[Officium] S. Stephani Papæ Martyris [Rank] ;;Simplex;;1.1;;vide C2b-1 [Rule] vide C2b-1; [Name] Stéphani (sed communi Summorum Pontificum) Stéphanum [Lectio93] Stephanus Romanus pontificátum gessit Valeriáno et Gallieno imperatóribus. Instituit ut sacerdótes et diáconi nusquam sacris vestibus, nisi in ecclésia, uteréntur. Baptizatos ab hæreticis, íterum baptizari vetuit, rescribens sancto Cypriáno verbis illis: Nihil innovétur, nisi quod traditum est. Multos étiam ad Christum convértit, in iis Olympium tribunum cum uxore Exsuperia et fílio Theodúlo, item Nemesium tribunum cum tota família, óculis Lucillæ ejus fíliæ restitútis: qui omnes Jesu Christi Mártyres fuérunt. Sed, vehementius jam ingravescénte persecutióne imperatórum, Stephanus, convocato clero, ad martyrium suos hortabátur, in cryptisque Mártyrum assidue Missas et concília celebrábat. Qui, cum aliquándo raptus esset ab infidelibus ad templum Martis ut ei sacrificaret, líbere negávit se dæmónibus eum honórem velle tribúere, qui uni Deo deberétur. Quibus in verbis Martis statua terræmotu cóncidit templumque contrémuit. Quare ómnibus aufugiéntibus qui Stephanum tenébant, Pontifex ad suos revértitur in cœmetérium Lucinæ; quos, divinis præceptis ínstruens, sacraménto corporis Christi communicávit; ibique, dum Missárum solemnia pérficit; adveniéntibus íterum imperatórum satellítibus, ei in sua sede caput abscínditur. Corpus, cum eadem sede conspersa Mártyris sánguine, a clericis sepúltum est in cœmeterio Callísti, quarto Nonas Augusti. Vixit in pontificatu annos tres, menses tres, dies viginti duos. Habuit ordinatiónes duas mense Decembri, quibus creávit presbyteros sex, diaconos quinque, episcopos tres. &teDeum