[Officium] Quarta die infra Octavam Nativitatis S. Joannis Baptistæ [Rank] ;;Semiduplex;;2;;vide Sancti/06-24 [Rule] vide sancti/06-24 9 lectiones (rubrica 1570 aut rubrica cisterciensis) No prima vespera [Lectio4] Sermo sancti Basilíi Magni !Homilia 2 in Psalm. 28 Vox Dómini super aquas. Qualis vox? super quas aquas? Velut prophetíam accipiámus quod dictum est. Memíneris Joánnis, qui interrogátus a Judǽis: Tu quis es? quod respónsum dábimus iis, qui misérunt nos? respóndit: Ego vox clamántis in desérto. Igitur vox Dómini est Joánnes, Angelus a Deo missus ante fáciem Dómini, ut paráret Dómino plebem perféctam. Hæc ígitur vox super aquas, erat super Jordánem, in quo baptizábat prǽdicans pœniténtiæ baptísmum, et non solum in Jordáne, sed étiam in Ænon prope Salim, quia aquæ multæ erant illic. [Lectio5] Igitur vox Dómini super aquas, Joánnes est super baptísmum. Illic et Deus majestátis intónuit: venit enim vox de cælo, dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi complácui. Tunc étiam Dóminus super aquas multas dignátus est descéndere in baptísma Joánnis, ut compléret omnem justítiam quæ in lege est. Vox Dómini in virtúte. Auferet enim debilitátes pópuli per pœniténtiæ baptísmum, per ipsum baptízans in aqua ad pœniténtiam. In virtúte est vox, dicens: Pœniténtiam ágite, appropinquávit enim regnum cælórum: et, Fácite fructus dignos pœniténtiæ. [Lectio6] Vox Dómini confringéntis cedros. Potest dici, quod parans Dómino pópulum perféctum, elátas impietátes et contra cognitiónem Dei exaltátas confríngens, ac cónterens, oblíqua faciébat recta. Qui enim omnem collem ac montem humíliat, hic erat qui confringébat cedros, et Dómino viam adæquábat, per hoc quod ad pœniténtiam inducébat altum, et elátum, et supérbum cor. Unde ejus præparatiónem suscípiens Dóminus, suo advéntu confrégit oppósitas poténtias, cedros Líbani figuráte dictas. Opórtet enim Dóminum regnáre, donec ponat inimícos sub pedes suos, et cedros istas commínuat. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 1:57-68 Elísabeth implétum est tempus pariéndi, et péperit fílium. Et audiérunt vicíni et cognáti ejus quia magnificávit Dóminus misericórdiam suam cum illa, et congratulabántur ei. Et réliqua. _ De Homilía sancti Ambrósii Epíscopi !Lib. 2 in Luc. cap. 1 in fine Et Zacharías pater ejus implétus est Spíritu Sancto, et prophetábat. Vide quam bonus Deus, et fácilis indulgére peccátis; non solum abláta restítuit, sed étiam insperáta concédit. Ille dudum mutus prophétat; hæc enim grátia Dei máxima, quod eum, qui negáverat, confitétur. Nemo ergo diffídat, nemo véterum cónscius delictórum prǽmia divína despéret. Novit Dóminus mutáre senténtiam, si tu nóveris emendáre delíctum. [Lectio8] Et tu puer, prophéta Altíssimi vocáberis. Pulchre, cum de Dómino prophetáret, ad prophétam sua verba convértit, ut hoc quoque benefícium esse Dómini designáret: ne cum públice enumeráret sua, quasi ingrátus tacuísse viderétur quæ agnoscébat in fílio. Sed fortásse áliqui quasi irrationábilem mentis excéssum putent, quod octo diérum allóquitur infántem. Verum, si teneámus, intelligémus profécto quod pótuit vocem patris natus audíre, qui Maríæ salutatiónem ántequam nascerétur audívit. [Lectio9] Sciébat profécto álias esse aures prophétæ, quæ Spíritu Dei, non córporis ætáte reserántur. Habébat intelligéndi sensum, qui exsultándi habébat afféctum. Simul illud advérte, quam paucis Elísabeth, quam multis Zacharías prophétet: et utérque Sancto replétus Spíritu loquebátur: sed disciplína servátur, ut múlier díscere magis quæ divína sunt, stúdeat, quam docére. &teDeum