[Officium] S. Bedæ Venerabilis Confessoris et Ecclesiæ Doctoris (sed rubrica monastica) S. Bedæ Venerabilis, Confessoris et Ecclesiæ Doctoris, O. N. (sed rubrica cisterciensis) S. Bedæ Venerabilis, Confessoris et Ecclesiæ Doctoris (1965) [Rank] ;;Duplex;;3;;vide C5a (sed rubrica innovata) ;;Duplex optional;;2;;vide C5a (sed rubrica cisterciensis) ;;Simplex;;1.2;;vide C5a [Rule] vide C5a;mtv 9 lectiones [Name] Bedæ Ant=Beda [Oratio] Deus, qui Ecclésiam tuam beáti Bedæ Confessóris tui atque Doctóris eruditióne claríficas: concéde propítius fámulis tuis; ejus semper illustrári sapiéntia et méritis adjuvári. $Per Dominum [Lectio4] Beda presbyter, Girvi in Britanniæ et Scotiæ finibus ortus, septennis sancto Benedicto Biscopio abbati Wiremuthensi educandus traditur. Monachus deínde factus, vitam sic instituit, ut, dum se artium et doctrinarum studiis totum impenderet, nihil umquam de regulari disciplina remitteret. Nullum fuit doctrinæ genus, in quo non esset diligentissime versatus; sed præcipua illi cura divinarum Scripturarum meditatio, quarum sententiam ut plenius assequeretur, Græci Hebraicique sermonis notitiam est adeptus. Trigesimo ætatis anno abbatis sui jussu sacerdos initiatus, statim, suasore Acca Hagulstadensi episcopo sacros explanare libros aggressus est: in quo sanctorum Patrum doctrinis adeo inhæsit, ut nihil proferret nisi illorum judicio comprobatum, eorumdem étiam fere verbis usus. Otium perosus semper, ex lectione ad orationem transibat ac vicissim ex oratione ad lectionem: in qua adeo animo inflammabatur, ut sæpe inter legendum et docendum lacrimis perfunderetur. Ne autem rerum fluxarum curis distraheretur, delatum abbatis munus constantissime detrectavit. [Lectio5] Scientiæ ac pietatis laude Bedæ nomen sic brevi claruit, ut sanctus Sergius Papa de eo Romam arcessendo cogitaverit; quo difficillimis scilicet, quæ de rebus sacris exortæ erant, quæstionibus definiendis conferret operam. Emendandis fidelium moribus, fidei vindicandæ atque asserendæ libros plures conscripsit, quibus tantam sui apud omnes opinionem fecit, ut illum sanctus Bonifatius episcopus et martyr, Ecclesiæ lumen prædicaverit; Lanfrancus, Anglorum doctorem; concilium Aquisgranense, doctorem admirabilem dixerit. Quin ejus scripta eo adhuc vivente, publice in ecclesiis legebantur. Quod cum fieret, quoniam ipsum sanctum minime appellare liceret, Venerabilis titulo efferebant; qui deínde veluti proprius secutis étiam temporibus semper habitus est. Ejus autem doctrinæ eo vis efficacior erat, quod vitæ sanctimonia religiosisque virtutibus confirmabatur. Quam ob rem discipulos, quos multos et egregios imbuendos habuit, studio et exemplo non litteris modo atque scientiis, sed étiam sanctitate fecit insignes. [Lectio6] Aetate demum et laboribus fractus, gravi morbo correptus est. Quo cum amplius quinquaginta dies detentus esset, consuetum orandi morem Scripturasque interpretandi non intercepit; eo namque tempore Evangelium Joannis in popularium suorum usum Anglice vertit. Cum autem in Ascensionis præludio instare sibi mortem persentiret, supremis Ecclesiæ sacramentis muniri voluit; tum, sodales amplexatus, atque humi super cilicio stratus, cum illa verba ingeminaret, Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, obdormivit in Domino. Ejus corpus suavissimum uti fertur, spirans odorem sepultum est in monasterio Girvensi, ac postea Dunclinum cum sancti Cuthberti, reliquiis translatum. Eum tamquam Doctorem a Benedictinis aliisque religiosis familiis ac diœcesibus cultum, Leo decimus tertius Pontifex maximus ex sacrorum Rituum Congregationis consulto, universalis Ecclesiæ Doctorem declaravit, et festo ipsius die Missam et Officium de Doctoribus ab omnibus recitari decrevit. [Lectio94] Beda présbyter, Girvi in Británniæ et Scótiæ fínibus ortus est. Mónachus factus, vitam sic instítuit, ut, dum se ártium et doctrinárum stúdiis totum impénderet, nihil umquam de regulári disciplína remítteret. Nullum fuit doctrínæ genus, in quo non esset diligentíssime versátus; sed præcípua illi cura fuit divinárum Scripturárum meditátio, ita ut, sacerdótio initiátus, sacros explanáre libros aggréssus sit; in quo sanctórum Patrum doctrínis ádeo inhǽsit, ut nihil proférret nisi illórum judício comprobátum, eorúmdem étiam fere verbis usus. Otium perósus semper, ex lectióne ad oratiónem transíbat, ac vicíssim ex oratióne ad lectiónem. Emendándis fidélium móribus, fídei vindicándæ atque asseréndæ libros plures conscrípsit, quibus tantam sui apud omnes opiniónem fecit, ut ejus scripta, eo adhuc vivénte públice in ecclésiis legeréntur. Ætáte demum et labóribus fractus, pie obdormívit in Dómino. Eum Leo décimus tértius universális Ecclésiæ Doctórem declarávit. &teDeum [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 5:13-19 In illo témpore: Dixit Jesus discipulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Et réliqua. _ Homilía sancti Bedæ Venerábilis Presbýteri !In Evang. Vos estis sal terra In terra, humana natura; in sale, sapientia verbis significatur. Salis enim natura, terra efficitur infructuosa; unde quasdam urbes legimus, victorum ira, sale seminatas. Et hoc convenit apostolicæ doctrinæ, ut sale sapientiæ compescat in terra humanæ carnis luxum sæculi aut fœditatem vitiorum germinare. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Id est, si vos, per quos condiendi sunt populi, propter metum persecutionum, aut terrorem, amiseritis regna cælorum, extra Ecclesiam positi, inimicorum opprobria sustinetis non dubium. Vos estis lux mundi: id est, vos, quia vera luce illuminati estis, lux eis qui in mundo sunt, esse debetis. Non potest civitas abscondi supra montem posita: id est, apostolica doctrina super Christum fundata, sive Ecclesia super Christum ex multis gentibus fidei unitate constructa et caritatis bitumine conglutinata; quæ sit tuta intrantibus; et laboriosa adeuntibus, habitatores custodit, et omnes inimicos secludit. [Lectio8] Neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum. Sub modio ergo lucernam ponit quisquis lucem doctrinæ commodis temporalibus obscurat et tegit; super candelabrum vero, qui se ita ministerio Dei subjicit, ut superior sit doctrina veritatis quam servitus corporis. Aliter Salvator accendit lucernam, qui humanæ testam naturæ flamma suæ divinitatis implevit; et hanc super candelabrum, id est Ecclesiam, posuit, quod in frontibus nostris fidem suæ incarnationis fixit. Quæ lucerna non potuit sub modio poni, id est sub mensura legis includi; nec in sola Judǽa, sed in universo illuxit orbe.