[Officium] De Inventione S. Stephani Protomartyris [Rank] ;;Semiduplex;;2.2;;vide Sancti/12-26 (sed rubrica cisterciensis) ;;Commemoratio;;1;;vide Sancti/12-26 [Rule] vide Sancti/12-26; 9 lectiones [Ant Vespera] @Sancti/12-26:Ant Laudes [Versum 1] @Commune/C2a [Versum 1] (rubrica cisterciensis) @CommuneM/C2a [Ant 1] @Sancti/12-26 [Oratio] @Sancti/12-26::s/natalícia/Inventiónem/ [Invit] @Commune/C2 [Lectio1] De Actibus Apostolorum !Acts 7:51-54 51 Dura cervice et incircumcisis córdibus et áuribus, vos semper Spiritui Sancto resístitis: sicut patres vestri, ita et vos. 52 Quem prophetárum non sunt persecúti patres vestri? Et occidérunt eos, qui prænuntiábunt de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis, 53 qui accepístis legem in dispositióne Angelórum et non custodistis. 54 Audiéntes autem hæc, disseccabántur córdibus suis, et stridébant déntibus in eum. [Responsory1] @Sancti/12-26 [Lectio2] !Acts 7:55-58 55 Cum autem esset plenus Spíritu Sancto, inténdens in cælum, vidit glóriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce video cælos apertos, et Fílium hóminis stantem a dextris Dei. 56 Exclamántes autem voce magna, continuérunt aures suas, et ímpetum fecérunt unanímiter in eum. 57 Et ejiciéntes eum extra civitátem lapidábant: et testes deposuérunt vestiménta sua secus pedes adolescentis, qui vocabátur Saulus. 58 Et lapidábant Stephanum, invocántem et dicéntem: Dómine Jesu, suscipe spíritum meum. [Responsory2] @Sancti/12-26 [Lectio3] !Acts 7:59; 8:1-2 59 Positis autem genibus, clamávit voce magna: Dómine, ne statuas illis hoc peccátum. Et cum hoc dixísset, obdormívit in Dómino. Saulus autem erat consentiens neci ejus. 1 Facta est autem in illa die persecútio magna in ecclésia quæ erat Jerosolymis; et omnes dispersi sunt per regiónes Judææ et Samaríæ, præter Apóstolos. 2 Curavérunt autem Stephanum viri timorati, et fecérunt planctum magnum super eum. [Responsory3] @Sancti/12-26 [Lectio4] Sanctórum córpora Stephani Protomártyris, Gamaliélis, Nicodémi et Abibónis, quæ diu in obscúro ac sórdido loco jacúerant, Honorio imperatóre, Luciáno presbytero divínitus admónito, invénta sunt prope Jerosolymam. Cui Gamaliel cum in somnis apparuísset, gravi quadam et præclára senis spécie, locum jacéntium córporum commonstrávit, imperans ut Joánnem Jerosolymitanum antístitem adíret, agerétque cum eo ut honestius illa córpora sepelirentur. [Responsory4] @Sancti/12-26 [Lectio5] Quibus auditis Jerosolymórum antístes, finitimárum urbium epíscopis presbyterisque convocatis, ad locum pergit; defossos lóculos ínvenit, unde suavíssimus odor efflabátur. Cujus rei fama commóta, magna hóminum multitúdo eo convénit, multique ex variis morbis ægroti ac débiles sani et íntegri domum rediérunt. Sacrum autem sancti Stephani corpus, quod summa tunc celebritate in sanctam ecclésiam Sion illátum est, sub Theodosio junióre Constantinópolim, inde Romam, Pelagio primo summo Pontifice, translátum, in agro Verano in sepúlcro sancti Lauréntii Mártyris collocátum est. [Responsory5] @Sancti/12-26 [Lectio6] Ex libro sancti Augustíni Epíscopi de Civitáte Dei !Liber 22, cap. 8, circa medium Ad aquas Tibilitanas, episcopo afferénte Projecto relíquias Mártyris gloriosíssimi Stephani, ad ejus memóriam veniebat magnæ multitúdinis concursus et occúrsus. Ibi cæca mulier, ut ad episcopum portántem pígnora sacra ducerétur, orávit: flores, quos ferebat, dedit; recepit, óculis admóvit, prótinus vidit. Stupéntibus qui áderant, præibat exsultans, viam carpens et viæ ducem ulterius non requírens. Memoráti memóriam Mártyris, quæ pósita est in castello Synicénsi, quod Hipponénsi coloniæ vicinum est, ejusdem loci Lucillus epíscopus, pópulo præcedénte atque sequente, portábat; fístula, cujus molestia jamdiu laboraverat, et familiaríssimi sui médici, qui eam secaret, opperiebátur manus, illíus piæ sarcinæ vectatióne repénte sanáta est. [Responsory6] @Sancti/12-26 [Lectio94] Sanctórum córpora Stéphani Protomártyris, Gamaliélis, Nicodémi et Abibónis, suavíssimum odórem manántia, a Joánne Jerosolymitárum antístite, invénta sunt prope Jerosólymam. Cujus rei fama commóta, magna hóminum multitúdo eo convénit, multíque ex váriis morbis ægróti ac débiles, sani et íntegri domum rediérunt. Sacrum autem sancti Stéphani corpus, quod summa tunc celebritáte in sanctam ecclésiam Sion illátum est, sub Theodósio junióre Constantinópolim, inde Romam, Pelágio primo summo Pontífice, translátum, in agro Veráno in sepúlcro sancti Lauréntii Mártyris collocátum est. &teDeum [Lectio7] @Sancti/12-26 [Responsory7] @Sancti/12-26 [Lectio8] @Sancti/12-26 [Responsory8] @Sancti/12-26 [Lectio9] @Sancti/12-26 [Ant Laudes] @Sancti/12-26 [Capitulum Laudes] @Sancti/12-26 [Versum 2] @Sancti/12-26 [Versum 2] (rubrica cisterciensis) @:Versum 1 [Ant 2] @:Ant 1 [Ant 2] (rubrica cisterciensis) @Sancti/12-26 [Lectio Prima] @Sancti/12-26 [Capitulum Sexta] @Sancti/12-26 [Capitulum Nona] @:Lectio Prima [Versum 3] @Sancti/12-26 [Ant 3] @Sancti/12-26