus noster Jesus Christus significávit mihi. [Responsory1] R. Surge, illumináre, Jerúsalem, quia venit lumen tuum, * Et glória Dómini super te orta est. V. Et ambulábunt gentes in lúmine tuo, et reges in splendóre ortus tui. R. Et glória Dómini super te orta est. [Lectio2] !2 Pet 1:15-17 15 Dabo autem óperam et frequénter habére vos post óbitum meum, ut horum memóriam faciátis. 16 Non enim doctas fábulas secúti notam fécimus vobis Dómini nostri Jesu Christi virtútem et præséntiam, sed speculatóres facti illíus magnitúdinis. 17 Accípiens enim a Deo Patre honórem et glóriam, voce delápsa ad eum hujuscémodi a magnífica glória: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi complácui; ipsum audíte. [Responsory2] R. In splendénte nube Spíritus Sanctus visus est, Patérna vox audíta est: * Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui; ipsum audíte. V. Appáruit nubes obúmbrans, et vox Patris intónuit. R. Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui; ipsum audíte. [Lectio3] !2 Pet 1:18-21 18 Et hanc vocem nos audívimus de cælo allátam, cum essémus cum ipso in monte sancto. 19 Et habémus firmiórem prophéticum sermónem, cui bene fácitis attendéntes quasi lucérnæ lucénti in caliginóso loco, donec dies elucéscat et lúcifer oriátur in córdibus vestris, 20 hoc primum intellegéntes quod omnis prophetía Scriptúræ própria interpretatióne non fit. 21 Non enim voluntáte humána alláta est aliquándo prophetía; sed Spíritu Sancto inspiráti locúti sunt sancti Dei hómines. [Responsory3] R. Vidéte qualem caritátem dedit nobis Deus Pater, * Ut fílii Dei nominémur et simus. V. Scimus quóniam, cum apparúerit, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est. R. Ut fílii Dei nominémur et simus. &Gloria R. Ut fílii Dei nominémur et simus. [Lectio4] Sermo sancti Leónis Papæ !Sermo de Transfiguratione, ante medium Aperit Dóminus coram eléctis téstibus glóriam suam, et commúnem illam cum céteris córporis formam tanto splendóre claríficat, ut et fácies ejus solis fulgóri símilis, et vestítus candóri nívium esset æquális. In qua transfiguratióne illud quidem principáliter agebátur, ut de córdibus discipulórum crucis scándalum tollerétur; nec conturbáret eórum fidem voluntáriæ humílitas passiónis, quibus reveláta esset abscónditæ excelléntia dignitátis. Sed non minóre providéntia spes sanctæ Ecclésiæ fundabátur, ut totum Christi corpus agnósceret quali esset commutatióne donándum, ut ejus sibi honóris consórtium membra promítterent, qui in cápite præfulsísset. [Responsory4] R. Inebriáti sunt ab ubertáte domus tuæ: * Et torrénte voluptátis tuæ potásti eos. V. Quóniam apud te est fons vitæ, et in lúmine tuo vidébimus lumen. R. Et torrénte voluptátis tuæ potásti eos. [Lectio5] Confirmándis vero Apóstolis et ad omnem sciéntiam provehéndis, ália quoque in illo miráculo accéssit instrúctio. Móyses enim et Elías, lex scílicet et prophétæ apparuérunt cum Dómino loquéntes; ut veríssime in illa quinque virórum præséntia complerétur quod dictum est: in duóbus vel tribus téstibus stat omne verbum. Quid hoc stabílius, quid fírmius verbo, in cujus prædicatióne véteris et novi Testaménti cóncinit tuba, et cum evangélica doctrína, antiquárum protestatiónum instruménta concúrrunt? Astipulántur enim sibi ínvicem utriúsque Fœ́deris páginæ; et, quem sub velámine mysteriórum præcedéntia signa promíserant, maniféstum atque perspícuum præséntis glóriæ splendor osténdit. [Responsory5] R. Præcéptor, bonum est nos hic esse: * Faciámus hic tria tabernácula; tibi unum, Móysi unum et Elíæ unum. V. Non enim sciébat quid díceret. R. Faciámus hic tria tabernácula; tibi unum, Móysi unum et Elíæ unum. [Lectio6] His ergo sacramentórum revelatiónibus Petrus Apóstolus incitátus, mundána spernens et terréna fastídiens, in æternórum