[Officium] S. Irenæi Episcopi et Martyris (sed rubrica altovadensis) S. Irenæi, Episcopi, Martyris et Ecclesiæ Doctoris (1965) [Rank] ;;Duplex;;3;;vide C2 (sed rubrica altovadensis) ;;Commemoratio et M.;;1;;vide C2 [Rule] vide C2; 9 lectiones [Ant 1] (rubrica cisterciensis) @Commune/C4a::s/N\./Irenæe/ [Oratio] Deus, qui beáto Irenǽo Mártyri tuo atque Pontífici tribuísti, ut et veritáte doctrínæ expugnáret hǽreses, et pacem Ecclésiæ felíciter confirmáret: da, quǽsumus, plebi tuæ in sancta religióne constántiam; et pacem tuam nostris concéde tempóribus. $Per Dominum [Lectio4] Irenæus, non longe ab urbe Smyrna in Asia proconsulari natus, jam inde a púero sese Polycarpo, Joánnis Evangelistæ discipulo eidemque episcopo Smyrnæórum, tradiderat in disciplínam. Hoc tam excellénti magistro, progréssus in doctrina præceptisque christianæ religiónis insignes fecit. Polycarpo in cælum martyrii glória sublato, etsi erat Irenæus in sacris litteris egregie versatus, quod tamen incredibili studio flagraret discéndi quæ dógmata depósiti loco custodienda ceteri accepissent, quos Apóstoli institúerant; horum quam pótuit plures convénit, quæque ab iisdem audívit, mémori mente ténuit, ea deinceps opportune advérsus hæreses allatúrus, quas cum vidéret ingénti pópuli christiáni damno latius in dies manare, diligenter copioséque reféllere cogitarat. In Gállias inde profectus, a Pothino episcopo presbyter est constitútus Ecclésiæ Lugdunénsis. Quod munus sic laborando in verbo et doctrina gessit, ut (testibus sanctis Martyribus, qui, Marco Aurelio imperatóre, strenue pro vera pietáte certarant) æmulatórem sese præstíterit testaménti Christi. [Lectio5] Cum Mártyres ipsi clerusque Lugdunénsis de pace Ecclesiárum Asiæ, quam Montanistárum factio turbarat, solliciti cum primis essent, Irenæum, cujus esse potíssimum habéndam ratiónem prædicábant, unum ómnium maxime delegérunt, quem Romam ad Eleuthérium Pontificem mitterent rogátum, ut novis sectariis auctoritate Sedis Apostolicæ reprobátis, discordiárum causa tollerétur. Jam Pothinus epíscopus, martyr decesserat: huic Irenæus cum successísset, tam feliciter munus obiit episcopatus, ut sapiéntia, oratióne, exemploque suo non modo brevi cives Lugdunenses omnes, sed multos étiam aliárum Galliæ urbium íncolas superstitiónem atque errórem abjecisse, dedísseque christianæ milítiæ nómina víderit. Interea, cum de die celebrándi Paschátis orta esset contentio, ac Victor, Romanus Pontifex, Asiános episcopos ab collégis réliquis fere ómnibus dissidéntes aut prohibuísset communióne sacrórum, aut prohibére minátus esset, eum Irenæus, sequester pacis, decenter monuit, exemplisque usus Pontificum superiórum indúxit, ut ne tot Ecclésias ob ritum quem a majóribus accepisse se dicerent, avelli ab unitate catholica paterétur. [Lectio6] Multa scripsit, quæ Eusebius Cæsariénsis et sanctus Hieronymus mémorant, quorúmque pars magna intércidit injuria témporum. Exstant ejus advérsus hæreses libri quinque, anno circiter centésimo octogesimo perscripti, dum adhuc Eleutherius rem christianam publicam géreret. In tertio libro vir Dei, ab iis edoctus quos auditores constat fuísse Apostolórum, grave in primis atque præclárum de Romana Ecclésia, deque illíus episcopórum successióne, divinæ traditiónis fideli, perpetua, certíssima custode, testimónium dixit. Atque ad hanc, dixit, Ecclésiam propter potiórem principalitátem necesse est omnem conveníre Ecclésiam, hoc est eos qui sunt undique fidéles. Postremo una cum aliis prope innumerabílibus, quos ipse ad veram fidem frugemque perduxerat, martyrio coronátus migrávit in cælum, anno salútis ducentésimo secundo, quo témpore Septimius Sevérus Augustus eos omnes, qui constanter in colenda christiana religióne perstare voluíssent, in summum cruciátum dari atque intérfici imperaverat. Sancti Irenæi festum Benedíctus décimus quintus Pontifex maximus ad universam Ecclésiam extendit. [Lectio94] Irenǽus, non longe ab urbe Smyrna natus, jam inde a púero sese Polycárpo, Joánnis Evangelístæ discípulo eidémque epíscopo Smyrnæórum, tradíderat in disciplínam. Polycárpo in cælum martýrii glória subláto, cum incredíbili stúdio flagráret discéndi quæ dógmata depósiti loco custodiénda