[Officium] S. Silverii Papæ et Martyris [Rank] ;;Simplex;;1.1;;vide C2b (sed rubrica cisterciensis) ;;Commemoratio;;1;;vide C2b [Rule] vide C2b; [Name] Silvérii (sed communi Summorum Pontificum) Silvérium [Lectio93] Silverius Campanus post Agapitum proxime Pontifex creatus est: cujus doctrina et sanctitas illuxit in insectandis hæreticis, et constantis animi magnitudo perspecta est in tuendo judicio Agapiti. Nam Anthimum, quem, quia Eutychianam hæresim defendebat, Agapitus ab episcopatu Constantinopolitano deposuerat, cum a Theodora Augusta sæpissime rogatus esset, restituere noluit. Quam ob rem irata mulier mandat Belisario ut Silverium mittat in exsilium. Qui exsulavit in insula Pontia, unde his verbis scripsisse fertur ad Amatorem episcopum: Sustentor pane tribulationis et aqua angustiæ; nec tamen dimisi, aut dimitto officium meum. Et sane, brevi incommodis ærumnisque confectus, obdormivit in Domino, duodecimo Kalendas Julii; Cujus corpus Romam delatum, et in basilica Vaticana depositum, multis miraculis illustratum fuit. Præfuit Ecclesiæ annos tres et amplius, creatis mense Decembri presbyteris tredecim diaconis quinque, episcopis per diversa loca decem et novem. &teDeum [Versum 3] @Commune/C2a:Versum 1 [Ant 3] @Commune/C2a:Ant 1