[Officium] S. Mariæ Magdalenæ de Pazzis Virginis [Rank] ;;Semiduplex;;2.2;;vide C6a [Rule] vide C6a; 9 lectiones [Oratio] Deus, virginitátis amátor, qui beátam Maríam Magdalénam Vírginem, tuo amóre succénsam, cæléstibus donis decorásti: da; ut, quam festíva celebritáte venerámur, puritáte et caritáte imitémur. $Per Dominum. [Lectio4] Maria Magdalena, illustrióri Pazziórum genere Floréntiæ nata, fere ab incunabulis iter perfectiónis arrípuit. Decennis perpetuam virginitátem vovit, susceptoque habitu in monastério sanctæ Maríæ Angelórum, ordinis Carmelitárum, se ómnium virtútum exemplar exhíbuit. Adeo casta fuit, ut quidquid puritátem lǽdere potest, pénitus ignoraverit. Quinquénnium, Deo jubénte, solo pane et aqua transegit, exceptis diébus Domínicis, quibus cibis quadragesimálibus vescebátur. Corpus suum cilício, flagellis, frígore, inedia, vigiliis, nuditate, atque omni pœnárum genere cruciábat. [Lectio5] Tanto igne divini amoris æstuábat, ut, ei feréndo impar, ingesta aqua pectus refrigerare cogerétur. Extra sensus frequenter rapta, diuturnas et admirábiles éxtases passa est, in quibus et arcana cæléstia penetrávit, et exímiis a Deo grátiis illustráta fuit. His autem muníta longum certamen a princípibus tenebrárum sustinuit, árida, desoláta, ab ómnibus derelícta, variisque tentatiónibus vexáta; Deo sic permittente, ut invíctæ patiéntiæ ac profundíssimæ humilitátis exémplar præbéret. [Lectio6] Caritáte erga próximum singuláriter enítuit; nam sæpe noctes ducebat insomnes, vel obeúndis sorórum ministériis, vel inserviéndo infirmis occupata, quarum aliquándo úlcera lambens sanávit. Infidélium et peccatórum perditiónem amare deflens, se ad quælibet pro illórum salúte torménta parátam offerébat. Multis ante obitum annis, univérsis cæli deliciis, quibus copiose affluébat, heróica virtúte renuntians, illud frequénter in ore habébat: Pati, non mori. Tandem longa et gravíssima infirmitáte exháusta, transívit ad Sponsum die vigésima quinta Maji, anno millésimo sexcentésimo septimo, expleto anno quadragésimo primo ætátis suæ. Eam, multis in vita et post mortem miráculis claram, Clemens nonus sanctárum Vírginum número adscrípsit: cujus corpus in præséntem diem incorrúptum conservátur. [Lectio94] María Magdaléna Floréntiæ illústri Pazziórum génere nata, fere ab incunábulis iter perfectiónis arrípuit. Decénnis perpétuam virginitátem vovit, susceptóque hábitu in monastério sorórum Carmelitárum, se ómnium virtútum exémplar prǽbuit. Adeo casta fuit, ut, quidquid puritátem lǽdere posset, pénitus ignoráverit. Tanto igne divíni amóris æstuábat, ut, ei feréndo impar, ingésta aqua pectus refrigeráre cogerétur. Caritáte erga próximum excélluit; nam sæpe noctes ducébat insómnes, vel obeúndis sorórum ministériis, vel inserviéndo infírmis occupáta, quarum aliquándo úlcera lambens sanávit. Illud frequénter in ore habébat: Pati, non mori. Tandem, diútino et gravi morbo exháusta, transívit ad Sponsum, anno millésimo sexcentésimo séptimo, expléto ætátis suæ quadragésimo primo. Eam Clemens nonus sanctárum Vírginum número adscrípsit. &teDeum