[Officium] Ss. Joannis et Pauli Martyrum [Rank] ;;Duplex;;3;;vide C3 (sed rubrica 1570 aut rubrica 1617 aut rubrica cisterciensis) ;;Semiduplex;;2.2;;vide C3 (sed rubrica 1930 aut rubrica 1963) ;;Simplex;;1.1;;vide C3 [Rule] vide C3; 9 lectiones scriptura1960 Psalmi Dominica (rubrica cisterciensis) [Ant 1] Astitérunt * justi ante Dóminum, et ab invicem non sunt separáti: cálicem Dómini biberunt, et amici Dei appelláti sunt. [Ant 1] (rubrica cisterciensis) Gaudent in cœlis * ánimæ Sanctórum, qui Christi vestígia sunt secúti: et quia pro ejus amóre sánguinem suum fudérunt, ídeo cum Christo exúltant sine fine. [Oratio] Quǽsumus, omnípotens Deus: ut nos gemináta lætítia hodiérnæ festivitátis excípiat, quæ de beatórum Joánnis et Pauli glorificatióne procédit; quos éadem fides et pássio vere fecit esse germános. $Per Dominum [Responsory1] (rubrica tridentina aut rubrica 196) @:Responsory4_ [Responsory2] (rubrica tridentina) @:Responsory5_ [Responsory3] (rubrica 196) @:Responsory5_ [Lectio4] Joánnes et Paulus fratres Romani, cum facultátibus a Constántia Constantini fília, cui pie fideliterque servíerant, sibi relictis, Christi páuperes álerent; a Juliáno Apóstata in númerum familiárium suórum invitati, líbere negavérunt se apud eum esse velle, qui a Jesu Christo defecísset. Quibus ille ad deliberándum decem dies præfínit ut nisi ad eam diem ei adhærére et Jóvi sacrificáre constitúerint, sibi moriéndum esse certo sciant. [Responsory4_] R. Isti sunt duo viri misericórdiæ, qui assístunt ante Dóminum, * Dominatórem univérsæ terræ. V. Isti sunt duæ olívæ, et duo candelábra lucéntia ante Dóminum. R. Dominatórem univérsæ terræ. [Responsory4] @:Responsory4_ (sed rubrica tridentina) @Commune/C3 [Lectio5] Illi intra id tempus réliqua sua bona distribuérunt paupéribus, quo expeditiores ad Dóminum migrare possent, et plures juvarent, a quibus in æterna tabernácula reciperéntur. Die décima Terentiánus prætóriæ cohortis præfectus, ad eos missus cum alláta Jovis effigie ut eam veneraréntur, imperatóris mandátum eis exponit, ut nisi Jóvi cultum adhibeant, moriántur. Qui, ut erant orántes respondérunt, se pro Christi fide, quem Deum mente et ore venerabántur, non dubitanter mortem subituros. [Responsory5_] R. Vidi conjúnctos viros, habéntes spléndidas vestes, et Angelus Dómini locútus est ad me, dicens: * Isti sunt viri sancti facti amíci Dei. V. Vidi Angelum Dei fortem, volántem per médium cælum, voce magna clamántem et dicéntem. R. Isti sunt viri sancti facti amíci Dei. [Responsory5] @:Responsory5_ (sed rubrica tridentina) @Commune/C3 [Lectio6] At Terentiánus veritus, ne, si publice interficeréntur, pópulus commoverétur; domi, ubi tunc erant, abscissis eórum capítibus, sexto Kalendas Julii secréto eos sepeliendos curávit; rumorémque sparsit, Joánnem et Paulum in exsílium ejectos esse. Verum eórum mors a spirítibus immundis, qui multórum córpora vexábant, pervulgáta est; in quibus Terentiáni fílius, et ipse oppréssus a dæmone, ad sepúlcrum Mártyrum perductus liberátus est. Quo miraculo et is in Christum credidit, et ejus pater Terentiánus; a quo étiam horum beatórum Mártyrum vita scripta esse dícitur. [Lectio94] Joánnes et Paulus, fratres Románi, cum facultátes a Constántia, Constantíni fília, cui pie fidelitérque servíerant, sibi relíctas in Christi páuperes distribúerent, a Juliáno Apóstata in númerum familiárium suórum invitáti, líbere negavérunt se apud eum esse velle, qui a Jesu Christo defecísset. Quare præfinítum est eis spátium decem diérum, ut Jóvi sacrificáre induceréntur; quod scelus patráre cum constantíssime recusássent. Terentiáno júdice, abscíssis domi capítibus martýrii palmam meruérunt. Eórum gloriósus éxitus, a spirítibus immúndis est pervulgátus, qui multórum vexábant córpora; in quibus Terentiáni fílius, et ipse oppréssus a dǽmone, ad sepúlcrum Mártyrum liberátus est. Quo miráculo et is in Christum