[Officium] Ss. Basilidis, Cyrini, Naboris and Nazarii Martyrum [Rank] ;;Simplex;;1.1;;vide C3 [Rule] vide C3; [Oratio] Sanctórum Mártyrum tuórum Basílidis, Cyríni, Náboris atque Nazárii, quǽsumus, Dómine, natalítia nobis votíva respléndeant: et, quod illis cóntulit excelléntia sempitérna, frúctibus nostræ devotiónis accréscat. $Per Dominum. [Lectio93] Basilides, Cyrinus, Nabor et Nazarius, Romani milites, nobiles genere, et virtute illustres, christiana religione suscepta, cum Christum Dei Filium, Diocletiano imperatore, prædicarent, ab Aurelio præfecto Urbis comprehensi, et ut diis sacra facerent admoniti, ejus jussa contemnentes, missi sunt in carcerem. Quibus orantibus, cum subito clarissima lux oborta omnium oculis, qui ibidem essent, carcerem collustrasset: illo cælesti splendore commotus Marcellus custodiæ præpositus, multique alii, Christo Domino crediderunt. Verum postea e carcere emissi, ab imperatore Maximiano, cum ejus étiam neglecto imperio, unum Christum Deum et Dominum in ore haberent, scorpionibus cruciati iterum conjiciuntur in vincula: unde septimo die educti, et ante pedes imperatoris constituti, perstiterunt in irrisione inanium deorum, Jesum Christum Deum constantissime confitentes. Quam ob rem damnati, securi feriuntur. Quorum corpora feris objecta, nec ab illis tacta a Christianis honorifice sepulta sunt. &teDeum