[Rank] Sanctæ Mariæ Virginis ad Nives;;Duplex majus;;4;;ex C11 [Rank] (rubrica 196) Sanctæ Mariæ Virginis ad Nives;;Duplex;;3;;vide C11 [Rule] ex C11; 9 lectiones Ipsa Virgo Virginum Doxology=Nat (sed rubrica 196 omittitur) [Lectio4] Liberio summo Pontifice, Joánnes patricius Romanus et uxor pari nobilitate, cum liberos non suscepíssent, quos bonórum herédes relínquerent, suam hereditátem sanctíssimæ Virgini Dei Matri vovérunt, ab ea summis precibus assidue peténtes, ut in quod pium opus eam pecúniam potíssimum erogari vellet aliquo modo significaret. Quorum preces et vota, ex animo facta, beáta Virgo Maria, benígne áudiens, miraculo comprobávit. [Lectio5] Nonis ígitur Augusti, quo témpore in Urbi maximi calóres esse solent, noctu nix partem collis Exquilini contéxit. Qua nocte Dei Mater separatim Joánnem et conjugem in somnis admonuit ut quem locum nive conspersum vidérent, in eo ecclésiam ædificarent, quæ Maríæ vírginis nómine dedicarétur; se enim ita velle ab ipsis herédem institui. Quod Joánnes ad Libérium Pontificem détulit, qui idem per sómnium sibi contigisse affirmávit. [Lectio6] Quare solemni sacerdotum et pópuli supplicatióne ad collem venit nive coopertum, et in eo locum ecclésiæ designávit, quæ Joánnis et uxoris pecúnia exstructa est, póstea a Xysto tertio restituta. Variis nomínibus primum est appellata, basilica Liberii, sancta Maria ad Præsepe; sed, cum multæ jam essent in Urbe ecclésiæ sub nómine sanctæ Maríæ Vírginis, ut quæ basilica novitate miraculi ac dignitate ceteris ejusdem nóminis basilicis præstaret, vocabuli étiam excelléntia significarétur, ecclésia sanctæ Maríæ majoris dicta est. Cujus dedicatiónis memória ex nive, quæ hac die mirabíliter cécidit, anniversaria celebritate cólitur. [Lectio94] Libério summo Pontífice, Joánnes patrícius Románus et uxor pari nobilitáte, cum líberos non suscepíssent, suam hereditátem sanctíssimæ Vírgini Dei Matri vovérunt. Quorum preces et vota beáta Virgo benígne áudiens, miráculo comprobávit. Nonis ígitur Augústi, quo témpore in Urbe máximi calóres esse solent, noctu nix partem collis Exquilíni contéxit. Qua nocte Dei mater separátim Joánnem et cónjugem in somnis admónuit, ut in eo loco ecclésiam ædificárent. Quod Joánnes ad Libérium Pontíficem détulit, qui idem per sómnium sibi contigísse affirmávit. Quare ad collem venit nive coopértum, et in eo locum ecclésiæ designávit, quæ Joánnis et uxóris pecúnia exstrúcta est, póstea a Xysto tértio restitúta. Váriis nomínibus appelláta, ut vocábuli étiam excelléntia significarétur, ecclésia sanctæ Maríæ majóris dicta est. &teDeum