céteri accepíssent, quos Apóstoli institúerant; horum quam pótuit plures convénit, quæque ab iísdem audívit, mémori mente ténuit, ea deínceps opportúne advérsus hǽreses allatúrus. In Gálliam proféctus, Ecclésiæ Lugdunénsis présbyter a Photíno epíscopo est constitútus; cui cum successísset, tam felíciter munus óbiit episcopátus, ut sapiéntia, oratióne exemplóque suo non modo brevi cives lugdunénses omnes, sed multos étiam aliárum Galliárum úrbium íncolas superstitiónem atque errórem abiecísse, dedisséque christiánæ milítiæ nómina víderit. Multa scripsit, quorum magna pars intércidit injúria témporum. Exstant ejus advérsus hǽreses libri quinque, in quorum tértio libro grave imprímis atque præclárum de Romána Ecclésia, deque illíus episcopórum successióne, divínæ traditióni fidéli, perpétua, certíssima custóde, testimónium dixit. Atque ad hanc, dixit, Ecclésiam propter potiórem principalitátem necésse est omnem conveníre Ecclésiam, hoc est eos qui sunt úndique fidéles. Martýrio coronátus, migrávit in cælum anno salútis ducentésimo secúndo. &teDeum [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 10:28-33 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte timere eos qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere; sed potius timéte eum qui potest et ánimam et corpus perdere in gehennam. Et réliqua. _ Homilía sancti Irenæi Epíscopi et Martyris !Lib. 3 advérsus Hæreses cap. 18, alias 20, num. 5-6 Sciebat Dóminus eos qui persecutiónem passuri essent; sciebat et eos qui flagéllari et occídi haberent propter eum. Erat ergo sermo ejus, adhortántis étiam illos: Nolíte timere eos qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere. Timéte autem magis eum qui habet potestátem et corpus et ánimam mittere in gehennam, et servare eas quæ essent ad eum confessiónes. Etenim ipse confessurum se promittebat coram Patre suo eos, qui confiteréntur nomen suum coram homínibus; negatúrum autem eos qui negarent eum, et confusurum qui confunderéntur contra confessiónem ejus. Et, cum hæc ita se habeant, ad tantam temeritátem progressi sunt quidam, ut étiam Mártyres spernant, et vitúperent eos qui propter Dómini confessiónem occidúntur, et sústinent ómnia a Dómino prædicta, et secúndum hoc conántur vestígia ássequi passiónis Dómini, passibilis Mártyres facti; quos et concédimus ipsis Martyribus. Cum enim inquirétur sanguis eórum, et glóriam consequéntur, tunc a Christo confundéntur omnes qui inhonoravérunt eórum martyrium. [Lectio8] Hoc autem idem et illis occurrit, qui dicunt eum putative passum. Si enim non vere passus est, nulla grátia ei, cum nulla fúerit passio; et nos, cum incipiémus vere pati, seducens vidébitur, adhortans nos vapulare, et álteram præbére maxíllam, si ipse illud non prior in veritáte passus est. Et, quemádmodum illos sedúxit, ut viderétur eis ipse hoc quod non erat; et nos sedúcit, adhortans perferre ea quæ ipse non pértulit. Erimus autem et super Magistrum, dum pátimur et sustinémus quæ neque passus est, neque sustinuit Magister. Sed, quóniam solus vere magister Dóminus noster, et bonus vere Fílius Dei; et pátiens Verbum Dei Patris, fílius hóminis factus. Luctátus est enim et vicit; erat enim homo pro pátribus certans, et per obediéntiam inobediéntiam persolvens. Alligávit enim fortem, et solvit infirmos, et salútem donávit plasmáti suo, destruens peccátum. Igitur qui dicunt eum putative manifestátum, neque in carne natum, neque vere hóminem factum, adhuc sub veteri sunt damnatióne. [Lectio91] !Si lectio commemorandi non sit dicenda !Cap. 25, alias 46, num. 7 Nos autem precámur non perseverare eos in fóvea quam ipsi fodérunt, sed legitime eos generari conversos ad Ecclésiam Dei, et formari Christum in eis, et cognóscere eos fabricatórem et factórem hujus universitátis solum verum Deum et Dóminum ómnium. Hæc precámur de illis, utílius eos diligéntes quam ipsi semetípsos putant dilígere. Quæ enim est a nobis diléctio, cum sit vera, salutáris est eis, si quidem eam recípiant. Est enim austero medicámini símilis, absumens improbiórem ac supérfluam vulneris carnem; elatiónem enim illórum et inflatiónem evacuat. Quapropter testántes omni virtúte manum porrigere eis, non tædébit nos. &teDeum