desidérium quodam mentis rapiebátur excéssu; et, gáudio totíus visiónis implétus, ibi cum Jesu optábat habitáre, ubi manifésta ejus glória lætabátur. Unde et ait: Dómine, bonum est nos hic esse: si vis, faciámus hic tria tabernácula; tibi unum, Móysi unum et Elíæ unum. Sed huic suggestióni Dóminus non respóndit, signíficans, non quidem ímprobum, sed inordinátum esse quod cúperet; cum salvári mundus, nisi Christi morte, non posset, et exémplo Dómini in hoc vocarétur credéntium fides, ut licet non oportéret de beatitúdinis promissiónibus dubitári, intellegerémus tamen inter tentatiónes hujus vitæ prius nobis tolerántiam postulándam esse, quam glóriam. [Responsory6] R. Si ministrátio mortis, lítteris deformáta in lapídibus, fuit in glória, ita ut non possent inténdere fílii Israël in fáciem Móysi propter glóriam vultus ejus, quæ evacuátur: * Multo magis ministrátio spíritus, quæ manet, erit in glória. V. Amplióris enim glóriæ Christus præ Móyse dignus est hábitus, quanto ampliórem honórem habet domo, qui fabricávit eam. R. Multo magis ministrátio spíritus, quæ manet, erit in glória. &Gloria R. Multo magis ministrátio spíritus, quæ manet, erit in glória. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 17:1-9 In illo témpore: Assúmpsit Jesus Petrum, et Jacóbum, et Joánnem fratrem ejus, et duxit illos in montem excélsum seórsum: et transfigurátus est ante eos. Et réliqua. _ Homilía sancti Joánnis Chrysóstomi !Homilia 57 in Matth., in init. Quóniam multa de perículis, multa de passióne sua, multa de morte et de cæde discipulórum locútus est Dóminus, et áspera complúra atque árdua eis injúnxit; et illa quidem in præsénti vita, et jam imminébant; bona vero in spe et exspectatióne erant: ut puta, quia servárent ánimam suam, si pérderent eam; quia in glória Patris sui ventúrus sit, et prǽmia redditúrus: ut visu étiam certióres fáceret, et osténderet quidnam sit illa glória, cum qua ventúrus est, quantum cápere póterant in hac præsénti vita, illis osténdit eámque détegit, ne aut sua aut Dómini morte dóleant, et máxime Petrus. [Responsory7] R. Vocávit nos Deus vocatióne sua sancta, secúndum grátiam suam, quæ manifestáta est nunc; * Per illuminatiónem Salvatóris nostri Jesu Christi. V. Qui destrúxit mortem, illuminávit autem vitam in incorruptiónem. R. Per illuminatiónem Salvatóris nostri Jesu Christi. [Lectio8] Et vide quid agit, cum de regno et de gehénna disserúerit. Nam in eo quod dixit: Qui ínvenit ánimam suam, perdet eam; et quicúmque perdet eam grátia mei, invéniet ipsam; et in eo quod ait: Reddet unicuíque secúndum ópera sua; et regnum et gehénnam designávit. Cum ígitur de utrísque disserúerit, regnum quidem ut óculis cernátur, concédit, gehénnam autem mínime; quóniam rudióribus atque ineptióribus illud necessárium fuísset, sed, cum illi probi essent ac perspicáces, satis fuit eos a melióribus confirmári. Hoc étiam multo magis ipsum decébat. Non tamen omníno illud prætermísit, sed et aliquándo atrocitátem gehénnæ quasi ante óculos propónit, véluti cum Lázari imáginem descrípsit, et ejus méminit qui denários centum repétiit. [Responsory8] R. Deus, qui fecit de ténebris lumen splendéscere, illúxit in córdibus nostris * Ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei, in fácie Jesu Christi. V. Exórtum est in ténebris lumen rectis corde, miséricors et miserátor, et justus. R. Ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei, in fácie Jesu Christi. &Gloria R. Ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei, in fácie Jesu Christi. [Lectio9] Tu vero Matthǽi philosophíam consídera, qui non celávit nómina eórum qui præpósiti fúerant. Quod et Joánnes sǽpius facit, cum exímias Petri laudes veríssime ac diligentíssime descríbat. Nullum enim in hoc Apostolórum consórtio livor aut inánis glória locum habébat. Primos ígitur Apostolórum seórsum assúmpsit. Quam ob rem eos solos accépit? Quia excellentióres céteris vidélicet erant. Cur autem non íllico, sed post sex dies hoc fecit? Ne céteri scílicet discípuli seu hómines moveréntur; qua de re nec eos nominávit, quos acceptúrus erat. &teDeum [Versum 0] V. Emítte lucem tuam et veritátem tuam. R. Ipsa me deduxérunt, et adduxérunt in montem sanctum tuum et in tabernácula tua. [Ant Laudes] @:Ant Vespera [Capitulum Laudes] !Phil 3:20-21 v. Salvatórem exspectámus Dóminum nostrum Jesum Christum, qui reformábit corpus humilitátis nostræ configurátum córpori claritátis suæ. $Deo gratias [Responsory Laudes] (rubrica cisterciensis) R.br. Gloriósus apparuísti * In conspéctu Dómini. R. Gloriósus apparuísti * In conspéctu Dómini. V. Proptérea decórem índuit te Dóminus. R. In conspéctu Dómini. [Hymnus Laudes] v. Lux alma, Jesu, méntium, Dum corda nostra récreas, Culpæ fugas calíginem, Et nos reples dulcédine. _ Quam lætus est, quem vísitas! Consors Patérnæ déxteræ, Tu dulce lumen pátriæ, Carnis negátum sénsibus. _ Splendor Patérnæ glóriæ, Incomprehénsa cáritas, Nobis amóris cópiam Largíre per præséntiam. _ Jesu, tibi sit glória, Qui te revélas párvulis, Cum Patre, et almo Spíritu, In sempitérna sǽcula. Amen. [HymnusM Laudes] v. Amor Jesu dulcíssime, Quando cor nostrum vísitas, Pellis mentis calíginem, Et nos reples dulcédine. _ Quam felix est quem sátias! Consors patérnæ déxteræ, Tu vere lumen pátriæ, Quod omnem sensum súperat. _ Splendor patérnæ glóriæ, Incomprehénsa bónitas, Amóris tui cópiam Da nobis per præséntiam. _ Glória tibi Dómine, Qu[i] apparuísti hódie, Cum Patr[e] et Sancto Spíritu, In sempitérna sǽcula. Amen. [Versum 2] V. Coróna áurea super caput ejus. R. Expréssa signo sanctitátis, glóriæ, et honóris. [Ant 2] Et ecce, * vox de nube dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi complácui; ipsum audíte, allelúja. [Lectio Prima] !Apoc 21:10-11; 21:23 v. Sústulit me in spíritu in montem magnum et altum, et osténdit mihi civitátem sanctam Jerúsalem, descendéntem de cælo a Deo, habéntem claritátem Dei; et lucérna ejus est Agnus. [Responsory Tertia] R.br. Gloriósus apparuísti in conspéctu Dómini, * Allelúja, allelúja. R. Gloriósus apparuísti in conspéctu Dómini, * Allelúja, allelúja. V. Proptérea decórem índuit te Dóminus. R. Allelúja, allelúja. &Gloria R. Gloriósus apparuísti in conspéctu Dómini, * Allelúja, allelúja. _ V. Glória et honóre coronásti eum, Dómine, allelúja. R. Et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, allelúja. [Capitulum Sexta] !2 Cor 3:18 v. Nos omnes reveláta fácie glóriam Dómini speculántes, in eándem imáginem transformámur a claritáte in claritátem, tamquam a Dómini Spíritu. $Deo gratias [Responsory Sexta] R.br. Glória et honóre coronásti eum, Dómine, * Allelúja, allelúja. R. Glória et honóre coronásti eum, Dómine, * Allelúja, allelúja. V. Et constituísti eum super ópera mánuum tuárum. R. Allelúja, allelúja. &Gloria R. Glória et honóre coronásti eum, Dómine, * Allelúja, allelúja. _ V. Magna est glória ejus in salutári tuo, allelúja. R. Glóriam et magnum decórem impónes super eum, allelúja. [Capitulum Nona] @:Lectio Prima $Deo gratias [Responsory Nona] R.br. Magna est glória ejus in salutári tuo, * Allelúja, allelúja. R. Magna est glória ejus in salutári tuo, * Allelúja, allelúja. V. Glóriam et magnum decórem impónes super eum. R. Allelúja, allelúja. &Gloria R. Magna est glória ejus in salutári tuo, * Allelúja, allelúja. _ V. Coróna áurea super caput ejus, allelúja. R. Expréssa signo sanctitátis, glóriæ et honóris, allelúja. [Ant 3] Et audiéntes * discípuli cecidérunt in fáciem suam et timuérunt valde: et accéssit Jesus, et tétigit eos dixítque eis: Súrgite et nolíte timére, allelúja.