[Officium] S. Norberti Episcopi et Confessoris [Rank] ;;Duplex;;3;;vide C4 (sed rubrica 1951) ;;simplex;;1.2;;vide C4 [Rule] vide C4; 9 lectiones (sed rubrica altovadensis) 12 lectiones (rubrica altovadensis) Psalmi Dominica [Oratio] Deus, qui beátum Norbértum Confessórem tuum atque Pontíficem verbi tui præcónem exímium effecísti, et per eum Ecclésiam tuam nova prole fecundásti: præsta, quǽsumus; ut, ejúsdem suffragántibus méritis, quod ore simul et ópere dócuit, te adjuvánte, exercére valeámus. $Per Dominum. [Lectio4] Norbértus, nobilíssimis paréntibus natus, adoléscens liberálibus disciplínis erudítus, in ipsa póstea imperatóris aula, spretis mundi illécebris, ecclesiásticæ milítiæ adscríbi vóluit. Sacris initiátus, rejéctis móllibus ac spléndidis véstibus, pellícea melóte indútus, prædicatióni verbi Dei se totum dedit. Abdicátis ecclesiásticis provéntibus satis amplis, et património in páuperes erogáto, semel in die sub vésperam solo cibo quadragesimáli utens, nudísque pédibus et lácera veste sub brumáli rigóre incédens, miræ austeritátis vitam est aggréssus. Potens ígitur ópere et sermóne, innúmeros hæréticos ad fidem, peccatóres ad pœniténtiam, dissidéntes ad pacem et concórdiam revocávit. [Lectio5] Cum Laudúni esset, ab epíscopo rogátus ne a sua diœcési discéderet, desértum in ea locum, qui Præmonstrátus dicebátur, sibi delégit; ibíque, trédecim sóciis aggregátis, Præmonstraténsem órdinem instítuit, divínitus accépta per visum régula a sancto Augustíno. Cum vero ejus fama sanctitátis in dies magis augerétur, ac plúrimi ad eum quotídie discípuli convenírent, idem ordo ab Honório secúndo aliísque summis Pontifícibus confirmátus, ac plúribus ab eo monastériis ædificátis, mirífice propagátus est. [Lectio6] Antvérpiam accersítus, in ea urbe Tanchelíni nefáriam hæresim profligávit. Prophético spíritu et miráculis cláruit. Archiepíscopus tandem (licet relúctans) Magdeburgénsis creátus, ecclesiásticam disciplínam, præsértim cælibátum, constánter propugnávit. Rhemis in concílio Innocéntium secúndum egrégie adjúvit, et Romam cum áliis epíscopis proféctus, schisma Petri Leónis compréssit. Postrémo vir Dei, méritis et Spíritu Sancto plenus, Magdebúrgi obdormívit in Dómino, anno salútis millésimo centésimo trigésimo quarto, die sexta Júnii. [Lectio94] Norbértus, nobilíssimis paréntibus natus, adoléscens liberálibus disciplínis erudítus, in ipsa póstea imperatóris aula, spretis mundi illécebris, ecclesiásticæ milítiæ adscríbi vóluit. Sacris initiátus, prædicatióni verbi Dei se totum dedit. Innúmeros hæréticos ad fidem, peccatóres ad pœniténtiam, dissidéntes ad pacem et concórdiam revocávit. Desértum locum, qui Præmonstrátus dicebátur, in Laudunénsi diœcési sibi delégit; ibíque, trédecim sóciis aggregátis, Præmonstraténsem órdinem instítuit, qui mirífice propagátus est. Archiepíscopus Magdeburgénsis, licet relúctans, creátus, ecclesiásticam disciplínam, cælibátum præsértim, constánter propugnávit. Rhemis in concílio Innocéntium secúndum egrégie adjúvit, et Romam cum áliis epíscopis proféctus, schisma Petri Leónis compréssit. Magdebúrgi obdormívit in Dómino, anno salútis millésimo centésimo trigésimo quarto, die sexta júnii. &teDeum