crédidit, et ejus pater Terentiánus; a quo étiam horum beatórum Mártyrum vita scripta esse dícitur. &teDeum [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 12:1-8 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Atténdite a fermento pharisæórum, quod est hypócrisis. Et réliqua. _ Homilía sancti Bedæ Venerábilis Presbýteri !Lib. 4 in Lucam, cap. 12 De hoc ferménto Apóstolus præcépit: Itáque epulémur, non in ferménto véteri, neque in ferménto malítiæ et nequítiæ, sed in ázymis sinceritátis et veritátis. Nam, sicut módicum ferméntum totam farínæ, cui injícitur, massam corrúmpit, universámque mox conspersiónem suo sapóre commáculat; sic nimírum simulátio, cujus semel ánimum imbúerit, tota virtútum sinceritáte et veritáte fraudábit. Est ergo sensus: Atténdite ne æmulémini simulatóres; quia véniet profécto tempus, in quo et vestra virtus ómnibus, et eórum revelétur hypócrisis. [Lectio8] Verum quod séquitur: Quóniam quæ in ténebris dixístis, in lúmine dicéntur; non solum in futúro, quando cuncta córdium abscóndita proferéntur ad lucem, sed et in præsénti témpore potest congruénter áccipi. Quóniam quæ inter ténebras quondam pressurárum carcerúmque umbras vel locúti vel passi sunt Apóstoli; nunc, clarificáta per orbem Ecclésia, lectis eórum áctibus, públice prædicántur. Ne terreámini ab his qui occídunt corpus. Si persecutóres Sanctórum, occísis corpóribus, non habent ámplius quid contra illos agant: ergo supervácua furunt insánia, qui mórtua Mártyrum membra, feris avibúsque discerpénda projíciunt, cum nequáquam omnipoténtiæ Dei, quin ea resuscitándo vivíficet, obsístere possint. [Responsory8] @Commune/C3:Responsory8 in 2 loco [Lectio9] Duo autem sunt génera persecutórum: unum palam sæviéntium, álterum ficte fraudulentérque blandiéntium. Contra utrúmque nos muníre atque institúere volens Salvátor, et supra ab hypócrisi pharisæórum atténdere, et hic a carníficum cæde prǽcipit non timére; quia vidélicet, post mortem nec horum crudélitas nec illórum váleat simulátio duráre. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio? Si minutíssima, inquit, animália, et quæ quólibet per aëra ferúntur volatília, Deus oblivísci non potest; vos, qui ad imáginem facti estis Creatóris, non debétis terréri ab his qui occídunt corpus; quia, qui irrationabília animália gubérnat, rationabília curáre non désinit. &teDeum [Ant Laudes] (nisi rubrica cisterciensis) Paulus et Joánnes * dixérunt Juliáno: Nos unum Deum cólimus, qui fecit cælum et terram. Paulus et Joánnes * dixérunt Terentiáno: Si tuus dóminus est Juliánus, habéto pacem cum illo: nobis álius non est, nisi Dóminus Jesus Christus. Joánnes et Paulus, * agnoscéntes tyránnidem Juliáni, facultátes suas paupéribus erogáre cœpérunt. Sancti spíritus * et ánimæ justórum, hymnum dícite Deo, allelúja. Joánnes et Paulus * dixérunt ad Gallicánum: Fac votum Deo cæli, et eris victor mélius quam fuísti. [Ant 2] Isti sunt Sancti, * qui pro Christi amóre minas hóminum contempsérunt: sancti Mártyres in regno cælórum exsúltant cum Angelis. O quam pretiósa est mors Sanctórum, qui assídue assístunt ante Dóminum, et ab ínvicem non sunt separáti! [Ant Vespera 3] (nisi rubrica cisterciensis) Paulus et Joánnes * dixérunt Juliáno: Nos unum Deum cólimus, qui fecit cælum et terram.;;109 Paulus et Joánnes * dixérunt Terentiáno: Si tuus dóminus est Juliánus, habéto pacem cum illo: nobis álius non est, nisi Dóminus Jesus Christus.;;110 Joánnes et Paulus, * agnoscéntes tyránnidem Juliáni, facultátes suas paupéribus erogáre cœpérunt.;;111 Sancti spíritus * et ánimæ justórum, hymnum dícite Deo, allelúja.;;112 Joánnes et Paulus * dixérunt ad Gallicánum: Fac votum Deo cæli, et eris victor mélius quam fuísti.;;116 [Ant 3] Isti sunt * duæ olívæ, et duo candelábra lucéntia ante Dóminum; habent potestátem cláudere cælum núbibus et aperíre portas ejus, quia linguæ eórum claves cæli factæ sunt.