[Officium] S. Annæ Matris B.M.V. [Rank] ;;Duplex II classis;;5.1;;ex C7a (sed rubrica 196) ;;Duplex II classis;;5;;ex C7a (sed rubrica 1617) ;;Duplex;;3;;ex C7a [Rule] ex C7a; 9 lectiones; [Oratio] Deus, qui beátæ Annæ grátiam conférre dignátus es, ut Genetrícis unigéniti Fílii tui mater éffici mererétur: concéde propítius; ut, cujus solémnia celebrámus, ejus apud te patrocíniis adjuvémur. $Per eumdem [Invit] @Commune/C7::s/N\./Annæ./ [Lectio4] Sermo sancti Joánnis Damascéni !Oratio 2 de Nativ. B. Mariæ, prope finem Propónitur nobis Annæ thálamus, conjugális vitæ simul et virginitátis formam réferens, illam matris, hanc fíliæ: quarum áltera recens sterilitáte liberáta est, áltera autem aliquánto post, Christi partum, ad nostræ natúræ conditiónem divíno opifício formátum, supra natúram est editúra. Mérito ígitur Anna, divíno Spíritu plena, læto hilaríque ánimo pérsonat: Congaudéte mecum, quæ promissiónis germen ex stérili ventre péperi, ac benedictiónis fructum ubéribus meis, ut optáveram, nútrio. Sterilitátis mæstítiam, éxui, ac lætum fecunditátis vestem índui. Congáudeat mecum hódie Anna illa, Phenénnæ adversária, et novum hoc atque inopinátum miráculum, quod in me gestum est, suo exémplo concélebret. [Lectio5] Exsúltet Sara, seníli gáudio géstiens, meúmque ab sterilitáte concéptum præfigúrans. Cóncinant simul stériles et infecúndæ visitatiónem meam, admirábili modo cǽlitus factam. Dicant item matres omnes hac fecunditáte prǽditæ: Benedíctus, qui orántibus id quod optábant, largítus est, et fecunditátem stérili dedit, ac felicíssimum illud germen Mater Dei secúndum carnem fuit, cujus venter cælum est, in qua habitávit is qui nullo loco capi potest. Cónsonam his nos quoque ipsi, quæ vocabátur sterilis nunc autem virgínei thálami mater éxstitit, laudem offerámus. Dicámus ad eam cum Scriptúra: Quam beáta domus David, ex qua prodiísti, et venter, in quo Deus sanctificatiónis arcam, hoc est, eam a qua ipse sine semine concéptus est, fabricávit. [Lectio6] Vere beáta es, ac ter beáta, quæ beatitúdine donátam a Deo infántem, hoc est, Maríam, nómine quoque ipso magnópere venerándam, peperísti; ex qua Christus vitæ flos éxstitit, cujus Vírginis et gloriósus fuit ortus, et partus mundo sublímior. Nos quoque, o beatíssima fémina, tibi gratulámur; étenim nostrum ómnium spem divínitus concéssam, hoc est, promissiónis fœtum peperísti. Beáta revéra es, et beátus fructus ventris tui. Piórum autem lingua germen tuum magníficat, ac sermo omnis lætus partum tuum prǽdicat. Dignum sane quidem, ac máxime dignum est eam laudáre, quæ divína benignitáte oráculum accépit, ac talem et tantum nobis fructum édidit, ex quo dulcis Jesus pródiit.