[Officium] S. Paulini Episcopi et Confessoris [Rank] ;;Simplex;;1.1;;vide C4 [Rule] vide C4; 1 et 2 lectiones [Name] Paulíni [Lectio2] Paulínus Nolæ epíscopus, erudítus stúdiis humanitátis, doctus étiam divínis lítteris, multa elegánter et ornáte scripsit vérsibus et solúta oratióne. Hujus viri cáritas præcípue celebrátur, quod, vastáta a Gothis Campánia, omnem facultátem, ne relíctis quidem sibi rebus ad vitam necessáriis, in aléndos páuperes et captivos rediméndos contúlerit. Quo témpore, ut scribit sanctus Augustínus, ex opulentíssimo dívite voluntáte paupérrimus, et copiosíssime sanctus, captus a bárbaris sic Deum precabátur: Dómine, ne excrúcier propter aurum, et argéntum: ubi enim sint ómnia mea, tu scis. Póstea vero Wándalis eásdem regiónes infestántibus, cum ab eo pósceret vídua, ut fílium sibi redímeret, consúmptis rebus ómnibus in offício pietátis, seípsum pro illo in servitútem trádidit. [Lectio3] Ígitur in Africam proféctus, dómino sui, qui regis erat gener, hortum coléndum suscépit. Verum cum prophetíæ dono regis mortem ipsi dómino prædixísset, et rex in somnis Paulínum sedéntem médium inter duos júdices, sibíque de mánibus eripiéntem flagéllum vidísset: tantus vir cógnitus honorificentíssime dimíssus est, condonátus ei ómnibus suis cívibus, qui captívi fúerant. Nolam revérsus ad episcopále offícium, cum verbo et exémplo omnes ad pietátem christiánam inflammáret, láterum dolóre corréptus est, cubículum in quo jacébat, terræmótu contrémuit, ac paulo post ánimam Deo réddidit. &teDeum