[Officium] Septima die infra Octavam Ss. Apostolorum Petri et Pauli [Rank] ;;Semiduplex;;2;;ex C1 [Rule] ex C1; 9 lectiones No secunda vespera [Versum 1] @Commune/C1:Nocturn 2 Versum [Ant 1] @Sancti/07-03oct [Oratio] @Sancti/06-29 [Lectio4] Sermo S. Maximi Epíscopi Non sine causa factum putemus, fratres carissimi, quod gloriosissimi Christianæ fidei principes Petrus et Paulus, una die, uno loco, unius tyranni toleravere sententiam. Una die passi sunt, ut ad Christum pariter pervenirent: uno in loco, ne lateri Roma deesset: sub uno persecutore, ut æqualis crudelitas utrumque constringeret. Dies ergo, puto, pro merito, locus pro gloria, persecutor decretus est pro virtute. Et in quo tandem loco martyrium pertulerunt? In urbe Roma, quæ principatum et caput obtinet nationum; scilicet ut ubi caput superstitionis erat, illic caput quiesceret sanctitatis; et ubi gentilium principes habitabant, illic ecclesiarum principes morarentur. [Lectio5] Cujus autem meriti sint beatissimi Petrus et Paulus, hinc possumus intelligere, quod cum Dominus Orientis regionem propria illustraverit passione; Occidentis plagam, ne quid minus esset, vice sui apostolorum sanguine illuminare dignatus est. Et licet illius passio nobis sufficiat ad salutem, tamen étiam horum martyrium nobis contulit ad exemplum. Hodierna igitur die beati apostoli sanguinem profuderunt: sed videamus causam quare isti perpessi sunt, scilicet quod inter cetera mirabilia étiam magum illum Simonem orationibus suis de aëris vacuo præcipiti ruina prostraverunt. [Lectio6] Cum enim idem Simon se Christum diceret, et tamquam filium ad patrem asseret volando se posse conscendere, atque elatus subito magicis artibus volare cæpisset: tunc Petrus fixis genibus precatus est Dominum, et precatione sancta vicit magicam levitatem. Prior enim ascendit ad Dominum oratio, quam volatus, et ante pervenit justa petitio, quam iniqua præsumptio; ante Petrus in terris positus obtinuit quod petebat quam Simon perveniret in cælestibus, quo tendebat. Tunc igitur Petrus velut vinctum illum de sublimi ære deposuit, et quodam præcipitio in saxo elidens ejus crura confregit: et hoc in opprobrio facti illius, ut qui paulo ante volare tentaverat, subito ambulare non posset, et qui pennas assumpserat, plantas amitteret. [Versum 2] @Commune/C1:Versum 1 [Ant 2] @Sancti/07-03oct [Ant 1] (rubrica cisterciensis) @Sancti/07-03oct:Ant 2 [Ant 2] (rubrica cisterciensis) @Sancti/07-03oct:Ant 1