[Officium] Die secunda infra Octavam Nativitatis S. Joannis Baptistæ [Rank] ;;Semiduplex;;2;;ex Sancti/06-24 [Rule] ex Sancti/06-24; 9 lectiones No prima vespera [Lectio4] Sermo sanctii Augustíni Epíscopi !Serm. 21 de Sanctis. Natálem sancti Joánnis, fratres caríssimi, hódie celebrámus: quod nulli umqua Sanctórum légimus fuísse concéssum. Solíus enim Dómini, et beáti Joánnis dies nativitátis in univérso mundo celebrátur et cólitur. Hunc enim stérilis péperit, illum virgo concépit: in Elísabeth sterílitas víncitur, in beáta María conceptiónis consuetúdo mutátur. Elísabeth virum cognoscéndo, fílium génuit: María Angelo crédidit, et concépit. Hóminem concépit Elísabeth, hóminem et María: sed Elísabeth solum hóminem, María Deum et hóminem. [Lectio5] Magnus ígitur Joánnes, cujus magnitúdini étiam Salvátor testimónium perhibet, dicens: Non surréxit inter natos mulíerum major Joánne Baptísta. Præcéllit céteros, éminet univérsis: antecéllit Prophétas, supergréditur Patriárchas: et quisquis de mulíere natus est, inférior est Joánne. Dicet fortásse áliquis: Si inter natos mulíerum Joánnes major est, major est Salvatóre? Absit. Joánnes enim natus mulíeris, Christus autem vírginis natus est. Ille corruptíbilis úteri sínibus effúsus est, iste impollútæ vírginis flore progénitus. [Lectio6] Si ergo intellígimus mystérium, fratres mei, Joánnes homo est, Christus Deus est. Humiliétur homo, ut exaltétur Deus, secúndum illud quod de Dómino ipse Joánnes dixit: Illum opórtet créscere, me autem mínui. Ut humiliarétur homo, hódie natus est Joánnes, quo incípiunt decréscere dies: ut exaltétur Deus, eо die natus est Christus, quo incípiunt créscere dies. Magnum sacraméntum, fratres caríssimi. Ideo celebrámus natálem Joánnis sicut et Christi, quia et ipsa natívitas plena est mystério. Quo mystério, nisi humilitátis nostræ, sicut natívitas Christi plena est mystério altitúdinis nostræ? [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 1:57-69 Elísabeth implétum est tempus pariéndi, et péperit fílium. Et audiérunt vicíni et cognáti ejus quia magnificávit Dóminus misericórdiam suam cum illa, et congratulabántur ei. Et réliqua. _ De Homilía sancti Ambrósii Epícopi. !Lib. 2. in Lucam. Joánnes est, inquit, nomen ejus. Non póterat Elísabeth Dómini ignoráre prænúntium, quæ prophetáuerat Christum. Et bene ádditur: Quia nemo in cognatióne ejus vocabátur hoc nómine: ut intélligas nomen non géneris esse, sed vatis. Zacharías quoque nutu interrogátor: sed quia incredúlitas ei affátum eripúerat et audítum, quod voce non póterat, manu et lítteris est locútus. [Lectio8] Scripsit autem dicens: Joánnes est nomen ejus. Et hic nomen non impónitur, sed astrúitur. Meritóque contínuo resolúta est lingua ejus: quia quam vínxerat incredúlitas, fides solvit. Credámus et nos ígitur, ut loquámur; ut lingua nostra, quæ incredulitátis vínculis est ligáta, ratiónis voce solvátur. [Lectio9] Scribámus spíritu mystéria, si vólumus loqui: scribámus prænúntium Christi, non in tábulis lapidéis, sed in tábulis cordis carnálibus. Etenim qui Joánem lóquitur, Christum prophétat. Loquámur Joánnem, loquámur et Christum: ut nostrum quoque os possit aperíri, quod in sacerdóte tanto, irrationális modo pécudis, fræna nutántis fídei coërcebant.