[Officium] S. Anacleti Papæ et Martyris [Rank] ;;Semiduplex;;2.2;;vide C2b-1 (sed rubrica cisterciensis) ;;Commemoratio et M.;;1;;vide C2b-1 [Rule] vide C2b-1; 9 lectiones [Name] Anacléti (sed communi Summorum Pontificum) Anaclétum [Lectio4] Anacletus Atheniensis, Trajano imperatore rexit Ecclesiam. Decrevit, ut episcopus a tribus episcopis, neque a paucioribus consecraretur, et clerici sacris ordinibus publice a proprio episcopo initiarentur: et ut in Missa, peracta consecratione omnes communicarent. Beati Petri sepulcrum ornavit, Pontificumque sepulturæ locum attribuit. Fecit ordinationes duas mense Decembri, quibus creavit presbyteros quinque, diaconos tres, episcopos sex. Sedit annos novem, menses tres, dies decem. Martyrio coronatus, sepultus est in Vaticano. [Lectio5] De Expositione sancti Ambrósii Epíscopi in Psalmum centesimum decimum octavum. !Lectio v. Serm. 21. Principes persecuti sunt me gratis: et a verbis tuis trepidavit cor meum. Bene hoc Martyr dicit, quod injuste persecutionum tormenta sustineat: qui nihil rapuerit, nullum violentus oppresserit, nullius sanguinem fuderit, nullius torum putaverit esse violandum: qui nihil legibus debeat, et graviora latronum sustinere cogatur supplicia: qui loquatur juste, et non audiatur: qui loquatur plena salutis, et impugnetur: ut possit dicere, Cum loquebar illis, impugnabant me gratis. Gratis igitur persecutionem patitur, qui impugnatur sine crimine impugnatur ut noxius, cum sit in tali confessione laudabilis: impugnatur quasi veneficus, qui in nomine Domini gloriatur, cum pietas virtutum omnium fundamentum sit. [Lectio6] Vere frustra impugnatur, qui apud impios et infidos impietatis arcessitur, cum fidei sit magister. Verum qui gratis impugnatur, fortis debet esse et constans, quomodo ergo subtexuit: Et a verbis tuis trepidavit cor meum? Trepidare infirmitatis est, timoris atque formidinis. Sed est étiam infirmitas ad salutem, est étiam timor sanctorum. Timete Dominum omnes sancti ejus: et, Beatus vir, qui timet Dominum. Qua ratione beatus? Quia in mandatis ejus cupit nimis. [Lectio94] Anaclétus Atheniénsis, Trajáno imperatóre rexit Ecclésiam. Decrévit ut epíscopus a tribus epíscopis, neque a paucióribus, consecrarétur; et clérici sacris ordínibus públice a próprio epíscopo initiaréntur; et ut in Missa, perácta consecratióne, omnes communicárent. Beáti Petri sepúlcrum ornávit, Pontificúmque sepultúræ locum attríbuit. Fecit ordinatiónes duas mense Decémbri, quibus creávit presbyteros quinque, diáconos tres, epíscopos sex. Sedit annos novem, menses tres, dies decem. Martyrio coronátus, sepúltus est in Vaticáno. &teDeum [Lectio7] (rubrica 1570 aut rubrica 1617) Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam. !Luc 14:26-33 In illo témpore: Dixit Jesus turbis: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. Et réliqua. _ Homilia sancti Gregorii Papæ. !Homil. 37. in Evangelia. Si consideremus fratres carissimi, quæ et quanta sunt, quæ nobis promittuntur in cælis, vilescunt animo omnia quæ habentur in terris. Terrena namque substantia supernæ felicitati comparata, pondus est, non subsidium. Temporalis vita æternæ vitæ comparata, mors est potius dicenda quam vita, Ipse enim quotidianus defectus corruptionis quid est aliud, quam quædam prolixitas mortis? Quæ autem lingua dicere, vel quis intellectus capere sufficit, illa supernæ civitatis quanta sint gaudia; Angelorum choris interesse, cum beatissimis spiritibus gloriæ Conditoris assistere, præsentem Dei vultum cernere, incircumscriptum lumen videre, nullo mortis metu affici, incorruptionis perpetuæ munere lætari? Sed ad hæc audita inardescit animus, jamque illic cupit assistere, ubi se sperat sine fine gaudere. Sed ad magna præmia perveniri non potest, nisi per magnos labores. Unde et Paulus egregius prædicator dicit: Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit. [Lectio8] (rubrica 1570 aut rubrica 1617) Delectet ergo mentem magnitudo præmiorum, sed non deterreat certamen laborum. Unde ad se venientibus Veritas dicit: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. Sed percontari libet, quomodo parentes et carnaliter propinquos præcipimur odisse, qui jubemur et inimicos diligere? Et certe Veritas de uxore dicit: Quod Deus conjunxit, homo non separet. Et Paulus ait: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus Ecclesiam. Ecce, discipulus uxorem diligendam prædicat, cum magister dicat: Qui uxorem non odit, non potest meus esse discipulus. Numquid aliud judex nuntiat, aliud præco clamat? An simul et odisse possumus, et diligere? Sed si vim præcepti perpendimus, utrumque agere per discretionem valemus: ut uxorem, et eos, qui nobis carnis cognatione conjuncti sunt, et quos proximos novimus, diligamus; et quos adversarios in via Dei patimur, odiendo et fugiendo nesciamus. [Lectio9] (rubrica 1570 aut rubrica 1617) Quasi enim per odium diligitur, qui carnaliter sapiens, dum prava nobis ingerit, non auditur. Ut autem dominus demonstraret hoc erga proximos odio non de affectione procedere, sed de charitate, addidit protinus, odisse et animam nostram. Constat ergo, quia amando debet odisse proximum, qui sic eum odit sicut semet ipsum. tunc etenim nostram animam bene odimus, cum ejus carnalibus desiderijs non acquiescimus, cum ejus appetitum frangimus, ejus uoluptatibus reluctamur. Quæ ergo contempta ad melius ducitur, quasi per odium amatur. Sic nimirum exhibere proximis nostria odij discretionem debemus, ut in eis et diligamus quod sunt, et habeamus odio quod in dei nobis itinere obsistunt. &teDeum