[Officium] S. Jacobi Apostoli [Rank] ;;Duplex II classis;;5.2;;ex C1 (sed rubrica 196) ;;Duplex II classis;;5;;ex C1 (sed rubrica cisterciensis) ;;Duplex II classis;;4.1;;ex C1 [Rule] ex C1; 9 lectiones; Psalmi Dominica Antiphonas horas [Oratio] Esto, Dómine, plebi tuæ sanctificátor et custos: ut, Apóstoli tui Jacóbi muníta præsídiis, et conversatióne tibi pláceat, et secúra mente desérviat. $Per Dominum [Lectio4] Jacóbus, Zebedǽi fílius, Joánnis Apóstoli germánus frater, Galilǽus, inter primos Apóstolos vocátus cum fratre, relíctis patre ac rétibus, secútus est Dóminum, et ambo ab ipso Jesu Boanérges, id est, tonítrui fílii sunt appelláti. Is unus fuit ex tribus Apóstolis, quos Salvátor máxime diléxit, et testes esse vóluit suæ transfiguratiónis, et interésse miráculo cum archisynagógi fíliam a mórtuis excitávit, et adésse cum secéssit in montem Olivéti, Patrem oratúrus, ántequam a Judǽis comprehenderétur. [Lectio5] Post Jesu Christi ascénsum in cælum, in Judǽa et Samaría ejus divinitátem prǽdicans, plúrimos ad christiánam fidem perdúxit. Mox in Hispániam proféctus, ibi áliquos ad Christum convértit; ex quorum número septem póstea epíscopi a beáto Petro ordináti in Hispániam primi dirécti sunt. Deínde Jerosólymam revérsus, cum inter álios Hermógenem magum fídei veritáte imbuísset, Heródes Agríppa Cláudio imperatóre ad regnum elátus ut a Judǽis grátiam iníret, Jacóbum líbere Jesum Christum Deum confiténtem cápitis condemnávit. Quem cum is, qui eum dúxerat ad tribúnal, fórtiter martýrium subeúntem vidísset, statim se et ipse Christiánum esse proféssus est. [Lectio6] Ad supplícium cum raperéntur, pétiit ille a Jacóbo véniam; quem Jacóbus osculátus, Pax, inquit, tibi sit. Itaque utérque est secúri percússus, cum paulo ante Jacóbus paralýticum sanásset. Corpus ejus póstea Compostéllam translátum est, ubi summa celebritáte cólitur, conveniéntibus eo religiónis et voti causa ex toto terrárum orbe peregrínis. Memória ipsíus natális hodiérno die, qui translatiónis dies est, ab Ecclésia celebrátur, cum ipse circa festum Paschæ, primus Apostolórum Jerosólymis profúso sánguine testimónium Jesu Christo déderit. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 20:20-23 In illo témpore: Accéssit ad Jesum mater filiórum Zebedǽi cum fíliis suis, adórans et petens áliquid ab eo. Et réliqua. _ Homilía sancti Joánnis Chrysóstomi !Homilia 66 in Matthæum Non turbétur quisquam, si ádeo imperféctos dícimus Apóstolos fuísse; nondum enim mystérium crucis erat consummátum, nondum grátia Spíritus in corda ipsórum infúsa. Quod si virtútem ipsórum díscere cupis, quales post datam grátiam Spíritus fúerint, consídera, et vidébis omnem ab illis pervérsam affectiónem fuísse superátam. Hac enim de causa eórum modo imperféctio revelátur, ut apérte percípere possis quales súbito per grátiam effécti fuérunt. Quod ígitur nihil spiritále petébant nec de cælésti regno quidquam cogitábant, perspícuum est. Sed tamen étiam quómodo accédant et quid dicant. Vólumus, ínquiunt, ut, quodcúmque petiérimus, fácias nobis. Ad quod Christus, Quid vultis? respóndit: non ignórans certe, sed ut eos respondére cogat et ulcus détegat, et ita medicaméntum appónat. [Lectio8] Illi vero, cum erubéscerent et verecúndia prohiberéntur, quóniam humáno afféctu eo devénerant, seórsum ab áliis discípulis Christum accipiéntes, interrogavérunt. Progréssi sunt enim, inquit, ne illis manifésti fíerent; et ita demum ea quæ volébant, dixérunt. Volébant autem, ut ego conício, quóniam super duódecim sedes sessúros discípulos audiérunt, primátum hujus conséssus impetráre: et præpóni quidem se céteris sciébant; Petrum vero sibi præférri formidántes, dícere ausi sunt: Dic ut unus a dextris, alter a sinístris sédeat. Et urgent dicéntes: Dic. Quid ígitur ipse? Ut significáret eos nihil pétere spiritále, sed nec scire quidem quid póstulent, non enim pétere audérent, si scirent. Nescítis, ait, quid petátis: nescítis quam magnum hoc sit, quam mirábile ac ipsas superióres excédens virtútes. [Lectio9] Et adjécit: Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibitúrus sum; et baptísmo, quo ego baptízor, baptizári? Perpéndis quómodo statim ab hac opinióne ipsos remóvit, contrária eis dísserens. Nam vos, inquit, de honóribus et de corónis mecum ágitis; ego vero de luctámine atque sudóre díssero. Non præmiórum hoc tempus est, nec illa glória mea modo apparébit; sed cædis ac periculórum tempus præsens est. Pérspice autem quáliter ipso interrogatiónis modo et hortátur et állicit. Non enim dixit: Potestísne cædem subíre, potestísne vestrum effúndere sánguinem? Sed, Quonam pacto potéstis bíbere cálicem? Deínde allíciens, inquit, Quem ego bibitúrus sum; ut ipsa cum eo communicatióne labórum promptióres redderéntur. &teDeum