[Officium] Ss. Septem Fratrum Martyrum, ac Rufinæ et Secundæ Virginum et Martyrum [Rank] ;;Semiduplex;;2.2;;vide C3 (sed rubrica cisterciensis) ;;Commemoratio;;1;;vide C3 [Rule] vide C3; 9 lectiones Quorum Festum [Oratio] Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui gloriósos Mártyres fortes in sua confessióne cognóvimus, pios apud te in nostra intercessióne sentiámus. $Per Dominum [Lectio4] Septem fratres, fílii sanctæ Felicitátis, Romæ in persecutióne Marci Aurélii Antonini a Publio præfécto primum blandítiis, deínde terróribus tentati, ut Christo renuntiántes, deos veneraréntur; et, sua virtúte, et matre hortante, in fidei confessióne perseverántes, varie necáti sunt. Januarius plumbátis cæsus; Felix et Philippus fustibus contusi; Silvanus ex altíssimo loco præceps dejéctus est; Alexander, Vitalis et Martialis cápite plectúntur. Mater eórum quarto post mense eamdem martyrii palmam consecuta est: illi sexto Idus Julii spíritum Dómino reddidérunt. [Lectio5] Rufina et Secunda sorores, vírgines Romanæ, rejecto connubio Armentárii et Verini, quibus a paréntibus desponsæ fuerant, quod Jesu Christo virginitátem vovissent, Valeriáno et Gallieno imperatóribus, comprehendúntur. Quas cum nec promissis nec terróre Juníus præfectus a proposito posset abducere, Rufinam primum virgis cædi jubet; in cujus verbéribus Secunda judicem sic interpellat: Quid est, quod sorórem meam honore, me áfficis ignomínia? Jube ambas simul cædi, quæ simul Christum Deum confitemur. Quibus verbis incénsus judex imperat utramque detrudi in tenebricósum et fœtidum carcerem. Quo loco statim claríssima luce et suavíssimo odore completo, in ardénte balnei solio includúntur. Et cum inde étiam integræ evasissent, mox saxo ad collum alligato in Tiberim projectæ sunt; unde ab Angelo liberátæ, extra Urbem via Aurelia milliario décimo, cápite plectúntur. Quarum corpora, a Plautilla matrona in ejus prædio sepúlta, ac póstea in Urbem translata, in basilica Constantiniana prope baptistérium cóndita sunt. [Lectio6] Sermo sancti Augustíni Epíscopi !Sermo 110 de diversis Magnum spectaculum, fratres, positum est ante óculos fidei nostræ. Aure audívimus, corde vídimus optántem matrem ante se finire istam vitam fílios suos, longe contrariis votis consuetudini humanæ. Omnes enim hómines fílios suos, ex hac vita migrando, præcedere volunt, non sequi; illa autem optávit posterior mori. Non enim ammitebat fílios, sed præmittebat; nec intuebátur quam vitam finirent, sed quam inchoarent. Desinébant enim vivere, ubi quandoque fuerant morituri; et incipiébant vivere, sine fine victuri. Parum est fuísse spectatricem; miráti sumus potius hortatricem. Fœcundior virtútibus quam fœtibus: videns certántes, in quibus omnibus ipsa certabat, et in omnibus vincéntibus ipsa vincebat. [Lectio94] Septem Fratres, fílii sanctæ Felicitátis, Romæ in persecutióne Marci Aurélii Antoníni a Públio præfécto frustra tentáti, ut idóla veneraréntur, sexto idus júlii, ipsa fortíssima matre eos ad martýrium hortánte várie necáti sunt. Januárius plumbátis cæsus; Felix et Philíppus fústibus contúsi; Silvánus ex altíssimo loco præceps dejéctus est; Alexánder, Vitális et Martiális cápite plectúntur. Mater dénique, quarto post mense, eándem martýrii palmam consecúta est. Rufína et Secúnda soróres, vírgines Románæ, rejécto connúbio Armentárii et Veríni, quod virginitátem Christo vovíssent, Valeriáno et Galliéno imperatóribus, comprehénsæ, Júnii præfécti a blandítiis et minis a propósito mínime abdúctæ, vário tormentórum génere afflíctæ sunt. Cum vero, ab Angelis custodítæ, in sancto propósito perseverárent, via Aurélia, milliário décimo, cápite plectúntur. Quarum córpora, a Plautílla matróna in ejus prǽdio extra Urbem sepúlta, póstea in basílica Constantiniána prope baptistérium cóndita sunt. &teDeum [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 12:46-50 In illo témpore: Loquénte Jesu ad turbas, ecce Mater ejus et fratres stabant foris quæréntes loqui ei. Et réliqua. _ Homilía sancti Gregórii Papæ !Homilia 3 in Evangelia Sancti Evangélii, fratres caríssimi, brevis est léctio recitata, sed magnis mysteriórum pondéribus grávida. Jesus étenim, cónditor et redémptor noster, Matrem se nosse dissimulat, et quæ ei mater sit et qui propinqui, non per cognatiónem carnis, sed per conjunctiónem spíritus designat, dicens: Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei? Quicúmque enim fécerit voluntátem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est. Quibus nobis verbis quid aliud innuit, nisi quod obsequéntes jussiónibus suis multos ex Gentilitate colligit; et Judǽam, ex cujus carne est génitus, non agnoscit? [Lectio8] Sed cum is, qui voluntátem Patris fécerit, soror et frater Dómini dícitur, propter utrumque sexum qui ad fidem collígitur, mirum non est; mirándum vero valde est, quómodo étiam mater dicátur. Fideles enim discipulos fratres vocare dignátus est, dicens: Ite, nuntiáte frátribus meis. Qui ergo frater Dómini fíeri ad fidem veniéndo potúerit, quæréndum est quómodo étiam et mater esse possit. [Lectio9] Sed sciéndum nobis est, quia qui Christi soror et frater est credendo, mater effícitur prædicando. Quasi enim parit Dóminum, quem cordi audiéntis infuderit; et mater ejus prædicando effícitur, si per ejus vocem amor Dómini in próximi mente generátur. Ad quam rem nobis idónee confírmandam adest beáta Felícitas, cujus hódie natalícia celebramus, quæ credéndo exstitit ancílla Christi, et prædicando facta est mater Christi. Septem quippe fílios, sicut in gestis ejus emendatióribus legitur, sic post se tímuit vivos in carne relínquere, sicut carnales paréntes solent metúere ne mórtuos præmittant. &teDeum